Скрыть
3:1
3:4
3:5
3:9
3:20
3:21
3:23
3:25
Глава 5 
5:3
5:4
5:7
5:8
5:10
5:12
5:15
5:16
5:20
5:21
5:23
5:25
O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini?
Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!
Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: "Benedicentur in te omnes gentes".
Igitur, qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham.
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: «Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea».
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: «Maledictus omnis, qui pendet in ligno»,
ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: «Et seminibus», quasi in multis, sed quasi in uno: "Et semini tuo", qui est Christus.
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;
at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.
Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.
Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible