Скрыть
3:4
3:8
3:9
3:10
3:11
3:12
3:15
Глава 4 
4:1
4:8
4:12
4:15
Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus;
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.
Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam;
si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est.
Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum.
Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.
Ideo habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti sumus, non deficimus,
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum;
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum.
Quoniam Deus, qui dixit: «De tenebris lux splendescat», ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;
persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus;
semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: «Credidi, propter quod locutus sum», et nos credimus, propter quod et loquimur,
scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible