Скрыть

Judith, Главы 2-9

Толкования
2:2
2:3
2:4
2:5
2:6
2:7
2:8
2:9
2:10
2:11
2:12
2:13
2:14
2:15
2:16
2:17
2:18
2:19
2:20
2:21
2:22
2:23
2:24
2:25
2:26
2:27
2:28
Глава 9 
9:1
9:4
9:5
9:6
9:7
9:8
9:9
9:10
9:11
9:12
9:13
9:14
Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum est verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicut locutus est.
Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuit cum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo;
et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbo oris eius.
Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se,
et dixit ad eum: «Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia;
et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei.
Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam,
et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur.
Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae.
Tu autem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, et reservabis mihi in diem redargutionis eorum.
Super eos autem, qui non oboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in tota terra tua,
quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciam omnia haec in manu mea.
Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea».
Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae
et numeravit electos viros in expeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti milia et equitum sagittariorum duodecim milia.
Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur.
Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus,
et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multum valde.
Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, ut praecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est ad occasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis.
Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum.
Et exierunt ex Nineve viam dierum trium super faciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem, qui est in sinistra superioris Ciliciae.
Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam
et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum.
Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare.
Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae.
Et circuivit omnes filios Madian et succendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum.
Et descendit in campum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; greges et armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorum ventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii.
Et incidit timor et tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, et inhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes in Azoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.
Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
«Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: "Non sic erit!"; et fecerunt.
Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum.
Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam.
Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et quae nunc et quae futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti.
Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: "Ecce adsumus". Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in praescientia.
Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;
Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui.
Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem,
et percute servum ex labiis seductionis meae super principem et principem super servum eius; quassa elationem in manu viduae.
Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator.
Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam
et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura.
Et fac super omnem gentem tuam et omnem tribum scientiam, ut sciant quoniam tu Deus es universae potestatis et virtutis, et non est alius defensor generis Israel praeter te».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible