Скрыть
57:1
57:2
58:1 Magistro chori. Secundum» Ne destruxeris». David. Miktam.
58:2 Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum?
58:3 Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant.
58:4 Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.
58:5 Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
58:6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.
58:7 Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine.
58:8 Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant.
58:9 Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.
58:10 Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.
58:11 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.
58:12 Et dicet homo: «Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible