Скрыть
Псалом 32 
32:4
32:5
32:8
32:14
32:15
32:16
32:19
32:20
32:22
Псалом 33 
33:2
33:4
33:12
33:14
33:17
33:18
Псалом 34 
34:2
34:3
34:6
34:9
34:12
34:13
34:14
34:16
34:17
34:20
34:22
34:24
34:25
34:28
Псалом 35 
35:1
35:4
35:10
35:11
35:12
35:13
Псалом 36 
36:3
36:4
36:7
36:10
36:12
36:13
36:14
36:15
36:18
36:21
36:23
36:33
36:34
36:38
33:1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.
33:2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi.
33:3 Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,
33:4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
33:5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.
33:6 Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
33:7 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.
33:8 Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
33:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.
33:10 Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
33:11 Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
33:12 Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.
33:13 De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.
33:14 De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram,
33:15 qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum.
33:16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
33:17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
33:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,
33:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.
33:20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est;
33:21 quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.
33:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
34:1 David, quando se mente alienatum simulavit coram Abimelech et, ab illo dimissus, abiit.
34:2 ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.
34:3 BETH. In Domino gloriabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur.
34:4 GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum.
34:5 DALETH. Exquisivi Dominum, et exaudivit me et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
34:6 HE. Respicite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur.
34:7 ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
34:8 HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos.
34:9 TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.
34:10 IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
34:11 CAPH. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
34:12 LAMED. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
34:13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? -
34:14 NUN. Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum.
34:15 SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam.
34:16 AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in clamorem eorum.
34:17 PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
34:18 SADE. Clamaverunt, et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
34:19 COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
34:20 RES. Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.
34:21 SIN. Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.
34:22 TAU. Interficiet peccatorem malitia; et, qui oderunt iustum, punientur.
34:23 PHE. Redimet Dominus animas servorum suorum; et non punientur omnes, qui sperant in eo.
35:1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me.
35:2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi.
35:3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: «Salus tua ego sum».
35:4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
35:5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
35:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
35:7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae.
35:8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat.
35:9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.
35:10 Omnia ossa mea dicent: «Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum».
35:11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me;
35:12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae.
35:13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur.
35:14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
35:15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
35:16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.
35:17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
35:18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.
35:19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
35:20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
35:21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: «Euge, euge, viderunt oculi nostri». -
35:22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
35:23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
35:24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
35:25 Non dicant in cordibus suis: «Euge animae nostrae»; nec dicant: «Devoravimus eum».
35:26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me
35:27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: «Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui».
35:28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
36:1 Magistro chori. David, servi Domini.
36:2 Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius; non est timor Dei ante oculos eius.
36:3 Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
36:4 Verba oris eius iniquitas et dolus, desiit intellegere, ut bene ageret.
36:5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
36:6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes;
36:7 iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine.
36:8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus! Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
36:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
36:10 Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
36:11 Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
36:12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
36:13 Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt nec potuerunt stare.
37:1 David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
37:2 quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.
37:3 BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.
37:4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
37:5 GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
37:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.
37:7 DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.
37:8 HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,
37:9 quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
37:10 VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.
37:11 Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
37:12 ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.
37:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
37:14 HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.
37:15 Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.
37:16 TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
37:17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.
37:18 IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.
37:19 Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.
37:20 CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.
37:21 LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.
37:22 Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.
37:23 MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.
37:24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.
37:25 NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
37:26 Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.
37:27 SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
37:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.
37:29 Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
37:30 PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;
37:31 lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.
37:32 SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;
37:33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
37:34 COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.
37:35 RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;
37:36 et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
37:37 SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.
37:38 Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.
37:39 TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
37:40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible