Hymni de trinitate

Источник

CSEL 83,1

(P. Henry / P. Hadot, 1971), p. 285–305

HYMNUS [PRIMUS].

DE TRINITATE.

Adesto, lumen verum, pater omnipotens deus. /

Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus dei. /

Adesto, sancte spiritus, patris et filii copula. /

Tu cum quiescis, pater es, cum procedis, filius, / In unum qui cuncta nectis, tu es sanctus spiritus. /

Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum, deus. /

Praecedis omne quantum, nullis notus terminis. /

Nihil in te quantum quia neque quantum ex te est. /

Namque ex te natum unum gignit magis quantum quam tenet. /

Hinc inmensus pater est, mensus atque inmensus filius. /

Unum autem et tu pater es, unum quem genuis filius. /

Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est quod genuit filius, / Cunctis qui g-ontos semen est.

Tu vero virtus seminis, / In quo atque ex quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit dei, / Rursus que in semen redeunt genita quaeque ex semine. /

Operatur ergo cuncta Christus, qui omnis est virtus dei. /

Namque Christus, in quiete motus, est summus deus. /

Atque ipse motus, sapientia est et virtus dei, / Nullo a substantia distans, quia quod motus hoc substantia est, / Quique motus, quia in ipso atque ipse est, / Ex deo dictus deus, natus autem, quia motus est / –

Omnis enim motus natus est – unum que cum sit deus / Ac dei motus, unus et idem exsistit deus. /

Tamen motus ipse, esse ut sibi sit hoc quod ipse motus est. /

Sed quia dei motus est, habet in se motus deum. /

Rursus que, isto ipso quia dei motus est, habet in se motum deus. /

In filio igitur pater est et in patre est ipse filius. /

Sunt ergo singuli atque, in semet semper cum sint singuli, / Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est, / Sed, patre dante, quae sibi fit filius substantia est. /

Esse enim prius est, sic moveri posterum, / Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus est. /

Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore. /

Hoc esse docti in deo memorant substantiam. /

Hic autem motus ortus est; nam gignit motum substantia / Substantiae que generatio, quid aliud quam substantia est. /

Ergo motus et patris est.

Filius ergo eadem substantia. /

Hunc g-logon Graeci vocarunt, intus in patre deum, / Causa qui sit ad partum atque ad ortus omnium. /

Nihil namque absque hoc creatum est, per hunc creata cuncta sunt. /

Hic g-logos, si Christus est et si g-logos vita est, / Genitus g-logos a patre est.

Est enim vivus deus. /

In quo, cum substantia deus sit deus que sit vita substantia, / Genitus autem filius vita est, una est substantia, g-logos, deus. /

Indiscretus ergo semper, semper et alter simul, / Missus mittenti par, et fons tamen manet, / Semper discurrit, spargens vitas, missus ut flumen filius. /

Hinc substantia unum ambo, fons deus, flumen filius. /

Sed quia in divinis substantia hoc idem quod vita est, / Vita que ipsa ipsa est sapientia, ut praecedit esse, cui inest / Princeps ac simplex vivere, sic adest / Intellegens sapiens que, semper cum praecedit vivere,

/ Non quo praecedat quidquam alterum, neque quod sit omnino alterum, / Sed quo progressu actuum sit ter triplex alterum. /

Christus igitur actus omnis, actus, cum procedit filius, / Actus que vita est, qua procedunt et creantur omnia, / Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus, / Seminatas saeclis animas inrigans scitis sophiae. /

Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius docet, / Profectus patre patrem et Christum spiritus. /

Hinc patris cuncta Christus, hinc habet Christi cuncta spiritus. /

Sic Christus meus inter parentem et sese alterum / Spiritum implet parentem, dum esse praestat omnibus / Atque esse cunctis vita est et hoc est quod in Christo factum est. /

Quid quia iungit ac salvat omnia ac docet verum deum, / Christum sequentes, Christo renatos, sanctus iungit spiritus? /

Ergo Christus omnia, hinc Christus mysterium, / Per ipsum cuncta et in ipso cuncta atque in ipsum omnia. /

Cuius altitudo pater est, ipse vero totus / Progressu suo longitudo et latitudo patris est. /

Hinc Christus apparens saeculis ad profundum docendum id que arcanum / Et intimum intus docendo, Christus occultus sanctus spiritus. /

Omnes ergo unum spiritu, omnes unum lumine. /

Hinc singulis vera, hinc tribus una substantia est, / Progressa a patre filio et regressa spiritu, / Quia tres exsistunt singuli et tres in uno singuli. /

Haec est beata trinitas, haec beata unitas. /

HYMNUS [SECUNDUS].

Miserere domine! Miserere Christe! / Miserere domine, / Quia credidi in te, / Miserere domine, / Quia misericordia tua cognovi te. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Tu spiritus mei g-logos es! / Tu animae meae g-logos es! / Tu carnis meae g-logos es! / Miserere domine!

Miserere Christe! / Vivit deus, / Et semper vivit deus, / Et quia ante ipsum nihil est, a se vivit deus. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Vivit Christus, / Et quia deus ei generando dedit, ut a semet ipso vivat Christus, / Quia a semet vivit, semper vivit Christus. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Quia vivit deus et semper vivit deus,

/ Hinc aeterna vita nata est, / Aeterna autem vita, filius dei Christus est. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Quod si a semet ipso vivit pater, /

Et patre generante a se vivit filius, / Consubstantiale patri est quod ut semper vivit filius. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Animam, deus, dedisti mihi; / Anima autem imago vitae est, quia vivit anima; / In aeternum vivat et anima mea./

Miserere domine! Miserere Christe! / Si ad similitudinem tuam deus pater,

/ Et ad imaginem filii homo factus sum, / Vivam creatus saeculis, quia me cognovit filius. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Amavi mundum, quia tu mundum feceras;

/ Detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis; / Nunc odi mundum, quia nunc percepi spiritum. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Succurre lapsis, domine, succurre poenitentibus, / Quia divino et sancto iudicio tuo, / Quod peccavi mysterium est. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Cognosco, domine, mandatum tuum, /

Cognosco reditum in anima scriptum mea, / Propero, si iubes redire, nostri salvator, deus. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Diu repugno, diu resisto inimico meo,

/ Sed adhuc mihi caro est, in qua victus diabolus, / Tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Velle mihi adiacet mundum et terras linquere, / Sed inbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo, / Da fidei pennas, ut volem sursum deo. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Iam portas quaero, sanctus quas pandit spiritus, / Testimonium de Christo dicens, / Et quid sit mundus docens. /

Miserere domine! Miserere Christe! / Patrem quo genitus semper qui repraesentas deum, / Da claves caeli atque in me vince diabolum, / Sede lucis ut quiescam, gratia salvatus tua. /

HYMNUS [TERTIUS] DE TRINITATE.

Deus, / Dominus, / Sanctus spiritus, / O beata trinitas. /

Pater, / Filius, / Paraclitus, / O beata trinitas. /

Praestator, / Minister, / Divisor, / O beata trinitas. /

Spiritus operationum, / Spiritus ministeriorum, / Spiritus gratiarum, / O beata trinitas. /

Unum principium, / Et alterum cum altero, / Et semper alterum cum altero,

/ O beata trinitas. /

Deus, quia pater substantiae et ipse substantia, / Filius spiritus que substantia, / Sed ter ipsa una substantia, / O beata trinitas. /

Pater perfectus, / Perfectus patre perfecto filius, / Perfecto filio sanctus perfectus spiritus, / O beata trinitas. /

Fons, / Flumen, / Inrigatio, / O beata trinitas, / In tribus, / Tergemina,

/ Sed una actio, / O beata trinitas. /

Exsistentia, / Vita, / Cognitio, / O beata trinitas. /

Caritas, / Gratia, / Communicatio, / O beata trinitas. /

Caritas deus est, / Gratia Christus, / Communicatio sanctus spiritus, / O beata trinitas. /

Si caritas est, gratia est; / Si caritas et gratia, communicatio est; /

Omnes ergo in singulis et unum in tribus; / O beata trinitas. /

Hinc ex deo apostolus Paulus: gratia domini nostri Iesu Christi, / Et caritas dei, / Et communicatio sancti spiritus vobis cum. /

O beata trinitas. /

Ingenitus, / Unigenitus, / Genito genitus, / O beata trinitas. /

Generator, / Genitus, / Regenerans, / O beata trinitas. /

Verum lumen, / Verum lumen ex lumine, / Vera inluminatio, / O beata trinitas. /

Status, / Progressio, / Regressus, / O beata trinitas. /

Invisibilis invisibiliter, / Visibilis invisibiliter, / Invisibilis visibiliter, / O beata trinitas. /

Omnis potentia, / Omnis actio, / Omnis agnitio, / O beata trinitas. /

Inpassibilis inpassibiliter, / Inpassibilis passibiliter, / Passibilis inpassibiliter, / O beata trinitas. /

Semen, / Arbor, / Fructus, / O beata trinitas. /

Ab uno omnia, / Per unum omnia, / In uno omnia, / O beata trinitas. /

Unus, simplex unus, unum et solum, unum et solum et semper; / Unus, alter unus, ex uno unus, idem unus et omnia; / Unus, unitor omnium, virtus unius operans, unum ut fiant omnia, / O beata trinitas. /

Ex aeterno ingenite, / Ex aeterno genite, / Ut omnia aeterna sint genite,

/ O beata trinitas. /

Tu creari imperas, / Tu creas, / Tu creata recreas, / O beata trinitas. /

Tu, pater, cunctis substantia es, / Tu, fili, vita, / Tu, spiritus, salvatio, / O beata trinitas. /

Substantia ipsa vita est, / Vita ipsa, quia est aeterna, salvatio est, /

Pater ergo, et filius et spiritus sanctus est, / O beata trinitas. /

Tu esse cunctis praestas, / Tu, fili, formam, / Tu, spiritus, reformationem, / O beata trinitas. /

Tu, deus, infiniti et definiti pater es, / O beata trinitas. /

Tu, o fili, quia vita es, infinitus es; / Quia a mortuis vitam revocas, definitus es; / Tu quoque, et infiniti et definiti pater es, / O beata trinitas. /

Tu etiam, spiritus sancte, quia salvatio es, definitus es; / Et quia definito quod infinitum est retines, / Et infiniti et definiti pater es, /

O beata trinitas. /

Si ergo ter pater unitas, / Omnis autem a te, o deus, paternitas. /

Unum et deus et omnis paternitas, / O beata trinitas. /

Tu g-logon deus creasti, hinc deus factus pater; / Et quia a te creatus est g-logos et ipse, quia in illo es, factus est g-logos deus; / Haec duo unum sancto < i >unxisti spiritu; simplex ergo et unum es factus in tribus, spiritus, g-logos, deus; / O beata trinitas. /

Primum g-on, / g-on secundum, / g-on tertium, / Unum g-on et simplex tria,

/ O beata trinitas. / g-on omne substantia est, / g-on formata substantia est, / Formata substantia, aut sibi tantum, aut alteris, aut sibi et alteri nota est, / O beata trinitas. /

Substantia deus es, / Forma filius, / Notio spiritus, / O beata trinitas. / g-on primum, / g-on verum deus es, / Ergo omnis es tota substantia deus es, / O beata trinitas. / g-on secundum, omnis forma, Christus est; / Universalis autem substantia, cum universalis est, forma est; / Substantia igitur cum forma est et deus

Christus est; / O beata trinitas. / g-on tertium sanctus est spiritus; sanctus spiritus totius exsistentiae demonstratio est; / Demonstratio autem numquam nisi nota demonstrat; nosse autem in divinis, hoc est quod habere est; cognoscentia enim ipsa eadem que substantia est; / Habet ergo deum, habet Christum, quem demonstrat sanctus spiritus; / O beata trinitas. /

Inmensus, infinitus, invisibilis deus es, sed aliis inmensus, infinitus, aliis et invisibilis, tibi mensus, tibi finitus, tibi visibilis; / Hinc ergo et forma tibi est; ergo et g-logos idem es, quia g-logos forma est; /

Et quia forma tibi notitia es, notitia autem spiritus sanctus est, id ergo et deus et g-logos et spiritus sanctus es; / O beata trinitas. /

Tu, fili, visibilis; es enim universalis et omnium forma; cum enim vivificas cuncta, fit forma de vita; / Forma autem semper in substantia et forma omnis notitia est; / Ergo in substantia deus es, in forma g-logos, in notitia spiritus sanctus; / O beata trinitas. /

Tu quoque, spiritus sancte, notio es; / Omnis autem notio formae et substantiae notio est; cognoscis igitur deum et habes dei formam; / Hinc et deus et filius, spiritus sanctus es; / O beata trinitas. /

Esse, deus, es; / Spiritum esse, Christus; / Apparere quod sit spiritus, paraclitus; / O beata trinitas. /

Hinc Christum misit pater, / Christus paraclitum, Christus ut paraclito, /

Christo ut appareret pater, / O beata trinitas. /

Secreta atque in occulto substantia, deus, es; / Secreta atque in occulto forma, deus, es; / Secreta atque in occulto notio, deus, es; / Hinc g-proon istorum g-tУn g-ontУn, deus, es; / O beata trinitas. /

Publica iam apparens que substantia g-logos es; et quia publica et apparens, forma autem, quia patris forma es, hinc tibi substantia es; /

Ergo in te pater est, quia pater substantia est; eadem autem substantia, neque enim alia ulla substantia; / Si ergo g-logos apparens forma est, forma que ipsa substantia est, apparens autem forma apparens que substantia notio est, idem, tu g-logos, et deus et spiritus sanctus es; /

O beata trinitas. /

Omnis notio, cognoscentia est; omnis cognoscentia substantia est cognoscentia que ipsa forma est; / Es ergo, spiritus sancte, publicata forma apparens que substantia; / Sed salvans regenerans que, non manens generans ve substantia es; / O beata trinitas. /

Una igitur deus, g-logos, spiritus que substantia est, manens in tribus exsistens que ter omnibus tribus; / Hoc autem et forma et cognoscentia est; / Sic triplicatur omnis simplex singularitas; / O beata trinitas. /

Tu, deus incognite, tu incomprehensibilis deus es; / Sed incogniti atque incomprehensibilis quasi quaedam forma sine forma est; / Hinc g-proon quam g-on diceris, magis defectus ac requies; hinc cessantis cognoscentiae forma est noscentiae; / O beata trinitas. /

Tu, g-logos, forma cum sis, forma patris es; hinc ergo et imago patris es; et cum forma patris es, est tibi forma et ipsa substantia; et quia forma eadem et substantia est, hinc in te pater est et tu in patre; / Item quia forma es, notio tibi est; ergo et substantia tibi nota; ex hoc notus et pater est, quippe cum in sinu eius sis, ab eo genitus; / Verum ergo et tu g-on, verum g-ek g-tou g-ontos g-to g-on; omne autem g-on semper in tribus; / O beata trinitas. /

Tu, spiritus sancte, conexio es; conexio autem est quicquid conectit duo;

/ Ita ut conectas omnia, primo conectis duo; / Es que ipsa tertia conplexio duorum atque ipsa conplexio nihil distans uno, unum cum facis duo; / O beata trinitas. /

Tres ergo unum; / Et ter ergo unum, / Ergo ter tres unum, / O beata trinitas. /

Hinc pater summus mittit g-logon; missus creat et ministrat omnia, /

Portans in salutem nobis carnem, simul et sanctam crucem, / Remeans victor ad patrem, salvandis nobis sese misit alterum, / O beata trinitas. /

Semper cum deo Christus est iuxta substantiam; etenim vita semper est; /

At quoniam vita actio est, actio autem ut agat incipit, hoc est Christus natus est, / Ex aeterno autem deus et Christus agit; ex aeterno igitur deus Christus natus est; / O beata trinitas. /

In caelos qui ascendit Christus est; / De caelis qui descendit idem est; /

Non ergo ab homine, sed usque ad hominem Christus est; / O beata trinitas.

Hic est deus noster; / Hic est deus unus; / Hic unus et solus deus; / O beata trinitas. /

Hunc oramus cuncti, / Et oramus unum, / Unum patrem et filium sanctum que spiritum, / O beata trinitas. /

Da peccatis veniam, / Praesta aeternam vitam, / Dona pacem et gloriam, / O beata trinitas. /

Libera nos, / Salva nos, / Iustifica nos, / O beata trinitas. /


Источник: Opera Theologica / Ed. P. Henry, P. Hadot. Louvain, 1971. (CSEL; 83. 1). / Marius Victorinus. "Hymni de Trinitate". Hymnus III (Russian Translation with Commentaries). 285–305 p.

Комментарии для сайта Cackle