Скрыть
31:3
31:11
32:1 David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
32:2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.
32:3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
32:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
32:5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: «Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino». Et tu remisisti impietatem peccati mei.
32:6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
32:7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
32:8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
32:9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
32:10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
32:11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible