Скрыть
74:1
74:3
74:5
74:6
74:7
74:10
75:1 Magistro chori. Secundum» Ne destruxeris». PSALMUS. Asaph. Canticum.
75:2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
75:3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
75:4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
75:5 Dixi gloriantibus: «Nolite gloriari!» et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu!
75:6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva».
75:7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
75:8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
75:9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
75:10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
75:11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible