Скрыть
72:2
72:4
72:5
72:6
72:8
72:10
72:12
72:14
72:15
72:16
72:17
72:21
72:24
73:1 PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde!
73:2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei,
73:3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
73:4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum.
73:5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur.
73:6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia.
73:7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis.
73:8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt.
73:9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra.
73:10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos.
73:11 Et dixerunt: «Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso?».
73:12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias.
73:13 Et dixi: «Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas;
73:14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis».
73:15 Si dixissem: «Loquar ut illi», ecce generationem filiorum tuorum prodidissem.
73:16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis,
73:17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum.
73:18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas.
73:19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore.
73:20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes.
73:21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt;
73:22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te.
73:23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam.
73:24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me.
73:25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram.
73:26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
73:27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
73:28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible