De generatione diuini uerbi

Источник

CSEL 83,1 (P. Henry / P. Hadot, 1971), p. 15–48

1. Magnam tuam intellegentiam, o generose Candide, quis fascinavit? De deo dicere super hominem audacia est. Sed quoniamsi inditus est animae nostrae g-nous g-patrikos et spiritus desuper missus figurationes intellegentiarum inscriptas ex aeterno in nostra anima movet, ineffabiles res et investigabilia mysteria dei voluntatum aut operationum quasi quaedam mentis elatio animae nostrae vult quidem videre et etiam nunc in tali sita corpore difficile intellegere solum, edicere autem impossibile. Dicit enim beatus Paulus: o altitudo divitiarum et sapientiae et cognoscentiae dei, quomodo investigabilia sunt iudicia dei et sine vestigiis eius viae. Dicit etiam Esaias: quis enim cognovit domini mentem aut quis fuit eius consiliator? Vides igitur beati cognitionem de deo. An istas scripturas vanas esse opinaris? Sed nomine Christianus necesse habes accipere atque venerari scripturas inclamantes dominum Iesum Christum. Si istud necessarium tibi est, et hoc necessarium ea quae in ipsis de Christo dicuntur, sic, quemadmodum dicuntur, credere. Dicunt enim Iesum Christum filium dei esse unigenitum, ut dicit David propheta: filius meus tu es, ego hodie genui te. Dicit et beatus Paulus: qui ne suo quidem filio pepercit; et rursus: benedictus pater domini nostri Iesu Christi. Deinde frequenter et ipse dicit: ego et pater unum sumus et: qui me vidit, vidit et patrem et: ego in patre et pater in me. Haec dicens, si deus fuit, non mentitus est; filius ergo dei Christus; si mentitus est, nec opus est dei. Saepe et multimilies dicuntur ista. An tibi non apparet ubique sic dici? Audi aliud de nobis.

2. Nos dicimus esse nobis patrem deum? Et maxime. Qua causa et iuxta quid? Quoniam deus caritate praedestinavit nos in adoptionem per Christum. Numquid et Christum per adoptionem filium deus habet? Nullus ausus est dicere, fortasse nec tu. Vide, qualis blasphemia ex isto dicto nascatur. Dicimus esse nos heredes deo patri et per Christum heredes per adoptionem exsistentes filii et Christum dicimus non esse filium, per quem nobis efficitur filios esse et coheredes fieri in Christo? Multa dixisti de Christo et vera omnia et, ut se habent, omnia, quoniam potentia est dei et omnipotens potentia et universus g-logos et omnis operatio et omnis vita et alia plurima. Adsecutus est ergo istius modi bona effectus ab his quae non sunt? Et beatum est quod non est ab eo quod est! Sine deo intellectus et sacrilegus plenus que blasphemiae. Dominus supra omnia, omnia quae sunt, omnia que quae non sunt, ab his quae non sunt, faceret quod sit, non ab his quae sunt. Quid enim putamus deum esse? Etsi quidem putamus deum esse supra omnia et quae sunt et quae non sunt, attamen id quod sit, non id quod non sit, deum esse credimus. Praestat igitur quod est, et praestat per ineffabilem generationem et praestat exsistentiam, g-noun, vitam, non, qui sit ista, sed supra omnia. Si igitur deus quod non est non est, est autem quod supra id est quod est vere g-on, potentia ipsius g-tou g-ontos, quae, operatione in generationem excitata, ineloquibili motu genuit g-to g-on omnimodis perfectum, a toto potentiae totum g-to g-on, deus igitur est totum g-proon, Iesus autem ipsum hoc totum g-on, sed iam in exsistentia et vita et intellegentia, universale omnimodis perfectum g-on. Hic est filius, hic omnis g-logos, hic qui apud deum et in deo g-logos, hic Iesus Christus, ante omnia quae sunt et quae vere sunt, prima et omnis exsistentia, prima et omnis intellegentia, primum et omnimodis perfectum g-on, ipsum g-on, primum nomen ante omnia nomina; ab isto etenim omnia nomina, sicuti declarabitur.

3. Volo autem audire, o mi dulcissime Candide, quid esse aestimas quod non est. Si enim deus omnium causa est, et eius cui est esse et cui est non esse, causa deus est. Sed si causa, non est id quod non est. Causa enim ut g-on est, sed ut cui sit futurum esse g-on. Sed isto hoc ipso, quoniam causa, supra vere g-on. Quod igitur nondum g-on, id est quod non est. Hoc autem quod ad g-on causa est, vere g-proon dicitur et iuxta istam rationem causa est deus et eorum quae sunt et eorum quae non sunt.

4. Definiendum igitur id quod non est. Quod quidem intellegitur et vocatur quattuor modis: iuxta negationem, omnino omnimodis ut privatio sit exsistentis, iuxta alterius ad aliud naturam, iuxta nondum esse, quod futurum est et potest esse, iuxta quod supra omnia quae sunt est esse. Quid igitur dicimus deum, g-on an g-to g-mˆ g-on? Appellabimus utique omnino g-on, quoniam eorum quae sunt pater est. Sed pater eorum quae sunt non est g-to g-on; nondum enim sunt ea quorum pater est, et non licet dicere, nefas est intellegere, eorum quae sunt causam g-on appellare. Causa enim prior est ab his quorum causa est. Supra g-on igitur deus est et, iuxta quod supra est, g-mˆ g-on deus dicitur, non per privationem universi eius quod sit, sed ut aliud g-on, ipsum quod est g-mˆ g-on, iuxta ea quae futura sunt g-to g-mˆ g-on, iuxta quod causa est ad generationem eorum quae sunt g-to g-on.

5. Verum est igitur dicere deum patrem esse et iuxta causam esse et eorum quae sunt et eorum quae non sunt. Voluntate igitur dei in generationem veniunt et quae sunt et quae non sunt. Et non aestimes quae non sunt, quasi per privationem eorum quae sunt. Nihil enim istorum neque intellegitur neque exsistit. Si enim mundus et illa superna subsistunt omnia et sunt, nullum g-mˆ g-on iuxta privationem, sed subintellegentia quaedam est, ab his quae sunt privationem eorum subintellegere, non subsistentis ne ipsius quidem subintellegentiae, neque sic exsistentis ut eorum quae sunt. Quaedam igitur quae non sunt quodam modo sunt ut ipsa quae sunt, quae post generationem et sunt et dicuntur et ante generationem aut in potentia sua aut in alio fuerunt, unde generata sunt, secundum illos modos: iuxta circa aliud naturam et iuxta quod nondum est esse, quod futurum est et potest esse.

6. Primo igitur deus et super quae sunt est et super quae non sunt, quippe generator ipsorum et pater, iuxta quod causa est. Deinde secundum generationem a deo aut secundum effectionem quae sunt apparuerunt. Apparuerunt autem et g-mˆ g-onta. Ipsorum autem quae sunt, alia sunt vere quae sunt, alia quae sunt, alia quae non vere non sunt, alia quae non sunt. At illa, quae vere non sunt, non recepit esse plenitudo dei. Iuxta enim quod est esse et aliquo modo esse plenitudo plenitudo est, sola enfasi exsistente in intellegentia eorum quae vere non sunt, quae iuxta subiectionem, ab his quae non vere quidem sunt, quodam tamen modo sunt incipiens imaginata est circa id quod vere non est.

7. Audi quemadmodum dico. Sunt quaedam eius quod sit natura manifesta, sicuti sunt quae vere sunt et omnia supracaelestia, ut spiritus, g-nous, anima, cognoscentia, disciplina, virtutes, g-logoi, opiniones, perfectio, exsistentia, vita, intellegentia, et adhuc superius exsistentialitas, vitalitas, intellegentitas et supra ista omnia g-on solum istud ipsum quod est unum et solum g-on. In ista noster g-nous si recte ingreditur, conprehendit ista et ab his formatur et stat intellegentia iam non in confusione inquisitionis exsistens. Sed quoniam intellegentia talis de altero est, conprehensio et definitio quaedam efficitur alia g-onta solum g-onta esse, quoniam in eo quod est alterius, est et aliud, ut intellectuale ad intellectibile. Ergo intellectibilia ea sunt quae vere sunt, intellectualia, quae sunt tantum. Sunt autem ista omnia animarum in natura intellectualium nondum intellectum habentium, sed ad intellegentiam accommodata. Excitatus enim in anima g-ho g-nous intellectualem potentiam animae inlustrat et inluminat et invultuat ac figurat et innascitur animae intellegentia et perfectio. Excitatus enim in anima g-ho g-nous intellectualem potentiam animae inlustrat et inluminat et invultuat ac figurat et innascitur animae intellegentia et perfectio. Et idcirco et substantia dicitur anima, quoniam omnis substantia subiectum est. Subiectum autem alteri alicui subiacet. Subiacet autem anima g-t“i g-n“i et spiritui. Substantia igitur anima.

8. Omnia ergo quae animae sunt solum g-onta sunt, non quae vere sunt. Anima igitur nostra conprehendit quae vere sunt, quoniam, si ingreditur g-nous in animam intellectualem, conprehendit item et g-onta, hoc est ipsa illa intellectualia – intellegit enim anima, quoniam anima est – et sic ab his quae sunt intellegentia efficitur ipsorum quae sunt, hoc est eorum quae vere sunt. At vero alia duo, quae non vere non sunt et quae non sunt, ab istis intellegentiam sumunt per conversionem intellegentiae g-tou g-ontos. Etenim non intellegit g-to g-mˆ g-on iuxta g-to g-mˆ g-on, sed iuxta g-to g-on g-to g-mˆ g-on accipit. Ergo g-to g-mˆ g-on veluti exterminatio g-tou g-ontos est. Exterminatio autem infiguratum quiddam est, sed tamen est, non tamen sicut g-on est. Omne enim g-to g-on et in exsistentia et in qualitate figuratum et vultuatum est. Ergo g-to g-mˆ g-on infiguratum. Est autem aliquid quod infiguratum est. Ergo g-to g-mˆ g-on est aliquid. Sunt igitur g-mˆ g-onta et idcirco sunt, quae non vere non sunt. Et potiora sunt ad id quod est esse ea quae non vere non sunt, quam quae g-mˆ g-onta sunt. Propter quod efficitur g-t“n g-ont“n iste naturalis ordo: g-ont“s g-onta, g-onta, g-mˆ g-ont“s g-mˆ g-onta, g-mˆ g-onta.

9. Diximus autem quae sint quae vere sunt et quae quae sunt. Nunc autem dicemus quae sint quae non vere non sunt et quae sint quae non sunt. Intellegibilis et intellectualis cum sit dei potentia, iuxta intellegentiam apparuerunt cuncta quae sunt. Sed intellegentia dupliciter operatur: sua propria potentia intellectuali et iuxta imitationem intellegendi etiam sensu. Rursus autem sensus simulacrum cum sit intellecti et imitamentum intellegendi, si perfecte percipit operationem intellegentiae, quae illam fortificat in operari atque agere, efficitur sensus propinquus atque vicinus purae intellegentiae, et ista est, quae caelestia conprehendit et ea quae in aethere et ea quae in natura et in g-hulˆi gignuntur et regignuntur et alia huius modi, quorum est potentia in sensuali intellegentia, et est illis esse quodam modo esse et non esse. Caelum etenim et omnia in eo et universus mundus ex g-hulˆi consistens et specie in conmixtione est; ergo non est simplex. Huius igitur mundi quae partes sunt participantes animae intellectualis, in potentia et in natura sunt eorum quae vere non sunt. Utuntur enim intellegentia, sed iuxta sensum intellegentia, et sunt iuxta sensum versibilia et mutabilia, iuxta vero intellegentiam inversibilia et inmutabilia. Quomodo autem istud? Sensus nihil aliud conprehendit nisi qualitates, subiectum autem id est substantiam, nec percipit nec conprehendit. Versibiles enim qualitates sunt, substantia autem inversibilis. Sed cum sit anima substantia, dicitur et ista versibilis. Quomodo istud? Sic habeto.

10. Cum suscipit et intellegit anima quae sunt in mundo, si illa intellegit quae sunt animalia et animata, in eo quod est habere animam sunt quae non vere non sunt. Quodam enim modo g-onta, iuxta quod animam habent, quodam modo g-mˆ g-onta, iuxta quod conversibilem g-hulˆn habent et qualitates versibiles, et sunt haec quae diximus g-mˆ g-ont“s g-mˆ g-onta. Cum autem subintellegimus solam inanimam g-hulˆn – inanimum autem dico, quicquid sine intellectuali anima est – circumlato sensu circa qualitates quasi conprehendit quae g-mˆ g-onta sunt. Versibiles enim qualitates et iuxta hoc g-mˆ g-onta. Etenim id ipsum subiectum, quae g-hulˆ dicitur, indeterminatum est, et ideo sine qualitate dicitur. Si autem determinatur, qualitas dicitur, non qualis g-hulˆ. Et sunt primae qualitates ignis, aer, aqua, terra. Ipsa secundum se sine conmixtione vel alicuius unius. Si igitur ista qualitates et ista g-hulˆ, qualitates igitur g-hulˆ. Non enim ut accidens accidit g-tˆi g-hulˆi, sed ipsa est qualitas. Non potest enim esse qualitas ipsa per semet, sed eo quod est, hoc ipso g-hulˆ est, et semper hylica cum sit, nihil aliud quam g-hulˆ est. Sicuti et anima, iuxta quod intellectualis est, anima est et, iuxta quod semper movetur et a se movetur, non secundum duplicationem neque secundum accidens ista anima est, sed quod istae qualitates, substantia est anima, sic etiam g-hulˆ ipsa qualitas, ipsa substantia g-hulˆ. Differt autem anima ab g-hulˆi. Dicunt enim quidam, quod anima g-hulˆ est, quod subiectum et qualitas eadem ipsa sit substantia et animae et g-hulˆi. Sed differt, ut dixi, quoniam anima, intellectualis cum sit, intellegit et semet semet ipsam. At vero g-hulˆ omnimodis omnino inintellegens cum sit, neque intellegentiam neque sensum in sensu habet. Et idcirco anima ea est quae sunt, cum ipsa sola pura est, mixta g-tˆi g-hulˆi ea quae non vere non sunt, sola autem g-hulˆ, quae non sunt. Omnium nutrix anima et g-hulˆ omnium nutrix. Sed anima propria virtute omnium nutrix est et vitae generatrix, g-hulˆ autem sine anima effeta et densa facta in aeternum manet animationem ab anima animam habens. Sunt igitur et dicuntur ista g-mˆ g-onta. De his quae non sunt, nunc sic habeto.

11. Habes igitur quattuor: quae vere sunt, quae sunt, quae non vere non sunt, quae non sunt. Per conversionem autem et conplexionem horum nominum adhuc duo modi subaudiuntur: quae non vere sunt et vere quae non sunt. Sed enim quae non vere sunt ea quae tantum sunt significant. Solum enim sunt quae non vere sunt. At vero, quae vere non sunt ad id ut sint locum non habent. Deo enim plenis omnibus nefas et inpossibile quae vere non sunt et dici et esse, quae intellegentia sola, sicuti declaravimus, non ab his quae non sunt, sed ab his quae sunt, secundum privationem adnascantur in anima neque in sua substantia neque in intellegentia positis quae vere non sunt.

12. Eamus ergo ad videndum, quid sit deus et in quibus est. Vere quae sunt prima et honoratiora sunt. Numquid in istis deus? Sed et his causa est et horum dator et pater. Et non est dicere haec esse ipsum, quibus ut essent dedit. Cum sit enim unus et solus, etsi multa esse voluit, non illum ipsum unum, sed illud quod est unum esse, hoc voluit multa esse. Forte nunc dicis, o Candide: meus hic sermo est et secundum istam rationem dico ex his quae non sunt natum esse filium dei secundum effectionem, non secundum generationem. Sed g-mˆ g-onta quae esse diximus? Numquid omnino quae non sunt? Sed iam in confesso est, quod non. Et hoc in confesso est, quoniam quae non sunt iuxta modos dicuntur quattuor, ex quibus duo iuxta nihilum omnino et iuxta super omnia, alii vero, hoc est iuxta ad aliud naturam et iuxta quod nondum est, quod est potentiam esse, non iam actionem esse.

13. Quid igitur vero deus, si ne unum quidem est: neque quae vere sunt neque quae sunt neque quae non vere non sunt neque quae non sunt? Ista enim praestat deus ut causa istis omnibus. Eorum autem quae vere non sunt deum esse nefas est suspicari. Necessario per praelationem et per eminentiam g-t“n g-ont“n deum dicemus supra omnem exsistentiam, supra omnem vitam, supra omnem cognoscentiam, supra omne g-on et g-ont“s g-onta, quippe inintellegibile, infinitum, invisibile, sine intellectu, insubstantiale, incognoscibile, et quod super omnia, nihil de his quae sunt, et quoniam supra quae sunt, nihil ex his quae sunt. g-mˆ g-on ergo deus est.

14. Quid autem istud g-to g-mˆ g-on super g-to g-on est? Quod non intellegatur ut g-on neque ut g-mˆ g-on, sed ut in ignoratione intellegibile, quoniam g-on et quoniam non g-on, quod sua ipsius potentia g-to g-on in manifestationem adduxit et genuit. Est autem g-logos istud sic se habere. Quid vero? Deus, qui supra g-on est, ab eo quod ipse est, sicut ipse est, produxit an ab alio an a nullo? Ab alio? Et quo alio? Nihil enim ante deum fuit neque ut deo ex altero par. A nullo igitur. Et quomodo? Si enim g-to g-on produxit, verum est dicere, quoniam a semet ipso, qui super g-to g-on est, g-to g-on generavit quam de nihilo. Quod enim supra g-on est, absconditum g-on est. Absconditi vero manifestatio generatio est, siquidem et potentia g-on operatione g-on generat. Nihil enim sine causa in generatione. Et si deus causa est omnium, causa est et g-tou g-ontos in generationem, quippe cum super g-to g-on sit, vicinus cum sit g-t“i g-onti, et ut pater eius et genitor. Etenim gravida occultum habet quod paritura est. Non enim fetus non est ante partum, sed in occulto est et generatione provenit in manifestationem g-on operatione quod fuit g-on potentia, et ut quod verum est dicam, g-on operatione g-tou g-ontos; etenim foris operatio generat. Quid autem generat? Quod fuit intus. Quid igitur fuit intus in deo? Nihil aliud quam g-to g-on, verum g-to g-on, magis autem g-proon, quod est supra generale g-on genus, quod supra g-ont“s g-onta, g-on iam operante potentia. Hic est Iesus Christus. Dixit enim ipse: si interrogaverit: quis te misit? dicito g-ho g-“n. Solum enim illud g-on semper g-on g-ho g-“n est.

15. Filius ergo Iesus Christus et solus natus filius, quoniam illud g-proon nihil aliud genuit quam g-on ante omnia et omnimodis perfectum g-on, quod non potest esse cum altero, et quoniam quod omnimodis perfectum est altero non eget. Universale enim g-on unum est et solum g-on, et super genus generale g-on unum est et solum g-on. Quoniam vero hoc g-on non illud est g-on, quod potentiam perfectam habet, potentia natum est istud g-on ante omnia quae vere sunt et quae sunt, primum g-on, a quo sunt omnia quae sunt, et per quem et in quo. Huius gratia g-on quod operatione est imago est illius g-tou g-ontos, quod potentius est secundum nullum progressum semper in semet manens.

16. Quid deinde? Nos dicimus Iesum g-to g-on primum, ante omnia g-on, per quem omnia quae sunt. Hoc est enim nomen supra omne nomen. Principium enim nominum g-to g-on et principium substantiarum, sicuti frequenter et in multis declaravi. Rursum vero Iesum non g-logon circa deum esse diximus? Et magis. Et in principio g-logon et ipsum istum g-logon deum esse dicimus. Clamat res ipsa per cerycem Iohannem. Daemones etiam confitentur istud se sic habere. Dictum est autem quoniam in principio fuit g-logos. Et, ut tu dicis, non est principium quod praecedit aliud principium. Sine principio enim principium, siquidem et est et dicitur principium. Qui igitur in principio fuit, ex aeterno est sive in deo sive circa deum. Erat enim circa deum g-logos et in principio erat. Ergo semper fuit. Si semper fuit, necesse est non esse eum ab his quae non sunt, neque factum esse. Dicit Iohannes: deum nullus vidit aliquando, unigenitus filius, qui est in gremio patris, ipse enarravit. Habemus igitur ista eadem, quoniam Iesus g-on est, quoniam g-logos est, quoniam in principio fuit, quoniam circa deum fuit, quoniam in gremio dei est. Ista omnia non manifeste et dilucide significant filium esse, cui adtribuuntur ista: g-on est et ante omnia g-on? Si pater deus, antequam est g-on, esse potentia accipitur ipsius quod g-on est. Quod quidem g-to g-on a sua potentia in suo patre exsiluit, ipsum g-to g-on manifestationem accipiens, quod fuisset occultum. Et ista divina et ineffabilis generatio est. Exterminandum igitur dogma est ex his quae non sunt esse Iesum.

17. Videamus aliud rursus, si g-logos est Iesus. Quid est g-logos? Dico, quoniam patrica activa quaedam potentia et quae in motu sit et quae se ipsa constituat, ut sit in actu, non in potentia. Si istud sic est, quare g-ho g-logos circa deum erat? Necessario circa istud ipsum, ut per istum g-logon gignerentur omnia et sine illo nihil. Operatur ergo deus per g-logon et semper operatur. g-logos igitur activa potentia est et in motu et quae constituat, ut sit actione, quod fuit potentia. Istum igitur dicimus, quoniam in principio fuit. In principio autem esse non generatum esse significat? Et vere. Propterea deus et g-logos, quoniam circa deum et in principio fuit, sicuti et deus non genitus est g-logos, cum deus ipse g-logos sit, sed silens et requiescens g-logos. Ut videas necessitatem cognoscendi multo magis non genitum esse g-logon quam ipsum fieri ex his quae non sunt.

18. Quid deinde? Cognoscentia nostra quemadmodum fertur, quomodo movetur? Iuxta g-logon. Non sic g-logon videt, quoniam aut propter aliud est aut alterius est. Iuxta quod est, ad hoc est, ut aliud esse constituat. Et omnino non aliter. Pater ergo omnium et generator g-logos, per quem omnia effecta sunt et sine quo factum est nihil. Sed huius, hoc est g-tou g-logou, huius modi potentiam aliud constituendi et faciendi potentiam non sic oportet audire sicut in omnium causa deo. Ipse enim constitutivus est et ipsius g-tou g-logou. Si enim prima causa, non solum omnium causa, sed et sibi ipsi causa est. Deus ergo a semet ipso et g-logos et deus est.

19. Sed quoniam esse ipsum, quod est moveri et intellegere, hoc est agere, primum est potentia et constitutiva potentia primum, inquam, est, necessario igitur ipsum esse praecedit. Ergo et moveri et intellegere et agere ab eo est quod est esse. Est autem secundum quod est in actu esse, hoc est filium esse. Filius ergo et pater idem ipse et magis istud, quoniam illud ipsum esse, quod est pater, quod est esse, hoc est agere et operari. Non enim aliud ibi esse, aliud operari. Simplex enim illud unum et unum et solum semper. In patre igitur filius et in filio pater.

20. Quomodo igitur effectum est, quomodo pater et filius, si simul neque simul ambo, sed unum et solum et simplex? Si hoc oportet quaerere – sufficit enim solum credere – dicamus in quantum fas est. Primum manifestum est, quoniam g-logos neque alius neque ab altero circa deum. Dicit enim evangelium: in principio erat g-logos et g-logos erat circa deum. Rursus dicit: unigenitus filius, qui est in gremio patris. Quomodo ista dicta aut accipis aut intellegis? Romani g-pros g-ton g-theon apud deum dicunt quasi penitus intus, id est in dei exsistentia. Et hoc verum. In eo enim quod est esse inest et operari. In deo enim g-logos et sic in patre filius. Causa enim est ipsum esse ad actionem. Oportet enim esse primum, cui inest operari. Et sunt ista duo; secundum virtutem dico duo, secundum autem intellegentiam simplicitatis unum et solum. Si igitur causa est ipsum esse ad actionem, generatur agere ab eo quod est esse. Esse autem pater est, operari ergo filius.

21. Quae igitur generatio est aut apparentia actionis? Primum autem, si oportet istud dicere, ne quis enfasin accipiat temporis, primum secundum intellegentiam dico, primum igitur ipsum esse in semet ipsum conversum et moveri et intellegere intus in requie positam beatitudinem omnimodis perfectam custodit. Est autem et ipsum beatitudinis et magnitudinis dei et intus et foris et moveri et operari. Omne enim quod est omne et intus et foris est. Quomodo istud et intus et foris deo exsistente et in omni et in toto, postea dicendum.

22. Nunc autem accipe causam intellegendi enfasin temporis iuxta prius et posterius, omnino sine tempore effectis omnibus. Ex aeterno enim omnia. Deus igitur omnimodis perfectus et supra omnimodis perfectus, is qui omnia creavit et qui omnium causa est, non ipsum illud solum quod unum fuit et solum, sed et multa et omnia quae potentia est esse, fuit et voluit esse omnia. Alia vero omnia sine actione quomodo possibile fuit esse? Exsiluit igitur dei voluntate actio. Ipsa autem actio ipsa voluntas fuit. Simplex enim omne ibi. g-logos ergo, qui est in deo ipse deus, qui est ipse et voluntas, ipse intellegentia et actio et vita, ex se genito motu ab eo quod est esse processit in esse suum proprium, id est, in quod est agere apparuit ipsum agere, quod quidem effecit omnia. Ipsum vero natum est ab eo quod esse in id quod est agere, habens in eo quod est agere et esse. Sicut illud esse et agere habet et esse, sic hoc agere habet et esse; ipsum autem agere hoc est esse, ut illud esse hoc est quod agere. Unum ergo et simplex haec duo.

23. Id si ita est, neque ex nihilo Iesus, quia ab eo quod est esse apparuit actio, cum ipsa actio et in eo fuit quod est esse, neque non g-homoousion, quia esse quod substantiale est unum utrique est et una actio, quippe cum ipsum esse et agere ipsum et agere et esse. Hic est filius, hic a patre, hic circa deum, hic qui est in gremio patris, hoc est intus et hic foris. Opere enim foris, in eo quod est esse intus et in patre, in deo ipse deus qui sit, actione autem qui sit filius, et ubicumque est et esse est et actio, et isto modo pater est et filius deus et g-logos.

24. Ubi igitur est ille intellectus nefandus et blasphemus? Ubi habet locum aliud quid esse et ab alio et magis ex nihilo Iesum Christum et filium? Ubi est ipsum illud quod nihilum est? Quod vere nihil est non incidit in deum neque in excogitationem dei. Vera enim excogitatio dei ex veris est. Porro autem quod vere non est falsum est. Non igitur excogitat deus quod vere non est. Sed nos fallit, quoniam dei potentiam in isto magis credimus, si ab his quae vere non sunt efficiat illa quae sunt. Sed in quantum dei potentia omnia potest, in tantum, iuxta quod potentia est, nihil aliud generat, quam quod quorum potentia est ut sint. Eorum autem quae vere non sunt omnimodis omnino nulla potentia est.

25. Quomodo igitur nulla exsistente potentia eorum quae non sunt effecta est actio eorum quae sunt? Quippe si est dei potentia esse ex his quae non sunt ea quae sunt, iam secundum potentiam esse sunt g-onta illa ipsa g-mˆ g-onta, et idcirco non esse illa diximus quae in abscondito posita et in potentia nondum apparuerunt actione. Fuerunt enim omnia in deo. Eorum enim quae sunt semen g-logos est, g-logos autem in deo. Operatione, id est virtute dei, qui est filius, apparuerunt omnia et facta sunt.

26. Sed dicunt quidam sacrilegi: si circa deum fuit g-logos et supra gremium dei exsistens filius, non intus in gremio, foris intellegitur, non intus. Quid vero? Animam hominum inspiravit deus intus ex se, omnium autem creatorem et liberatorem et sanctificatorem ipsius illius animae et totius ipsius hominis salvatorem et erectorem in angelicam virtutem non intus emisit? Quid vero autem? Hominem de terra formavit et altera pecora et quadrupedia et omnia et rursus ex aqua animam viventem avium et aliorum in aqua, hoc est ab alio in aliud et hoc est ab his quae non sunt. Iesum vero unde dicis? Ante omnia enim filius. Num ergo ab inani et omni modo de nullo? Deinde corpus eius firmavit anima an spiritu? Corpus non habuit, antequam in mundum ingrederetur. Sed animam. Iam igitur et in eum insibilavit? Neque in eum. Quomodo autem in ipsum? Non enim habuit corpus. Sed si quod insibilavit, ipsum fuit filius. Si ita istud est, a deo filius. Sic et spiritum. A nihilo enim non est spiritus. Dicit enim deus: omnes spiritus ego emisi insufflando. Si ipse insufflavit, a deo filius et natus est filius, non fecit illum deus. Non igitur et circa deum nec supra gremium dei foris est, sed intus utrumque significat. Testificatur et David, ubi deus dicit: eructavit cor meum verbum bonum. An numquid sic filius factus est sicut omnia: dixit deus et factum est? Antequam fuit filius, nec verbum fuit dei.

27. Quid igitur dicimus? Non necessarium est confiteri, si verbum dei fecit omnia, primum esse verbum et dei generationem esse verbum, universale verbum, omnimodis perfectum verbum, quod nos et prophetae et evangelistae et apostoli et g-logon nominamus et filium? Moyses sic dicit: in principio fecit deus caelum et terram. Secundum Aquilam hoc idem sic: in capitulo fecit deus. Et Hebraei istam intellegentiam habent. Sive in capitulo sive in principio, in Christo fecit deus. Principium enim et caput Christus et hoc frequenter dictum. Creavit omnia in Christo; g-logos enim Christus ut semen est omnium. Primus igitur Christus; ante enim omnem creaturam fuit. Unde igitur Christus? Si verbum est, a deo, si voluntas, a deo, si autem motus aut actio, a deo, et si ipsum agere et esse est, iuxta ipsum esse pater est, filius autem actio est. Et quoniam ipsum esse actio est et agere esse est, idcirco g-homoousion et pater et filius.

28. Sed quomodo g-homoousion nondum exsistente substantia? Nomina ab his quae posterius sunt, ab his quae post deum, et inventa sunt et adsumpta. Et quoniam non est invenire dignum nomen deo, ab his quae scimus nominamus deum, habentes in intellectu, quoniam non proprie appellamus. Quemadmodum dicimus: vivit deus, intellegit deus, providet, a nostris actionibus dicimus actiones dei, exsistente illo supra omnia, neque exsistente, sed quasi exsistente, neque g-on exsistente, sed ut g-on. Isto modo etiam substantiam et exsistentiam adponimus deo et eius esse g-ousian dicimus, aliter se habenti ad quod est ei esse.

29. Similiter et cum dicitur, quoniam factus est Christus, non quo vere factus sit, sed cum unus sit et in omnibus sit et omnes in ipso, idcirco dicitur: omnibus omnia factus est, non quod factus sit, ut esset, sed quod effectus sit ad ita esse, siquidem non dicitur: filius factus est, sed: factus est nobis dominus. Sic et Salomon dicit: et fecisti me supra vias tuas. Nam de spiritali generatione subponit statim: ante omnes genuit me. Dicit et Iohannes: et quod in eo factum est, vita est. Quid deinde? Nonne deus creaturam fecit et in creatura primum caelum et terram? Non ergo fecit Christum. Natus est ergo Christus, non factus. Ubicumque ergo dicitur, quoniam factus est, post primum, ubi fuit generatio, dicitur: effectus est. Sic et de muliere factus est. Et in Actibus Apostolorum: certissime igitur cognoscat domus Israhel, quoniam istum Christum deus fecit, quem in crucem tulistis. Ista omnia post generationem quae una est et sancta et ineffabilis, ista omnia dicuntur non in eius exsistentiam, sed in actus et in ministrationem eius potentiae atque virtutis. De generatione igitur manifestum, quia filius est dei et quod g-homoousion, substantia eius in maiestate inpropria significantia intellecta secundum esse exsistente substantia. Et sic demonstratum, quomodo g-homoousios.

30. Habes nunc, quod reliquum est, o mi Candide, dicere: si filius Iesus, generatione filius; si autem generatio motus et motus inmutatio, inmutationem autem esse in deo inpossibile est intellegere, nefas dicere, necesse est a deo nihil esse generatione gignibile; non igitur Iesus a deo generatione filius. Bono quidem ordine circumduxisti, o amice Candide; sed quem circumduxisti? Forte te? Sed magis te. Dicis enim, quoniam fecit Iesum deus. Quid deinde? Facere non est motus? Nihilo minus quam agere. Inmutatio igitur et in faciendo, si motus in agendo. Agere autem facere est et quod facere agere. Ambobus in motu exsistentibus, necessario consequitur inmutatio, quod incongruum in deo, sicuti declaratum est. Confitendum igitur aut facere non esse motum aut non omnem motum esse inmutationem. Sed enim facere motus est et deus iuxta motum fecit, cui omnino non contingit quomodocumque mutari. Relinquitur ergo non omnem motum inmutationem esse. Si non omnis motus inmutatio, quid eligendum magis iuxta Iesum, secundum generationem illum esse an secundum effectionem? Iuxta divinam intellegentiam, quod secundum generationem. Etsi enim deus simul ac dicit, facit deus, quae facit, sed dicere motus est praeexsistente silentio. Mutatio igitur silenti dicere. Si autem per verbum fecit deus, ante fuit verbum quam facere. Si ante fuit verbum, iuxta generationem ante fuit. Generat enim g-nous verbum. Generatione igitur Iesus, quoniam g-logos Iesus. Qui gnari sunt rerum, dicunt secundum tres modos filium esse: veritate, natura, positione. Secundum veritatem, esse filium hoc ipso quod est substantia est et idcirco ipsum et simul et eiusdem substantiae est, quo modo et deus et g-logos est pater et filius. Natura autem filius in animalium generatione. Positione vero ut adoptione. Sunt et alii modi ut moribus, ut aetate, ut disciplina et ut Paulus dicit: ego vos genui. Modus igitur secundum veritatem alter modus est et divinior ab omnibus. Quis autem modus ista generatione filietatis eius sive iuxta significatos sive iuxta alios modos – confiteor deo, illius enim potentia factum est.

31. dictum a nobis sufficienter in aliis libris et omnis progressio et descensus et regressio, permissu sancti spiritus, declarata est et de triplici unitate et de unali trinitate. Non enim audio dogma vestrum de spiritu sancto blasphemia plenum, quoniam iste spiritus in sanctificationem est et tantummodo qui doceat et quoniam et ipse factus est sicut omnia in creatura. Qui quidem spiritus sanctus propria sua actione differt a filio, filius cum ipse sit, sicuti filius actione est differens a patre, ipse qui sit pater iuxta id quod est esse. Et sic istorum trium unum et idem exsistentium, una divinitas et non multifida maiestas neque g-antithea neque g-atheia, sed tria unum et unum tria et ter tria unum et idem et unum et solum est. Sed de his tribus alia nobis oratio.

32. Salva nunc nos, pater, concede nobis peccata nostra. Et hoc enim peccatum de deo dicere, quod est et quomodo, et humana voce divina non venerari, sed enuntiare velle. Sed quoniam dedisti spiritum nobis, sancte omnipotens pater, partilem de te cognoscentiam et habemus et dicimus, omnigenus autem ignorationem de te habentes cognoscentiam de te habemus et rursus per fidem perfectam de te cognoscentiam habemus te patrem deum et filium Iesum Christum dominum nostrum et sanctum spiritum in omni verbo semper confitentes.


Источник: Opera Theologica / Ed. P. Henry, P. Hadot. Louvain, 1971. (CSEL; 83. 1). / Marius Victorinus. De generatione diuini uerbi (Russian Translation with Comments). 15–48 p.

Комментарии для сайта Cackle