Скрыть
20:3
20:5
20:8
20:13
20:15
Глава 21 
21:10
21:11
21:13
21:16
21:17
21:18
21:20
21:21
21:22
21:26
Et vidi angelum descen dentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua.
Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille;
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore.
Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis.
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.
Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis.
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo
et exibit seducere gentes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog; congregare eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris.
Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos;
et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis.
Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum.
Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis.
Et si quis non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: "Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus;
et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt».
Et dixit, qui sedebat super throno: «Ecce nova facio omnia». Et dicit: «Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera».
Et dixit mihi: «Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda».
Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: «Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni».
Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli;
et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel.
Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres;
et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius.
Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt.
Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,
quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus.
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam;
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic;
et afferent gloriam et divitias gentium in illam.
Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible