Скрыть
85:2
85:3
85:4
85:6
85:12
85:16
85:17
86:1 Precatio. David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
86:2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te
86:3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.
86:4 Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
86:5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. -
86:6 Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae.
86:7 In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudies me.
86:8 Non est similis tui in diis, Domine, et nihil sicut opera tua.
86:9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum,
86:10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
86:11 Doce me, Domine, viam tuam, et ingrediar in veritate tua; simplex fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
86:12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum,
86:13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
86:14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.
86:15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
86:16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae.
86:17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible