Скрыть
22:1
22:2
22:5
22:7
22:8
22:9
22:10
22:11
22:12
22:13
22:15
22:16
22:17
22:19
22:22
22:23
22:24
22:25
22:26
22:27
22:28
22:29
22:30
Глава 25 
25:1
25:2
25:3
25:4
25:5
25:6
25:7
25:9
25:10
25:12
25:13
25:14
25:16
25:17
25:18
25:20
25:21
25:22
25:23
25:26
25:27
«Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem».
Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
«Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: "Saul, Saul, quid me persequeris?".
Ego autem respondi: "Quis es, Domine?". Dixitque ad me: "Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris".
Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
Et dixi: "Quid faciam, Domine?". Dominus autem dixit ad me: "Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres".
Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
veniens ad me et astans dixit mihi: "Saul frater, respice!". Et ego eadem hora respexi in eum.
At ille dixit: "Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius".
Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
et videre illum dicentem mihi: "Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me".
Et ego dixi: "Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum".
Et dixit ad me: "Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te"».
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: «Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!».
Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,
iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: «Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?».
Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: «Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est».
Accedens autem tribunus dixit illi: «Dic mihi, tu Romanus es?». At ille dixit: «Etiam».
Et respondit tribunus: «Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum». Et Paulus ait: «Ego autem et natus sum».
Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea;
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum
postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.
Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum:
«Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum».
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare,
Paulo rationem reddente: «Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi».
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: «Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me?».
Dixit autem Paulus: «Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti.
Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello!».
Tunc Festus cum consilio locutus respondit: «Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis».
Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum.
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: «Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem;
ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum;
de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis;
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis.
Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem».
Agrippa autem ad Festum: «Volebam et ipse hominem audire!». «Cras, inquit, audies eum».
Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.
Et dicit Festus: «Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.
Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.
De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam;
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible