Candidi Arriani Ad Marium Victorinum Rhetorem De Generatione Divina

1013c Omnis generatio, o mi dulcis senectus Victorine, mutatio quaedam est1. Inmutabile autem est omne divinum, scilicet deus2, deus autem, qui pater est3, in omnibus et omnium prima causa. Si igitur deus invertibile et inmutabile, quod autem inver-sibile et inmutabile neque genitum est neque generat aliquid, si igitur hoc sic se habet, ingenitus est deus. Etenim generatio per inversionem et per mutationem generatio est. Nulla etenim neque substantia neque substantialitas4 neque exsistens neque essentitas neque exsistentia neque exsistentialitas neque potentia ante deum esse fuit. Quis enim potentior deo? Num potentia aut exsistentia aut substantia aut ὂν? Ista enim omnia aut ipse est aut post ipsum. Ipse enim cuncta praestat. Sed fuerunt prius ista. d Et quomodo potuerunt, cum voluerunt, deum generare?

Neque enim erant perfecta5 neque sui ipsa substitutiva. Inperfecta igitur.

Quomodo ergo sua et ipsorum potentia aut genuerunt aut fecerunt deum, inperfecta cum essent, perfectum? Si autem et deus inperfectus, sine causa est generare quod iam fuit. Eadem ratio, si perfecta perfectum genuerunt. Sive igitur perfecta fue-runt sive inperfecta, deum generare aut sine causa aut super-fluum aut inpossibile.

Primo quidem antiquius dicitur ab omni quod sit potentia6. Sed in ipsum esse aliquid sine actu et operatione7 non pervenit c potentia ipsa per semet, ipsa cum sit potentia, non actio, non potentificata potentia in generationem alicuius, nedum in dei. Manet enim potentia in eo quod est potentialiter esse sine actione. Unde igitur natus deus? Ingenitus igitur deus.

Videamus igitur, num forte substantia, num substantiali-tas, antequam fuit deus, fuerit, num exsistentia, num exsistentia-litas.

Sed enim substantia magis subiectum8 cum sit alteri, subiec-tum est ei quod in ipso est, et ut alterum est ab eo quod in ipso est. At vero aliud et aliud non recipitur circa deum. Non enim in alio ut aliud est, cum est deus. Non enim aliud deus, aliud deum esse. Simplex enim quiddam deus9. Non igitur praeexsistente substantia. Ingenitus ergo deus. Magis enim praestat deus substan-tiam, quam praeexstitit substantia ante deum, quae est subiectum d et alterius ut aliud et ut receptaculum effecta, ilio scilicet potiore, cuius receptaculum est, et idcirco posterius adnata.

120

Ista eadem oportet intellegere et in exsistentia et in exsisten-tialitate.

Differt autem exsistentia ab exsistentialitate, quoniam exsistentia iam in eo est, ut sit ei esse, at vero exsistentialitas potentia est, ut possit esse, nondum est ipsum esse. Multo autem magis exsistentia a substantia differt, quoniam exsistentia ipsum esse est10 et solum esse et non in alio esse aut subiectum alterius, sed unum et solum ipsum esse, substantia autem non esse solum habet, sed et quale aliquid esse. Subiacet enim in se positis qua-litatibus et idcirco dicitur subiectum. Quomodo igitur deus 1015a praeexsistente exsistentia aut exsistentialitate sive potentia exsi-stentiali sive ipsa exsistentia natus est, in solo quod est esse his exsistentibus et non habentibus actionem vel agendi vim atque virtutem?

His igitur sic se habentibus neque ὂν11 ante deum fuit neque ὀντóτης.

Multiplica enim et conposita ex substantia et ex qualitate. Si igitur neque potentia neque exsistentia fuit neque exsistentialitas12, quae imaginem habent simplicitatis13, multo magis et ὀντóτης et ὂν et substantialitas et substantia.

Postgenita enim sunt ab exsistentialitate et ab exsistentia. Si ista omnia postgenita, genita ergo sunt14. Si genita, aliud fuit, a quo genita ista. Ingenitum igitur illud, ex quo ista omnia, ex quibus omnia. Quid istud illud est, ex quo omnia? Deus. Ingenitus igitur deus, siquidem b causa istorum omnium deus.

Quid vero? Esse deum qualis aut quae causa? Hoc ipsum deum esse. Etenim prima causa et sibi causa est15, non quae sit altera alterius, sed hoc ipsum, quod ipsum est, ad id, ut sit, causa est. Ipse sibi locus, ipse habitator, ut non imaginatio veluti duorum fiat. Ipse est unum et solum. Est enim esse solum.

Et vero ipsum esse ipsum est et vivere et intellegere16. Secundum enim quod est, et vivit et intellegit et, secundum quod vivit, et est et intellegit et, secundum quod intellegit, et est et vivit et secundum unum tria et secundum tria unum et secundum ter tria unum, unalitas simplex et unum simplex.

Simplex autem principium conpositorum. Principium autem sine principio.

Praecedit enim nullum principium ante se c habens, propter quod est principium. Hoc autem est deus. Sine ortu igitur et ingenitus deus. Deus ergo ingenitus.

Quod autem ingenitum, sine ortu, quod sine ortu, sine fine. Finis enim incipientis. Si vero ista duo, infinitum, si infinitum, inconprehensibile, incognoscibile, invisibile, inversibile, inmutabile. Inversio enim et inmutatio principium et finis est, alteri quidem principium, alii autem finis. Sed nihil horum deus. In-versibilis ergo et inmutabilis deus. Si autem ista deus, neque

121 generai deus. Inmutatio enim quaedam est et inversio generare aut generali.

Hue accedit, quod generare dare est ei aliquid, qui na-tus est, aut totum aut partem. Qui generat aliquid, aut interit, si totum dat, aut minuitur, si partem.

Sed enim deus manet semper idem. Non igitur generat17.

d Hoc idem apparebit, si quis dixerit generationem a deo secundum istos modos esse18: iuxta effulgentiam, iuxta radii emissionem, iuxta puncti fluentum, iuxta emissionem, iuxta ima-ginem, iuxta characterem, iuxta progressum, iuxta quod superplenum est19, iuxta motum, iuxta actionem, iuxta voluntatem, iuxta nominatum typum aut si quis alius fuerit ad id istud modus. Sine inversione enim nihil istorum talium est.

Primum refulgentia20 et motus est et adsignat tempus et re-cessionem quandam21 secedentem in propriam substantiam. Quae refulgentia si semper manet, discernibilis est pars a toto. Si autem non, vana generatio ab eo quod semper sit in id quod non 1016a semper. Quid deinde? Non est inversio effulgentia? A substantia enim luminali quasi fugiens aut eructatus splendor refulgentia est, substantialis, non substantia et, si substantia, non eadem substantia. Iam igitur inversio prions quod secundum.

Videamus igitur generationem iuxta radii emissionem22. Est quidem conexus radius et conectitur illi cuius est progressus radius. Nihilominus tarnen inversio efficitur, si est genitus, aut non est generatio, si radius semper in ipso manet.

Sed puncti fluentum generatio ibi. Et quomodo istud? Inmobile enim punctum et terminus liniamenti, quod neque partem habet neque alterius pars est23. Si igitur sic istud est, non procedit a semet ipso. Si enim procedit, iam non punctum, sed iam liniamentum. 1016b Inmutatur igitur. Sed enim deus inversibile est. Non igitur deus quod punctum. Si autem manet punctum, non ab ipso liniamentum. Inmobile enim punctum. In motu autem vel a motu liniamentum et iuxta istum modum nulla generatio a deo.

Quid deinde? Iuxta emissionem quemadmodum deo generatio? Si enim emittit a semet ipso aliquid, primum minuitur aut in substantia aut in divinitate aut in actione aut in aliquod aliud. Deinde autem id quod emittitur aut ipsius potentiae est aut non ipsius. Si ipsius, et quomodo duo dii et aequales, et ut quid duo, si aequales24? Quod autem potest alter, hoc idem et alter. Non necesse est multiplican perfectam plenitudinem in uno. Si autem non eiusdem potentiae quod progreditur, et inmu-tatur deus et a parte totum passus est, quod incongruum deo. c Nulla igitur generatio a deo et iuxta hoc.

122

Similiter autem et iuxta imaginem25. Multum enim differt imago ab imaginali. Illud ut substantia, ista iuxta qualitatem solum adumbratum fantasma. In alio enim aliquo substantiam habet imago et non ab se subsistit neque secundum quod ipsa est neque in quo est. Non ergo imago id est quod genitum a deo. Consecutio etenim est imago illius cuius imago est.

Eadem ratio, si et iuxta characterem26. Character enim signa-culum est substantiae et ipse per semet nihil et in alio, qui figu-retur. Nihil igitur a deo.

Etenim quod deus generat, oportet id d consubstantiale esse. Sed character non est substantialis. Non igitur generatio a deo.

Sed iuxta progressum et iuxta motum27 generatio a deo. Differt autem progressio a motu, quoniam omnis quidem progressio a motu et in motu, non tarnen omnis motus et progressio. Intus enim motus non progressio, sed solum motus. Est enim progressio foras pergens motus28. Quid igitur?

Dicimus iuxta progressum generationem esse a deo semel an saepe an semper? Semel? Qui usus? Et si bonum quod progredita, cur pauper deus in pro-gressu? Si saepe vel semper, quid novum genuit? Et prima progressio necessario inperfecta, si aliis indigens fuit in sui 1017a perfectionem29. Ex quibus apparet, quoniam neque consub-stantiale neque sine conversione generatio a deo. Si autem hoc incongruens deo, nulla generatio a deo. Magis autem incongruum nobis apparet, si iuxta motum generatio. Aut enim intus motus est aut progrediens. Si intus, nulla generatio30, si progrediens, non eadem, inmutatio ergo. Et si motus progrediens, non consub-stantialis.

Deinde si progrediens, in suam substantiam processit aut in alicuius effectionem. Primum passus est deus motus in motum et hoc est inversio.

Deinde si in suam substantiam processit, substantiam non habuit. Si in alterius substantiam, aliud fuit a deo, quod aliud operatum est et magis effectum quam generatio a deo. Non consubstantiale igitur et conversio prions quod secundum est. Nulla igitur generatio a deo. b Dicunt autem quidam, quod iuxta superplenum generatio a deo31. Superplenum autem dicunt: sicuti fons superebulliens habet quod superabundet, effundens et semper plenus, sic et a deo, quemadmodum et a fonte quod superest effunditur et haec est generatio a deo. In eadem rursus incurrit ratio. Si enim superplenum generatio et semper plenum, semper a deo generatio. Non deficit quidem fons, quod autem crescit effunditur. An manet quod augetur?

Non. Effunditur igitur id quod superplenum est, quoniam inconveniens non effundi quod superfluit. Sed effundit et semper effundit, semper enim

123 superfluit. Ergo et novi angeli et novi mundi. Inconveniens enim in nihilum effundi quod semper c fluit Sed semel semper plenum. Inmutatio ergo dei et inversio duplex32. Sic et istud incongruum. Nulla generatio a deo et iuxta superplenum. Insuper nec consubstantiale, quod superfunditur, ipsi deo. Deus enim superabundans; quod autem effunditur, ipsum effusum est tantum, non et superabundans.

Dicunt quidam iuxta voluntatem generationem et iuxta actionem33. Est autem ista duo hoc idem accipere voluntatem et actionem magis in deo.

Simul enim velie et agere est deo. Atta-men est et differentia, etsi, in eo quod est velie, et actus est deo. Etenim velie, et in eo quod est velie, causa est actionis, actio d autem effectio voluntatis. Aliud ergo voluntas ab actione. Et ubi est prius et posterius, inpossibile ibi ambo idem. Deo igitur pri-mum voluntas, posterius actio, non iuxta tempus dico, sed iuxta, ut sit, causam alii esse. Voluntas igitur in confesso est quoniam substantia non est neque actio.

Deinde aliud quid est a volúntate et ab actione ipsum opus. Opus enim operantis opus, non tarnen ipse operator opus. Opus igitur non consubstantiale operanti et non generatio, sed quod effectum genitum est.

Quoniam ergo a deo quod genitum est, et opus non generatio, neque filietas nec 1018a filius neque unigenitus neque consubstantiale, magis, cum necdum sit ipsa substantia, antequam deus velit generare aliquid. Effectum namque dei est omnis substantia. Deus igitur non est substantia34. Per deum enim substantia. Quomodo igitur, posterius cum sit substantia, deum substantiam dicimus? Si enim dicimus deum substantiam esse, cogit nos ratio et in istud, ut con-fiteamur substantiam priorem esse a deo. Etenim vere substantia subiectum quiddam est. Quod autem subiectum est, simplex non est. Simul enim intellectus accipit aliud quid esse in subiecto, cum subiectum audierit. Sed enim simplum deus est. Insubstan-tialis ergo deus. Si autem insubstantialis, nullum ergo consubstantiale cum deo est, etiamsi a deo aut appareat aut natum sit35. b Dicunt quidam generationem esse a deo iuxta nominatum typum36. Deus enim spiritus est. Spiritus autem naturam suam nunc intendit, nunc in semet ipsum residit. Istius modi motum typum nominant. Quid deinde vero? Ab istius modi motione repente erumpit filietas quaedam et haec est generatio a deo. Quo-modo igitur? Ut effluentum an ut emissio an ut refulgentia an aliud quid horum? Quid deinde rursus? Ut pars a toto an totum? Quorum quodcumque est, aut inperfectus est, si partem effundit, et diminutio efficitur, patris pars cum sit filius, aut vana generatio, si

124 totum a toto apparuit. Nulla etenim causa ab eodem ipso id ipsum generari.

Et si duplex generali necessitas fuit, utrumque c ergo inperfectum et id quod est prius in conversione. Sed enim insurgente in se spiritu apparuit tantummodo aliud sine aliqua effulgentia. Id est manifestum, quoniam quod secundum est ex his est, quae non fuerunt. Factum est ergo, non natum, et idcirco non consubstantiale. A deo igitur nulla generatio.

Quid autem ex istis omnibus cogitur atque colligitur, o mi dulcis

Victorine? Quoniam dei filius, qui est λόγος apud deum, Iesus Christus, per quern effecta sunt omnia et sine quo nihil factum est37, neque generatione a deo, sed operatione a deo, est primum opus et principale dei38. Sed dedit ei nomen supra omnianomina39, filium eum appellans et unigenitum, quod solum opera sua fecit. Effecit autem ex his quae non sunt, quoniam potentia d dei quod non est adducit, ut sit. Hoc autem et Iesus, per quem facta sunt omnia40, hoc est ex his quae non sunt ea quae sunt effecit. Sed isto distat, quod deus fecit Iesum perfectum omnimo-dis, Iesus autem alia non eodem modo, etsi perfecta fecit. In quo igitur Iesus effector est eorum quae sunt de his quae non sunt, secundum operationem et in patre est ipse et in ipso est pater41 et ambo unum sunt42. In quo autem non idem potest, ut alter accipitur.

Non enim aliud omnimodis perfectum operari valet. Sed neque propria operatione operatur neque propria voluntate, sed 1019a eadem vult quae pater, et ipse, etiamsi habet voluntatem, dicit tamen: sed non ut ego volo, sed ut tu43. Et multa in voluntate pa-tris non scit, sicuri iudicii diem44. Et iste passibilis est, ille inpas-sibilis et ille qui misit, iste qui missus est et alia istius modi in eo quod induit carnem, in eo quod mortuus est, in eo quod resurrexit a mortuis, quae ista filio contigerunt, patri autem incon-gruum, operi autem eius non incongruum, cum sit opus in substantia45, quae receptrix est diversarum qualitatum et magis contrariarum.

Quod autem deus fecerit Iesum Christum, sacra lectio dicit in Actibus

Apostolorum: certissime autem sciai omnis domus Israhel, quoniam fecit nobis deus dominum Iesum Christum, quem vos crucifixistis46. Item apud

Salomonem: fecisti me praepositum1020aad omnes vias47. Hoc autem significai et in evangelio secundum Iohannem: et quod effectum in eo est, vita fuit48. Si in ipso aliquid factura est, et ipse factus est, magis autem, si ipse vita est. Nullus igitur velut insuave accipiat Iesum opus esse dei omnimodis perfectum, dei virtute deum, spiritum supra omnes spiritus, unige-nitum operatione, potentia filium, substantia factum, non de substantia. Etenim

125 omnis et prima substantia Iesus, omnis actio, omnis λóγος, initium et finis; eorum enim, quae facta sunt, est initium et finis; omnium quae sunt, corporum aut incorporum, intellectibilium aut intellectualium, intellegentium aut intellectorum49, b sensibilium aut sensuum50, praeprincipium aut praecausa51 et praestatio et effector, capacitas, plenitudo, per quem effecta sunt omnia et sine quo nihil52, salvator noster, universorum emendatio, ut servus53 in nostram salutem, dominus autem in peccatorum et inpiorum punitionem, gloria vero et corona54 iu-storum atque sanctorum.

126

CANDIDI ARRIANI EPISTOLA

AD MARIUM VICTORINUM RHETOREM

PRAEFATIO CANDIDI AD VICTORINUM

Multa licet colligas, o amice Victorine, et argumenta et exempla, quibus adprobare nitaris natum Christum esse, non factum1, Arrius tamen, vir acris ingenii, eiusque discipuli et inter eximios excellens Eusebius2 suis epistulis de isto sententias protulerunt. Quas epistulas nunc subicimus:

Arni ad Eusebium.

Domino desiderantissimo, homini dei, fideli, recta opinanti, Arrius, qui persecutionem patitur ab Alexandro papa3 iniuste 1036d propter omnia vincentem veritatem, pro qua et tu propugnas, in domino salvum esse.

Patre meo Ammonio4 veniente ad Nicomediam, ratione debi-tum apparuit salutare te per ipsum, simulque et commonefacere caritatem tibi innatam et adfectionem, quam habes ad fratres propter deum et Christum eius, quoniam magnifice nos exportat et persequitur et omne malum movet adversum nos episcopus, 1037a ut exfuget nos de ci vitate5 quasi homines sine deo, quoniam non consonamus ipsi publice dicenti: [ingenitogenitus est] semper deus, semper filius; simul pater, simul filius; consubsistit ingenite6 filius patri; semper genitus est, 〈ingenitogenitus est〉; neque adin-tellegentia[m] neque exiguo aliquo praecedit deus filium; semper deus7 semper filius, ex ipso est deo filius. Et quoniam Eusebius, frater tuus, qui in Caesarea est8, et

Theodotus et Paulinus et Athanasius et Gregorius et Aetius9 et omnes, qui circum Orientem, di-cunt quod praeexsistit deus filio sine principio, anathema facti sunt excepto solo Philogonio et Hellanico et Macario10, homini-bus haereticis, quibus non insonuit11, qui filium dicunt, alii eructationem, alii emissionem12, alii simul ingenitum. Et istorum sacrilegiorum nec audire possumus, etiamsi decies mille mortes b nobis minentur haeretici. Nos autem, quid dicimus et sapimus et docuimus et docemus? Quoniam filius non est ingenitus13 neque pars ingeniti iuxta nullum modum nec ex subiecto aliquo, sed quod voluntate et cogitatione subsistit ante tempora et aeones, plenus deus, unigenitus et inmutabilis. Et, antequam genitus esset aut creatus vel definitus aut fundatus14, non fuit. Ingenitus enim non fuit. Persequimur, quoniam diximus: principium habet filius, deus autem sine initio. Propterea persequimur et quia diximus quia non de exsistentibus est. Sic autem diximus, iuxta quod nec pars dei est nec ex subiecto aliquo. Idcirco persequimur, iam

184 tu 1038a scis. Confortali te in domino preces facio memorem tribulatio-num nostrarum, Conlucianista15, vere Eusebie16.

Haec Arrius dicit. Et de his Eusebius iuxta istum modum talia ad

Paulinum:

… Quoniam enim neque duo ingenita audivimus neque unum in duo divisum neque corporale aliquid quod patiatur didicimus aut credidimus, domine, sed unum quidem ingenitum, unum autem quod ab ipso vere17 et non ex eius substantia factum, universale naturae eius quae sit ingenita neque participans vel ὂν ex eius substantia, sed factum omnino alterum natura et potentia ad perfectam similitudinem et adfectionis et potentiae eius qui efficit quod factum est; cuius principium non solum sermone b inenarrabile, sed et excogitatione nec hominum solum, sed et eorum qui super homines omnium esse inconprehensibile credidimus. Et haec non ⌊λoγισμoὐς⌋ nobis substituentes, sed a sancta scriptura didicimus; dicimus conditum eum esse et fundatum et factum substantia et inmutabili et ineffabili natura et similitudine ea quae sit ad facientem didicimus, sicut ipse dominus dicit: deus condidit me principium viarum suarum et ante aeonem fundavit me et ante omnes colles genuit me18. Si autem ex ipso, hoc est ab ipso erat sicuti pars eius aut ex effluentia substantiae19, non conditum iam neque fundatum esse dictum nec tu ignoras, 1039a domine, vere. Id enim quod ab ingenito exsistens est, conditum amplius ab altero vel a se ipso aut fundatum non fuisset, a principio ingenitum quod fuisset. Si autem natum illum dicere subsistentiam quandam praestare est veluti ex substantia paterna ipsum fuisse et habere ex ipso identitatem naturae, cognoscimus quod non de ipso solo natum esse dixerit scriptura, sed et in dissimilibus ipsi in omnibus naturaliter.

Etenim et in hominibus dicit: filios genui, et exaltavi, ipsi autem me respuerunt20 et: deum, qui te genuit, dereliquisti21 et alibi: quis, inquit, est, qui peperit1040a glebas roris22? non naturam ex natura exponens, sed naturam uni-cuique eorum quae generata sunt ex eius volúntate generationem. Nihil est enim de substantia eius, cuneta autem volunta-te eius facta, unumquidque, ut et effectum est. Et ille quidem deus, quaedam autem ad similitudinem eius per ipsum λóγῳ si-milia futura, quaedam autem iuxta participationem substantiae facta23, omnia autem per ipsum a deo facta, omnia autem ex deo. Quae accipiens et adstruens secundum quae adest tibi divi-nitus gratiam, scribere domino meo Alexandra24 cura. Credidi enim quia, si scripseris ipsi, pudorem illi facias. Saluta omnes qui sunt in domino.

Salvum te et pro nobis orantem divina gratia custodiat, domine!

Комментарии для сайта Cackle