Скрыть
29:8
29:9
29:11
29:12
30:1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.
30:2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me.
30:3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
30:4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
30:5 Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,
30:6 quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia.
30:7 Ego autem dixi in securitate mea: «Non movebor in aeternum».
30:8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
30:9 Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar.
30:10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam?
30:11 Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.
30:12 Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,
30:13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible