Скрыть
104:4
104:5
104:6
104:7
104:11
104:12
104:19
104:22
104:35
104:44
104:45
105:1 ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.
105:2 Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius.
105:3 Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum.
105:4 Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper.
105:5 Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius,
105:6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius.
105:7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
105:8 Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes,
105:9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
105:10 Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum
105:11 dicens: «Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae».
105:12 Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea,
105:13 et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum,
105:14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges:
105:15 «Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari».
105:16 Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit.
105:17 Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.
105:18 Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius,
105:19 donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum.
105:20 Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum;
105:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae,
105:22 ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret.
105:23 Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
105:24 Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius.
105:25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius.
105:26 Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit.
105:27 Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
105:28 Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius.
105:29 Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum.
105:30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
105:31 Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum.
105:32 Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
105:33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum.
105:34 Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus,
105:35 et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum.
105:36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum.
105:37 Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus.
105:38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
105:39 Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
105:40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.
105:41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina.
105:42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum.
105:43 Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia.
105:44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt,
105:45 ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible