Скрыть
1:1
1:2
1:11
1:19
Глава 5 
5:2
5:3
5:4
5:7
5:8
5:12
5:14
Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,
qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit.
Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu.
Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
dicentis: «Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam».
Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea
et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream;
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,
et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: «Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec.
Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: «Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?».
Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum.
Et unus de senioribus dicit mihi: «Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius».
Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
Et venit et accepit de dextera sedentis in throno.
Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.
Et cantant novum canticum dicentes: «Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;
et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram».
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
dicentium voce magna: «Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem».
Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: "Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum».
Et quattuor animalia dicebant: «Amen»; et seniores ceciderunt et adoraverunt.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible