Скрыть
Псалом 1 
Псалом 2 
2:2
2:3
2:5
2:11
Псалом 3 
3:2
3:3
3:5
3:6
3:8
Псалом 4 
4:1
4:4
4:8
Псалом 5 
5:1
5:4
5:8
5:9
5:11
5:12
5:13
Псалом 6 
6:1
6:3
6:4
6:5
6:7
6:10
Псалом 7 
7:1
7:2
7:3
7:6
7:7
7:8
7:11
7:12
7:14
7:18
Псалом 8 
8:1
8:4
8:6
8:8
8:9
8:10
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.
Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.
Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
«Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum!».
Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos:
«Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».
Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: «Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos».
Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram.
Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore.
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,
multi dicunt animae meae: «Non est salus ipsi in Deo».
Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;
quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.
Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. David.
Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam.
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet, cum clamavero ad eum.
Irascimini et nolite peccare; loquimini in cordibus vestris, in cubilibus vestris et conquiescite.
Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino.
Multi dicunt: «Quis ostendit nobis bona?». Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David.
Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum.
Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo.
Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus,
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas.
Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum;
quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.
Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.
Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?
Convertere, Domine, eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam.
Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter.
Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.
Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,
ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat.
Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,
persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat.
Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.
Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere:
Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus.
Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde.
Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies.
Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum?
Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit.
Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.
Magistro chori. Ad modum cantici» Torcularia...». PSALMUS. David.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:
oves et boves universas, insuper et pecora campi,
volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible