Скрыть
10:3
10:11
10:13
10:15
10:18
10:19
10:21
Глава 13 
13:7
13:10
13:12
13:14
13:16
13:18
13:19
In tempore illo dixit Dominus ad me: "Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam.
Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca".
Feci igitur arcam de lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in manibus.
Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas mihi.
Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius.
Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum.
Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.
Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit.
Dixitque mihi: "Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis".
Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
custodiasque mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit tibi?
En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt;
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum.
Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti.
Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.
Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum,
et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: "Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis",
non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: "Eamus et serviamus diis alienis", quos ignorasti tu et patres tui,
de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae,
non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,
sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum:
lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui.
Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:
"Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis", quos ignorastis,
quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui,
percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt.
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.
Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis,
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible