Скрыть
3:2
3:5
3:12
3:13
Глава 4 
4:6
4:16
4:19
Глава 5 
5:11
5:12
5:13
Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
considerantes castam in timore conversationem vestram;
quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris,
sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
«Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo,
et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam.
Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala».
Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;
sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes.
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,
qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.
Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
hospitales invicem sine murmuratione;
unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator;
si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
«Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit?».
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator:
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.
Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen.
Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state.
Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.
Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible