Скрыть
128:1
128:7
128:8
129:1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,
129:2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.
129:3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.
129:4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.
129:5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
129:6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;
129:7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.
129:8 Et non dixerunt, qui praeteribant: «Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible