Скрыть
5:2
5:3
5:4
5:5
5:6
5:7
5:8
5:9
5:10
5:11
5:12
5:13
5:14
5:15
5:16
5:17
5:18
5:19
5:20
5:21
5:22
5:23
5:24
5:26
5:27
5:28
5:29
5:31
5:32
5:33
5:34
5:36
5:37
5:38
5:39
5:40
5:41
5:42
5:43
Глава 6 
6:5
6:8
6:9
6:10
6:12
6:15
6:16
6:19
6:21
6:22
6:23
6:24
6:25
6:26
6:27
6:28
6:29
6:31
6:33
6:35
6:36
6:37
6:39
6:40
6:41
6:42
6:43
6:44
6:45
6:48
6:50
6:51
6:54
6:56
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,
quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
et clamans voce magna dicit: «Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas».
Dicebat enim illi: «Exi, spiritus immunde, ab homine».
Et interrogabat eum: «Quod tibi nomen est?». Et dicit ei: «Legio nomen mihi est, quia multi sumus».
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
et deprecati sunt eum dicentes: «Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus».
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.
Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.
Et non admisit eum, sed ait illi: «Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui».
Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
et deprecatur eum multum dicens: «Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat».
Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
dicebat enim: «Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero».
Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: «Quis tetigit vestimenta mea?».
Et dicebant ei discipuli sui: «Vides turbam comprimentem te et dicis: "Quis me tetigit?"».
Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei: «Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua».
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: «Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum?».
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: «Noli timere; tantummodo crede!».
Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
et ingressus ait eis: «Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit».
Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
et tenens manum puellae ait illi: «Talitha, qum!» — quod est interpretatum: «Puella, tibi dico: Surge!» - .
Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illu m discipuli sui.
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: «Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?». Et scandalizabantur in illo.
Et dicebat eis Iesus: «Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua».
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
Et dicebat eis: «Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis».
Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: «Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo».
Alii autem dicebant: «Elias est». Alii vero dicebant: «Propheta est, quasi unus ex prophetis».
Quo audito, Herodes aiebat: «Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!».
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Dicebat enim Ioannes Herodi: «Non licet tibi habere uxorem fratris tui».
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: «Pete a me, quod vis, et dabo tibi».
Et iuravit illi multum: «Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei».
Quae cum exisset, dixit matri suae: «Quid petam?». At illa dixit: «Caput Ioannis Baptistae».
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: «Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae».
Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
Et ait illis: «Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum». Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: «Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent».
Respondens autem ait illis: «Date illis vos manducare». Et dicunt ei: «Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?».
Et dicit eis: «Quot panes habetis? Ite, videte». Et cum cognovissent, dicunt: «Quinque et duos pisces».
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: «Confidite, ego sum; nolite timere!».
Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;
non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible