Скрыть
4:1
4:2
4:4
4:7
4:8
4:13
4:14
4:16
4:20
4:24
4:26
4:28
4:30
4:31
Глава 7 
7:2
7:5
7:7
7:12
7:15
7:18
7:21
7:23
7:24
7:25
7:26
7:27
7:28
7:29
Глава 21 
21:1
21:3
21:7
21:8
21:10
21:11
21:15
21:16
21:18
21:21
21:22
21:23
21:25
21:26
21:27
21:29
21:30
21:31
21:32
21:33
21:34
21:35
21:36
21:37
Respondens Moyses ait: «Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent:»Non apparuit tibi Dominus?"».
Dixit ergo ad eum: «Quid est quod tenes in manu tua?». Respondit: «Virga».
Dixitque Dominus: «Proice eam in terram!». Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses.
Dixitque Dominus: «Extende manum tuam et apprehende caudam eius!». Extendit et tenuit, versaque est in virgam.
«Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob».
Dixitque Dominus rursum: «Mitte manum tuam in sinum tuum!». Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
«Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum!». Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
«Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem».
Ait Moyses: «Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum».
Dixit Dominus ad eum: «Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?
Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris».
At ille: «Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es».
Iratus Dominus in Moysen ait: «Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.
Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.
Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.
Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa».
Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: «Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant». Cui ait Iethro: «Vade in pace».
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: «Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam».
Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.
Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: «Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.
Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.
Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum».
Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.
Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: «Sponsus sanguinum tu mihi es».
Et dimisit eum, postquam dixerat: «Sponsus sanguinum», ob circumcisionem.
Dixit autem Dominus ad Aaron: «Vade in occursum Moysi in desertum». Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat.
Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.
Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.
Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
Dixitque Dominus ad Moysen: «Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Tu loqueris omnia, quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti.
Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima.
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum».
Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus; ita egerunt.
Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
«Cum dixerit vobis pharao:»Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum».
Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum.
Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter.
Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
Dixit autem Dominus ad Moysen: «Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum.
Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua
dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti.
Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem.
Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis».
Dixit quoque Dominus ad Moysen: «Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis».
Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem.
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti.
Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus.
Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum.
Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis.
Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
Dixit quoque Dominus ad Moysen: «Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis.
Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua;
et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae».
Haec sunt iudicia, quae propones eis:
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.
Quod si dixerit servus:»Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",
afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.
Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.
Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.
Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.
Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.
Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,
dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible