Скрыть
121:1
121:2
121:4
121:7
121:8
122:1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: «In domum Domini ibimus».
122:2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
122:3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
122:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
122:5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
122:6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: «Securi sint diligentes te!
122:7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!».
122:8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: «Pax in te!».
122:9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible