Скрыть
11:5
11:8
11:10
11:11
11:13
11:19
11:24
11:26
11:27
11:29
11:30
11:32
11:34
Глава 12 
12:2
12:4
12:11
12:13
12:15
12:16
Глава 13 
13:2
13:5
13:6
13:8
13:9
13:10
13:11
13:12
13:13
13:14
13:15
13:16
13:17
13:19
13:20
13:21
13:25
13:26
13:29
13:32
13:33
Глава 14 
14:4
14:7
14:11
14:17
14:20
14:25
14:26
14:28
14:31
14:32
14:35
14:36
14:39
14:41
14:42
14:43
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem.
Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.
Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: «Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia.
Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man».
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii.
Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est,
et ait ad Dominum: «Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me?
Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi:»Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?".
Unde mihi carnes, ut dem universo populo isti? Flent contra me dicentes:»Da nobis carnes, ut comedamus!".
Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi.
Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea!».
Et dixit Dominus ad Moysen: «Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum.
Et descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
Populo quoque dices: Sanctificamini, cras comedetis carnes; ego enim audivi vos flere:»Quis dabit nobis escas carnium? Bene nobis erat in Aegypto". Et dabit vobis Dominus carnes, et comedetis
non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem,
sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras et vertatur in nauseam, eo quod reppuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes:»Quare egressi sumus ex Aegypto?"».
Et ait Moyses: «Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis:»Dabo eis esum carnium mense integro!".
Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?».
Cui respondit Dominus: «Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non».
Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum.
Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt.
Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris,
cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: «Eldad et Medad prophetant in castris».
Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: «Domine mi Moyses, prohibe eos!».
At ille: «Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?».
Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram.
Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum.
Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.
Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat.
Egressi autem de Cibrottaava, venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam
et dixerunt: «Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus?». Quod cum audisset Dominus
erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: «Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus». Cumque fuissent egressi,
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
dixit ad eos: «Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum.
At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est!
Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?».
Iratusque contra eos abiit,
nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,
ait ad Moysen: «Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus,
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suae; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra».
Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: «Deus, obsecro, sana eam!».
Cui respondit Dominus: «Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur».
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
Ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens:
«Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus».
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:
de tribu Ruben Sammua filium Zacchur,
de tribu Simeon Saphat filium Hori,
de tribu Iudae Chaleb filium Iephonne,
de tribu Issachar Igal filium Ioseph,
de tribu Ephraim Osee filium Nun,
de tribu Beniamin Phalti filium Raphu,
de tribu Zabulon Geddiel filium Sodi,
de tribu Ioseph, tribu Manasse, Gaddi filium Susi,
de tribu Dan Ammiel filium Gemalli,
de tribu Aser Sthur filium Michael,
de tribu Nephthali Nahabi filium Vaphsi,
de tribu Gad Guel filium Machi.
Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram. Vocavitque Osee filium Nun Iosue.
Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: «Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes,
considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures;
ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an muratae;
humus pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini et afferte nobis de fructibus terrae». Erat autem tempus, quando iam praecoquae uvae vesci possunt.
Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin usque Rohob in introitu Emath.
Ascenderuntque ad Nageb et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.
Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt,
qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae
et narraverunt dicentes: «Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest.
Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi;
Amalec habitat in Nageb, Hetthaeus et Iebusaeus et Amorraeus in montanis, Chananaeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis».
Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: «Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam».
Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: «Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est».
Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: «Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est;
ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur».
Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa,
et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: «Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine!
Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?».
Dixeruntque alter ad alterum: «Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum!».
Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel.
At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua
et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: «Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem.
Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere».
Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel,
et dixit Dominus ad Moysen: «Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?
Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est».
Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,
et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.
Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum:
»Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".
Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens:
»Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum».
Dixitque Dominus: «Dimisi iuxta verbum tuum.
Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!
Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae,
non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.
Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.
Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri».
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
«Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.
Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!
In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,
non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun.
Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.
Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac;
filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto.
Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam.
Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur».
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram.
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: «Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus».
Quibus Moyses: «Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris!
Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum».
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris.
Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible