Скрыть
14:1
14:3
14:5
14:6
14:7
14:10
14:12
14:16
14:17
14:18
14:20
14:23
14:26
14:29
14:30
Глава 28 
28:4
28:5
28:6
28:7
28:8
28:9
28:10
28:11
28:12
28:13
28:14
28:15
28:16
28:18
28:19
28:20
28:21
28:22
28:23
28:24
28:26
28:27
28:28
28:29
28:31
28:32
28:33
28:34
28:36
28:37
28:38
28:39
28:40
28:42
28:43
Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
«Lo quere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare.
Dicturusque est pharao super filiis Israel:»Errant in terra, conclusit eos desertum".
Et indurabo cor eius, ac persequetur eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus». Feceruntque ita.
Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: «Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis?».
Iunxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit secum;
tulitque sescentos currus electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus.
Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa.
Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
et dixerunt ad Moysen: «Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto?
Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine».
Et ait Moyses ad populum: «Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis».
Dixitque Dominus ad Moysen: «Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur.
Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius.
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius».
Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum.
Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: «Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos».
Et ait Dominus ad Moysen: «Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum».
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis.
Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.
Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris
et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius.
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.
Facies ergo margines textas ex auro
et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;
catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.
Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris:»Sanctum Domino".
Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible