Скрыть
Псалом 85 
85:2
85:3
85:4
85:6
85:12
85:16
85:17
Псалом 86 
86:1
86:2
86:4
86:6
86:7
Псалом 87 
87:2
87:3
87:4
87:7
87:8
87:10
87:12
87:14
87:15
87:17
87:19
Псалом 88 
88:3
88:5
88:6
88:8
88:11
88:13
88:14
88:16
88:17
88:20
88:24
88:25
88:29
88:31
88:32
88:34
88:36
88:39
88:43
88:44
88:45
88:46
88:48
88:51
88:52
88:53
Псалом 89 
89:1
89:2
89:4
89:8
89:9
89:13
89:15
89:16
Псалом 90 
90:3
90:6
90:9
90:10
86:1 Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
86:2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
86:3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
86:4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
86:5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
86:6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae.
86:7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.
86:8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
86:9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum,
86:10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
86:11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
86:12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum,
86:13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
86:14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
86:15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
86:16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae.
86:17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
87:1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;
87:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
87:3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
87:4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
87:5 Et de Sion dicetur: «Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus».
87:6 Dominus referet in librum populorum: «Hi nati sunt illic».
87:7 Et cantant sicut choros ducentes: «Omnes fontes mei in te».
88:1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum» Mahalat». Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae.
88:2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
88:3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam.
88:4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
88:5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio.
88:6 Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt.
88:7 Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis.
88:8 Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
88:9 Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar.
88:10 Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. -
88:11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
88:12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis?
88:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis?
88:14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
88:15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me?
88:16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum.
88:17 Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me.
88:18 Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
88:19 Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.
89:1 Maskil. Ethan Ezrahitae.
89:2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
89:3 Quoniam dixisti: «In aeternum misericordia aedificabitur», in caelis firmabitur veritas tua.
89:4 «Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo:
89:5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam».
89:6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
89:7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei?
89:8 Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
89:9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
89:10 Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas.
89:11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
89:12 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
89:13 Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
89:14 Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
89:15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
89:16 Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
89:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
89:18 quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
89:19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.
89:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: «Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
89:21 Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
89:22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
89:23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum.
89:24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam.
89:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
89:26 Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
89:27 Ipse invocabit me: "Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae".
89:28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
89:29 In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi.
89:30 Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.
89:31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint,
89:32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint,
89:33 visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum.
89:34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea.
89:35 Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
89:36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
89:37 Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo
89:38 et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis».
89:39 Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum;
89:40 evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius.
89:41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas.
89:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis.
89:43 Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
89:44 Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello.
89:45 Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti.
89:46 Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.
89:47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua?
89:48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
89:49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
89:50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
89:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium,
89:52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui.
89:53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
90:1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
90:2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
90:3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti: «Revertimini, filii hominum».
90:4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.
90:5 Auferes eos, somnium erunt:
90:6 mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.
90:7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus.
90:8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui.
90:9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
90:10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
90:11 Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?
90:12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
90:13 Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos.
90:14 Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
90:15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala.
90:16 Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum.
90:17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.
91:1 Qui habitat in protectione Altissimi, sub umbra Omnipotentis commorabitur.
91:2 Dicet Domino: «Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum».
91:3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno.
91:4 Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius.
91:5 Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die,
91:6 a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in meridie.
91:7 Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
91:8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.
91:9 Quoniam tu es, Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum.
91:10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,
91:11 quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
91:12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
91:13 Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem.
91:14 Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
91:15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum.
91:16 Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible