Aduersus Arium

Источник

CSEL 83,1 (P. Henry / P. Hadot, 1971), p. 54–277

MARII VICTORINI VIRI CLARISSIMI AD CANDIDUM ARRIANUM

[ADVERSUS ARIUM LIBRI PRIMI ].

1. In primo sermone huius operis et multa et fortiora quaedam etiam horum, o amice Candide, proposita atque tractata sunt abs te quae, quamquam ut oportuit dissoluta sunt, tamen idcirco ista ex eorum epistulis audire voluimus, ut dum haec omni refutatione convincimus, illa quoque ex istorum refutatione vincamus.

Et primum definiendae sunt Arrii Eusebii que sententiae, in quo nobis consentiant, in quibus discrepent, in quibus sibi ipsi videantur adversi.

Arrius ait: quoniam filius non est ingenitus.

Item Eusebius hoc idem, quod duo non sunt ingenita.

Nobis quoque ista sententia est.

Arrius, filius, inquit, pars ingeniti non est neque est ex aliquo subiecto.

Haec duo et Eusebius.

Et adiecit: neque unum in duo divisum.

Idem autem est filium partem ingeniti non esse.

Sed Eusebius, neque pars neque effluentia, inquit, est.

Hoc nos non similiter negamus; nam neque pars patris filius neque effluentia, quae manando inde minus fecerit, unde manarit.

Iam vero ex non subiecto esse ferre non possumus, non quo nos ex aliquo alio subiecto esse dicamus, sed quod a patre ut filium.

Arrius, voluntate, inquit, dei subsistit filius ante tempora et aeones.

Idem et Eusebius.

Nos ante omnes aeones et ante omnia tempora, sed genitum dicimus, non factum, non creatum, non fundatum.

Arrius dicit filium factum, scilicet plenum deum, unigenitum, inmutabilem, qui, antequam crearetur, non fuerit, propterea quod non sit ingenitus.

Haec eadem Eusebius, adiciens quod filius per omnia facienti sit similis.

Nos contra; non enim similem, sed eundem dicimus, quippe ex eadem substantia.

Praeterea addit Eusebius principium filii sciri ne ab homine posse neque ab aliqua superiore vel potentia vel excogitatione et audet tamen dicere figmentum esse filium, voluntate et sententia patris subsistere non ex aliquo exsistenti.

Istud non est principium filii dicere? Si enim dicit hoc: ex non exsistentibus est, non est patris neque pars neque effluentia, non solum principia novit, sed et g-tous g-logous principiorum.

Si autem non, quae audacia est dicere: hoc deus, hoc Christus est, hoc pater, hoc filius?

Nos autem dicimus patrem ut patrem, filium ut filium.

2. Et primum, ut ille versiculis quinque quod adserebat docuisse se credidit filium factum esse, non natum, sic nos filium natum primum sacra omni lectione docebimus.

Deinde id ipsum, hoc est substantialiter filium, permittente dei spiritu ut possumus adseremus.

Atque ex hoc primum sumatur exordium.

Paulus ad Ephesios: huius rei gratia flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute confortari per spiritum suum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem

Christi, ut inpleamini in omnem plenitudinem dei.

Ei autem, qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intellegimus secundum virtutem, quae operatur in nobis, ipsi gloria in

Christo Iesu et ecclesia in omnes generationes saeculorum.

Quid ex his apparet? Possibile esse cognoscere deum et dei filium et quomodo pater, quomodo filius.

Est autem et illud in evangelio secundum Iohannem: deum nullus vidit umquam nisi unigenitus filius, qui est in gremio patris, ille exposuit.

Possibile igitur dicere de deo et idcirco et de filio.

Quis enim de patre exposuit? Filius.

Quis iste? Qui est in gremio.

Non solum igitur processit, sed et in gremio semper est filius, sufficiens doctor de patre.

Quid enarravit? Quoniam deus? Et Iudaei ante hoc et ethnici enarrarunt.

Quid ergo enarravit? Patrem deum, se autem filium, et quod ex eadem substantia et quod a patre exierit.

Dicit enim: neque me nostis neque patrem meum.

Si enim me nossetis, nossetis et patrem meum.

Hoc numquam diceret, nisi filius et filius substantialiter: si me nossetis, nossetis patrem.

Figmentum enim si esset, non ex ipso pater nosceretur, sed potentia dei et divinitas, ut Paulus dixit: invisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta noscuntur, aeterna quoque eius virtus ac divinitas.

Et spiritus sanctus exposuit et de Christo, sicuti dicit salvator in evangelio secundum Iohannem: sanctus spiritus, quem mittet pater in meo nomine, ipse vos docebit omnia.

Si igitur sic sunt ista, didicimus et patrem et filium et in sanctis scripturis et a spiritu, quem doctorem habet fide sanctus vir.

3. Dicamus igitur scripturas et primum secundum Iohannem.

Dicit enim, quoniam g-logos et in principio erat et circa deum erat et quoniam deus erat g-logos.

Numquid de alio dicit g-logon? Omnino de filio.

Quid ergo? g-logos si ex nullo est subiecto, quomodo g-logos potentiam habet, ut per ipsum creentur omnia, ipse qui sit ex nullo subiecto?

Inpossibile enim semen esse omnium quae sunt, quod ex nihilo factum est.

Deinde si in principio erat, quoniam principium, secundum quod principium est, sine principio est, qui erat in principio, erat semper.

Quae igitur audacia, quae blasphemia non erat aliquando dicere, toties

Iohanne dicente: erat g-logos in principio, erat ad deum, erat deus g-logos ipse, erat hic in principio ad deum?

Licet enim erat praeteriti temporis significationem habeat frequenter non sine principio, sed hic sine principio accipiendum, quoniam dixit: in principio erat.

Quod et vos significatis ante tempora, ante aeones dicentes.

Omnia, dicit, per ipsum facta sunt et sine illo effectum est nihil.

Etenim sine g-logУi quid est, quod, ut sit, accipiat?

Solus enim g-logos, secundum quod g-logos est et sibi et aliis, ipsum quod est esse praestat omnibus quae sunt.

Et idcirco aequalis quidem patri – causa enim principalis et sibi et aliis causa est et potentia et substantia causa exsistens – praecausa autem pater.

Unde filius distabit hoc, quod movetur et operatur in manifestationem, propter magnam divinitatem nobis incognoscibiliter operante patre.

Supra enim beatitudinem est pater et idcirco ipsum requiescere.

Operari enim, etiamsi in perfectionem operetur, in molestia motus.

Ista beatitudo est secundum quod est operari perfecta.

4. Audi igitur et aliud! Quod est esse pater est, quod est operari g-logos.

Et prius est quod est esse, secundo quod est operari.

Habet quidem ipsum quod est esse intus insitam operationem; sine enim motu, hoc est operatione, aut quae vita aut qui intellectus est?

Ergo non est solum esse, sed ipsum quod primum est esse, propter quod est ei quiescere, solum ipsum esse est.

Isto modo et quod est operari, quod est secundum, quoniam non intus, sed foris operatur, operari dicitur.

Apparente enim operatione et est et nominatur operatio et ut generatio sui ipsius et aestimatur et est.

Sic igitur id ipsum quod est operari et ipsum esse habet, magis autem non habet; ipsum enim operari esse est; simul enim et simplex et esse et operari.

Eorum quae supra sunt natura est declarans et sortita secundum quod est requiescere ipsum esse et substantiam, secundum autem quod est in motu esse, actionem, operationem.

Hoc autem quod est in motu esse declaratio est eius quod est esse secundum actionem.

Et idcirco erat lumen, quod est verum, quod inluminat omnem hominem venientem in mundum. g-logos ergo lumen est, quod est verum.

Et idcirco quod est factum in ipso, vita est et vita erat lumen hominum.

Et ipse g-logos, lumen verum, in mundo erat et mundus per ipsum factus est, qui est filius dei, de quo dicit: deum nemo vidit umquam, unigenitus filius, qui est in gremio patris, ipse enarravit.

5. De g-logУi omnia supra dixit et coniunxit de filio, nullum alium filium declarans quam g-ton g-logon.

Erat igitur filius ad deum, et in principio erat, et ipse deus erat, et per ipsum omnia facta sunt, et ipse est unigenitus, et veluti prodiens quidem a patre, ad patrem erat propter hoc quod est operari, propter vero quod est esse in gremio patris exsistens, enarravit de patre declaratio patris effectus secundum quod est operari, quod maxime g-logos est, ipse filius, ipse lumen, ipse vita.

Quod deus est filius, sic dicit Iohannes: et deus erat g-logos.

Et rursus: nullus ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit.

Quod vita est filius: ut qui credit in ipsum, non pereat.

Et rursus: sed habeat spem, vitam aeternam.

Quod est filius: unde filium suum unigenitum tradidit.

Filium dixit et suum et unigenitum.

Quid amplius ad verum filium? Quod ipse vita: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Quod ipse filius Christus est: non enim misit deus filium, ut iudicet mundum, sed ut salvet mundum.

Quod lumen, de ipso dicit: quoniam lumen venit in mundum.

Iohannes non erat verum lumen, et idcirco dicit: non sum Christus, sed quod missus sum.

Missus est ergo Iohannes.

Christus autem filius: qui desuper venit, supra omnes est.

Et rursus: de caelo veniens.

Dicitur quidem, quod sit missus a deo, ut: filium enim misit deus.

Sed ista duo et veniens et misit et filium in patre et patrem in filio esse significat.

Quod Christus vita, Samaritidi dicit: tu ab eo peteres et tibi daret aquam viventem.

Et rursus: omnis qui biberit ex aqua ista, iterum sitiet; qui autem biberit ex ista aqua, quam ego dabo ipsi, non sitiet in omni saeculo, sed aqua, quam ipsi dabo, efficietur in ipso fons aquae scatentis in vitam aeternam.

Quod Christus salvator: et scimus, quoniam iste est salvator mundi.

Quod filius dei est: pater meus usque nunc operatur.

Quis hoc dicit? Christus.

Quae blasphemia ipsius patrem dicere, qui non sit pater?

Quae ira Iudaeorum audientium patrem deum et irascentium in eum qui dixit, quod filius esset dei, cum non esset filius dei! Si enim non fuisset, non diceret.

Sed dixit et dei cultor dixit; veritate igitur dixit, et idcirco incredulitas Iudaeorum punitur.

6. Post ista omnis responsio ad Iudaeos et filium Christum et patrem deum declarat: quae facit pater, et ego facio.

Non facit filius a semet ipso, nisi viderit patrem facientem.

Pater enim amat filium.

Suscitat pater a mortuis, suscitat et filius.

Habet pater vitam in semet ipso, habet et filius.

Et omnia deinde.

Quod g-logos filius et filius Christus: et g-logon eius non habebitis in vobis manentem, quoniam quem misit ille, ipsi vos non creditis.

Quod filius: pater meus dat vobis panem de caelo verum.

Quod Christus non ab homine homo: panis enim ex deo est, qui descendit de caelo.

Quod vita: et vitam dans mundo.

Et postea dicit: ego sum panis vitae.

Quod ex deo: non vidit patrem aliquis, nisi qui est a patre.

Quod pater et filius, alius in alio: sicuti misit me vivens pater.

Si vita filius, vivens pater, filius in patre.

Sicuti enim quale prius est, deinde qualitas, sic vivens primus deus, sic vita.

Qui enim genuit vitam, vivens est.

Vivit vita a vivente patre.

Non enim ante vita et sic deus vivens, sed deus vivens prior, sic vita et sic vivens vita.

Et idcirco deinde dicit: et ego vivo propter patrem.

Ergo et pater in ipso.

Quod et panis est et vita: et qui accipit me, et ille vivet propter me.

Hic est panis de caelo descendens.

Non sicuti patres vestri manducaverunt et mortui sunt.

Manducans istum panem vivet in omne saeculum.

7. Numquid homo ista dicit de semet ipso, qui sit solum homo?

Si enim homo ista dicit, blasphemat et peccantes non audit.

Sed enim dicit Christus, quod audit illum deus.

Non ergo peccator neque homo.

Et dictum est: vana spes in hominem.

Et dicitur: nos vero in deum nostrum speramus.

Christus ergo deus, non ab alia substantia; vivens pater et ego vivo propter patrem, et: panis vitae sum ego, qui istum manducat vivet in saeculum; cuncta ista unam substantiam significant.

Et idcirco dicit Iesus, quod desuper est, qui dicit ista: si igitur videritis filium hominis ascendentem, ubi fuit prius.

Quod spiritus deus est, dictum est: spiritus deus est, et quod filius spiritus est vivificans.

Quod ista fides est perfecta in Christum, dicit Petrus: verbum vitae aeternae habes.

Et nos credidimus in te, domine, quoniam tu es Christus, filius dei.

Quid est verbum vitae aeternae? Quoniam si quis te audit, vivet in aeternum.

Quod a deo: ego scio ipsum, quod ab ipso sum.

Quod substantia patris Christus: ego in patre et pater in me.

Hoc non per dignitatem solum, sed per substantiam.

Si enim per dignitatem solum, quomodo ipse dicit: pater meus maior me est, et pater mittit, mittitur filius?

Rursus autem datur filio a patre dignitas; secundum hoc igitur pater in filio.

Numquid et filius dat dignitatem patri non habenti?

Substantia igitur et pater in filio et filius in patre.

8. Sed ista.

Et iterum, quod ipse Christus, qui filius patris, et ipse est spiritus sanctus: Iesus stabat et clamabat: si quis est qui sitit, veniat et bibat.

Qui credit in me, quemadmodum dixit scriptura, flumina ex ventre ipsius manant aquae viventis.

Est istuc quidem dictum de illo, qui accipit spiritum, qui accipiens spiritum efficitur venter effundens flumina aquae viventis.

Dat autem hunc spiritum Christus, dat et aquam viventem, ut ipse dicit et scriptura: de spiritu dixit istud.

Venter igitur, qui accipit spiritum, et ipse spiritus venter, a quo manant flumina aquae viventis, sicut scriptura dicit.

Hoc autem dixit de spiritu, quem futuri erant accipere credentes in ipsum; nondum enim spiritus erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.

Sed rursum iterum flumina spiritus, venter autem, ex quo flumina, Iesus;

Iesus enim est spiritus.

Iam ergo Iesus venter, de quo flumina spiritus.

Sicuti enim a gremio patris et in gremio filius, sic a ventre filii spiritus. g-homoousioi ergo tres et idcirco in omnibus unus deus.

Quod non sit ex mundo: ego sum lumen mundi.

Propter ipsum enim vivit mundus ac vivet, quamdiu oboedierit ei.

Quod omnes tres spiritus, iam dixit: deus spiritus est.

Et nunc dicentibus quibusdam: ubi est pater tuus? dixit: neque me nostis neque patrem meum.

Si me sciretis, scire possetis et patrem meum.

Spiritus autem sanctus spiritus manifeste.

Ista autem omnia et pater et ex patre. g-homoousioi ergo.

Non enim spiritus ut alii; illi enim a deo, non ex deo. g-homoousia igitur ista tria.

Quod filius verus: ego enim ex deo exivi, ut ex gremio patris, et advenio in mundum.

Quod antequam in carne esset, erat Christus: Abraham pater vester laetabatur, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est.

Et rursus: ante Abraham ego sum.

Quod non homo: cum sum in mundo, lumen sum mundi.

Quis autem dedit caeco visum? Homo? Inpossibile.

Quod filius dei: tu credis in filium dei?

Respondit ille: quis est, domine, ut credam in eum?

Dixit ipsi Iesus: et vidisti eum et qui loquitur te cum ipse est.

Quod ex eadem substantia et potentia: ego et pater unum sumus.

9. Et rursus: pater in me et ego in ipso.

Unde dictum in Paulo: qui in forma dei exsistens non rapinam arbitratus est esse se aequalia deo.

Ista igitur significant et unam esse substantiam et unam potentiam.

Quomodo enim: ego et pater unum sumus et quomodo: pater in me et ego in patre, si non a patre substantiam habuisset et potentiam, genitus de toto totus?

Et quomodo: non rapinam arbitratus est aequalia esse patri?

Non enim dixit: non arbitratus est aequalia esse, sed: non arbitratus est rapinam.

Vult ergo inferior esse non volens rapinam arbitrari aequalia esse.

In istis enim arbitrari est aut non arbitrari rapinam esse aequalia, qui sunt aequalia.

Sed putavimus aequalia secundum potentiam dictum esse.

Primum non est illud Arrii dogma, quod maior est pater dignitate, potentia, claritate, divinitate, actione; aequalia enim dixit.

Et si secundum istud aequalia, inpossibile secundum istud aequalia esse, si non et substantia eadem; dei enim idem ipsum est et potentia et substantia et divinitas et actio; omnia enim unum et unum simplex.

Huc accedit: si ab alia substantia erat filius et si maxime ex nihilo, quae illa substantia recipere valens istas divinitates et potentias?

Aequali enim aequale conectitur et simile simili.

Aequalis igitur filius et pater et propterea et filius in patre et pater in filio et ambo unum.

10. Sed ista nunc.

At vero alia Iohannis videamus.

Ipse salvator dicit: ego sum resurrectio, quod ipse vita.

Quis autem iste? Martha dicit: quoniam tu es Christus filius dei, qui in mundum venisti.

Quod non sic filius, quemadmodum nos: nos enim adoptione filii, ille natura; etiam quadam adoptione filius et Christus, sed secundum carnem: ego hodie genui te; si enim istud, solum hominem filium habet, sed: ante

Adam ego sum dicens, quod natura filius erat primum, declaravit.

Non igitur Photinianum dogma verum.

Deinde nos non gentes solum, sed et qui dispersi sunt filii.

Dei igitur filius Christus, filii et nos; sed nos per adoptionem, nos per

Iesum Christum, nos ut filii dispersi.

Num et Christus sic filius? Natura igitur Iesus filius, nos adoptione filii.

Quod natura filius, et ipse dicit saepe: pater, gratias tibi ago, quod me audisti; et: pater, salva me ex ista hora; et rursus: ego ex ore patris processi.

Ista non, ut nos dicimus, ad patrem deum dicta sunt; non enim mendax deus nec impius filium se dicens et patrem deum, qui omnino non esset.

Sed propter corpus passionem induxit, ut implerentur omnia in mysterio.

Quod et, antequam in corpore, fuit Christus: et glorificavi et rursus glorifico.

In mysterio enim in carne humiliavit semet ipsum.

Ergo ante istud et post istud glorificatus est Iesus.

Quod propter mysterium et timens inducitur et postulans aliqua: non propter me venit haec vox sed propter vos.

Eadem similiter: ista facio non propter me, sed propter vos.

11. Quod filius hominis ipse Christus, lumen in mundo filius dei est: nos audivimus a lege, quoniam Christus manet in aeternum, et quomodo dicis tu, quod filium hominis oportet altificari?

Quis est filius hominis? Dixit ipsis Iesus: adhuc paululum tempus lumen in vobis est.

Et deinde: quamdiu lumen habetis, creditis in lumen, ut filii luminis efficiamini.

Quod g-homoousios deo: ego sum via et veritas et vita.

Nullus venit ad patrem, si non per me.

Si cognovistis me, et patrem meum cognoscetis; et amodo cognoscitis ipsum et vidistis ipsum.

Et rursum ad Philippum: qui vidit me, vidit et patrem.

Non credis, quod ego in patre et pater in me est?

Et rursus ista et talia, in quibus manifestum est, quod et pater est, iuxta quod est, et filius est, iuxta quod est, et idcirco duo sunt.

Sed quoniam et pater in filio et filius in patre, g-homoousioi.

Non oportet igitur dicere: duae personae, una substantia, sed: duo, pater et filius, ex una substantia, dante patre a sua substantia filio substantiam in hoc, in quo genuit filium, et ex hoc g-homoousioi ambo.

Quod ipse facit et faciet omnia: quoniam eo ad patre, et quod resurgitis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur pater in me.

Quod paraclitus et Christus: si me dilexeritis et mandata mea custodieritis, et ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis, ut vobis cum sit in aeternum.

Quis autem est alius paraclitus? Spiritus veritatis, quem mundus videre non potest, quod eum non videt.

Alium autem paraclitum, id est Christum, viderunt, quod in carne, et non crediderunt in ipsum.

Quod potentia Christi sit paraclitus: vos autem cognoscitis ipsum, quoniam apud vos manet.

Ergo dedit ipsum ipsis Christus; dixit enim: manet in vobis et in vobis est.

12. Ex his quid apparet? Si deus spiritus et Iesus spiritus et sanctus spiritus spiritus, ex una substantia tria. g-homoousion ergo tria.

Quod a Christo sanctus spiritus, sicuti Christus a deo et idcirco unum tria: non vos relinquam orfanos, veniam ad vos.

Et rursus dicit: in illa die cognoscetis, quoniam ego in patre meo et vos in me et ego in vobis.

Secundum spiritum ista.

Quod a filio paraclitus: paraclitus autem sanctus spiritus, quem pater mittet in nomine meo, ille vos docebit omnia, quae ego dixero.

Manifestum ex his, quod in Christo deus et in sancto spiritu Christus; primum paraclitus Christus, paraclitus sanctus spiritus; deinde misit

Christum deus.

Quae locutus est Christus, ipsa loquitur sanctus spiritus.

Sed Christus locutus est in parabolis et fecit signa; ergo in occulto omnia, quod ipse in carne erat; sicut ipse intus, sic et verum intus in parabolis et signis.

Spiritus autem sanctus docet omnia; etenim sanctus spiritus loquitur spiritui hominum; ipsum quod est loquitur et quod est loquitur in nulla figura.

Et ideo ipse docebit vos.

Et quae loquitur? Quaecumque dixero, dixit Christus.

Dixero de futuro est.

De quo futuro? Non eo quod nunc, sed eo quod est post ascendere ad patrem.

Et si istud, paraclitus veniens a deo in nomine Christi illa docet, quae dicit Iesus.

Ipse ergo Iesus, an ipse alter Iesus, an in ipso altero paraclito, hoc est spiritu sancto, inest Iesus, sicut in ipso deus?

Ista haec, serie tribus exsistentibus, et unum sunt tria et g-homoousion tria, quippe dicente Christo: eo et venio ad vos et: a deo alius dabitur vobis paraclitus, qui quaecumque habet, a me habet; et quaecumque habet pater, tradidit mihi omnia.

Etenim omne mysterium hoc est: pater inoperans operatio, filius operans operatio in id quod est [re]generare, sanctus autem spiritus operans operatio in id quod est regenerare.

Sed ista quidem et in aliis dicta.

13. Quod g-logos, hoc est Iesus vel Christus, et aequalis est patri et inferior: eo ad patrem, quoniam pater maior est me; item dixit Paulus: non rapinam arbitratus est aequalia esse deo; et id quod dictum est: ego et pater unum sumus, et quod operatio et pater et filius et quod non diceret: me maior est pater, nisi fuisset aequalis.

Accedit etiam: si totus ex toto et lumen ex lumine et si omnia, quae habet pater, dedit filio – omnia autem sunt et substantia et potestas et dignitas -, aequalis patri.

Sed maior pater, quod ipse dedit ipsi omnia et causa est ipsi filio, ut sit et isto modo sit.

Adhuc autem maior, quod actio inactuosa; beatior enim, quod sine molestia et inpassibilis et fons omnium quae sunt, requiescens, a se perfecta et nullius egens.

Filius autem, ut esset, accepit et in id quod est agere ab actione procedens in perfectionem veniens, motu efficitur plenitudo, factus omnia quae sunt.

Sed quoniam in ipso et in ipsum et per ipsum gignuntur omnia, semper plenitudo et semper receptaculum est; qua ratione et inpassibilis et passibilis.

Ergo et aequalis et inaequalis.

Maior igitur pater.

Quod paraclitus a deo et a Christo: cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre adveniet.

Quod duplex potentia g-tou g-logou ad deum, una in manifesto, Christus in carne, alia in occulto, spiritus sanctus – in praesentia ergo cum erat g-logos, hoc est Christus, non poterat venire g-logos in occulto, hoc est spiritus sanctus -: etenim si non discedo, paraclitus non veniet ad vos.

Duo ergo et isti, ex alio alius, ex filio spiritus sanctus, secuti ex deo filius, et conrationaliter et spiritus sanctus ex patre.

Quod omnia tria unum, pater non silens silentium, sed vox in silentio, filius iam vox, paraclitus vox vocis: cum venerit spiritus veritatis, praeibit vobis in veritate omni.

Non autem verum dicet ab semet, Christus enim veritas, sed quaecumque audiet, loquetur et ventura dicet vobis.

Ille me honorabit, quoniam ex meo accipiet et nuntiabit vobis.

Deinde adiungit: omnia, quae habet pater, mea sunt.

Dicit ergo: ex meo accipiet, quod una motio, hoc est actio agens, Christus est et spiritus sanctus.

Et primum est vivere et ab ipso quod est vivere et intellegere.

Vivere quidem Christus, intellegere spiritus.

Ergo spiritus a Christo accipit, ipse Christus a patre et idcirco et spiritus a patre.

14. Omnia igitur unum, sed a patre.

Quod Christus et a patre processit, hoc est quod deus ipsum misit, et hoc est: a deo processit; dicit enim: quoniam ego a deo processi, processi a patre.

Cognoscendum quod et dixit: et exivi.

Sed quod a deo, praeposuit: a deo processi, quod significat, quod deus ipsum misit.

Credite igitur hoc primum, quoniam ego a deo exivi.

Quo[d] autem a deo et ut quis? Ab illo deo, qui pater meus est: exivi igitur a patre et veni in mundum.

Huius istius orationis naturalis ordo iste est: processi de patre, exivi a deo, veni in mundum.

Sed effectus est locutionis ordo ab hominibus: quoniam vos dilexistis me et credidistis, quod ego a deo exivi.

Hoc enim primum in fidem.

Deinde autem processi de patre exponens a superioribus, cuius erat, dixit.

Unde et ipsi dicunt: credimus, quod a patre existi.

Quid autem? Supra dimisit deum et patrem? Non.

Dicit enim: non sum solus, quoniam pater me cum est.

Et non est intellegere, quod pater passus est.

Neque enim ipse, sed homo eius.

Quod in resurrectionem carnis venit: glorifica filium, ut filius glorificet te, sicut ei dedisti potestatem universae carnis, ut omne quod dedisti ipsi, det ipsi vitam aeternam.

Ergo non solum homo Christus, sed deus in homine.

Quod hoc est vitam habere, credere in deum et in filium eius: est autem aeterna vita, ut cognoscat te unum et verum deum et quem praemisisti Iesum

Christum.

Quod fuit ante mundum: et nunc glorifica me, pater, apud te ipsum gloria, quam habui, antequam mundus esset.

Quod homines a deo, non tamen ex deo: manifestavi tuum nomen hominibus quos dedisti mihi; – ex isto manifestum, quod non omnes – tui erant et mihi eos dedisti et verbum tuum custodierunt.

Nunc cognovi, quoniam omnia, quae mihi dedisti, a te sunt.

Et quid mirabile, si homines a deo, si et caro, quod ipse eam formavit?

Quid igitur? Numquid sic et Christus? Absit.

Totus hic locus hoc struit, quod homines a deo sunt, sed non omnes; rursus et istud, quod Christus erat ante constitutionem mundi.

Quod omnia tradidit pater filio, si et nomen dedit; dicit enim: custodivi eos in nomine tuo, quod mihi dedisti.

15. Habemus ergo, quod Christus habet nomen patris et quod vita est et habet potestatem dare vivere.

Quod ipse vita est et pater vita, dictum est: misit me pater vivens.

Et haec est substantia dei et Christi. g-homoousioi ergo.

Deinde dictum est lumen Christus et deus verum lumen; ista enim ad intellegentiam.

Num aliud est sanctus spiritus? Nihil.

Quid deinde? Lumen non substantia? Sic.

Ergo g-homoousia.

Et omnia quae habet deus, habet filius. g-homoousia ergo.

Non igitur omnino g-homo < i >ousion.

Sed de isto posterius.

Quod natus est: in istud natus sum et in istud veni in mundum, ut regnem.

Quod a Christo spiritus sanctus: insufflavit Christus et dixit: accipite spiritum sanctum.

Ista omnia secundum evangelium Iohannis.

Videamus etiam et secundum Matthaeum pauca; similia enim praetereo.

Quod et satanas fatetur Christum dei esse filium; dicit enim: si tu es filius dei.

Et istud ter dicit.

Sed in secundo confitens de filio dei temptavit, si ipse esset iste

Christus; dicit enim: si filius es tu dei, mitte te deorsum.

Scriptum est enim: quod angelis suis praecipiet de te.

Confitetur, qui dicit: de te, esse dei filium confitetur et hunc confitetur.

Deinde confitentur rursus daemones: exiebant etiam daemonia a multis exclamantia et dicentia: tu es filius dei.

Audi, Arrie, audi, Eusebie, et omnes audite, Arriani, et maxime, qui dicitis ab eo quod est esse, Christum, sed secundum serpentis intellectum, quoniam pater g-on est, qui fecit Christum, ideo ex eo quod est esse filium dicentes, audite ergo: filium dicit dei satanas, cui promisit regnum mundi; et scit omnia quae in supernis; inde enim est.

Quid autem? Post tertiam temptationem quod diabolus abscessit, confessus est filium esse dei.

Quod et daemones dixerunt filium esse dei: quid nobis et tibi, fili dei? venisti. Quod non oportet dubitare de Christo: beatus est, qui non scandalizatur in me.

Quod omnia patris filius habet: omnia mihi tradita sunt a patre et nullus cognoscit filium nisi pater nec patrem nisi filius cognoscit et cui vult filius revelare.

Quae causa solum filium scire patrem aut patrem, ut cognoscat filium, nisi quod nullus habet substantiam eius?

Omnia enim quae in claritudine et in divinitate, in potentia, in ipsa actione et cognoscunt patrem et colunt.

Sed quoniam cognoscere hoc est scire ipsius dei ipsum quod est ei esse, hoc est substantiam eius, idcirco nullus cognoscit deum, nisi substantiam eandem habens filius et habens ab ipso.

Alio enim modo nullus potuit videre, sicuti dictum est: unigenitus filius, qui est in gremio patris, ille enarravit, quid est esse deum.

In gremio enim est et in g-mИtrai substantiae. g-homoousios g-oun uterque, et substantia et divinitate consistens uterque in utroque, et cognoscit uterque utrumque.

16. Quid igitur et tu, Valentine, dicis: processit primus aeon et volens videre patrem non potuit?

In gremio patris esse filium et semper esse Iohannes dicit; non solum ergo patrem videt, sed etiam in patre semper est.

Quod magnum peccatum adversum sanctum spiritum dicere: omnis blasphemia et peccatum remittetur hominibus.

Et si qui dixerit sermonem adversum filium hominis remittetur ei.

Qui autem dixerit adversum sanctum spiritum, non remittetur ei neque in isto saeculo neque in futuro.

Primum perspiciendum, quod sanctus spiritus spiritus dei est.

Dixit enim: in spiritu dei ego eicio daemonia.

Deinde de blasphemia et peccato, quod peccarunt Iudaei, sicuti dixit, quale esset in sanctum spiritum.

Primum, quod blasphemia et peccatum in sanctum spiritum non remittetur alicui.

Peccatum est blasphemiter cum voluntate dicere.

Sed istud non sufficit; dixit secundum: etiam si invitus aliquis dicit qualemcumque sermonem, quod non est peccatum, non relinquetur illi in omni saeculo.

Si igitur sanctus spiritus dei spiritus est et sanctus spiritus a dei filio omnia habet, una substantia tribus a substantia patris. g-homoousia ergo tria, hoc est simul g-ousia.

Si enim patris substantia spiritus, et filius spiritus, sanctus autem spiritus patris est spiritus, in quo ordine ponitur sanctus spiritus?

Et praecedit enim, si patris est spiritus, et sequitur, si a filio habet quod est.

Et rursus, si filius, secundum quod spiritus, unum est et pater, et est in filio pater et omnes in alternis exsistentes, ergo g-homoousioi sunt, unam et eandem substantiam habentes et semper simul g-homoousioi, divina affectione secundum actionem subsistentiam propriam habentes.

17. Sed ista.

Et rursus sufficiunt nobis quae dicta sunt in evangeliis; huius modi enim et in aliis, sicut et in cata Lucan, quod Christus dei filius, ipse salvator dicit: quomodo dicunt Christum filium David esse et ipse David dicit in libro Psalmorum: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis.

David ergo dominum illum vocat et quomodo filius eius est.

In isto Christum et antequam esset in carne et spiritum dei esse et deum esse, ipse haec demonstrat.

Videamus igitur et apostolum.

Dicit enim de Christo ista ad Romanos, quoniam deus est Christus: in diem irae et revelationis iusti iudicii dei.

Sine dubio hoc de Christo.

Ipse enim iudicabit.

Quoniam apud deum g-to g-mИ g-on nihil est, exemplum de genese inducit

Paulus: quia patrem multarum gentium posui te ante eum cui credidisti deo qui vivificat mortuos et vocat ea quae non sunt tamquam quae sunt.

Quoniam spiritus dei spiritus Christi et idem spiritus sanctus: vos vero non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in vobis.

Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ipsius.

Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam.

Quod si spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui excitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per eum spiritum qui habitat in vobis.

Totius mysterii virtus in baptismo est, eius potentia in accipiendo spiritu, utique spiritu sancto.

Hoc si ita est, dictum est: vos in spiritu estis, utique quem sanctus spiritus dedit vobis.

Qui iste est spiritus? Adiunxit: si tamen spiritus dei habitat in vobis.

Qui iste est? Si quis autem spiritum Christi non habet.

Idem ergo dei spiritus et Christi spiritus.

In quo et illud perspiciendum quod idem et spiritus Christi quod ipse

Christus.

Sequitur enim: si autem Christus in vobis.

Unde et spiritus dei, deus.

Una igitur substantia quia idem spiritus, sed idem in tribus; g-homoousion igitur.

Unde non similis substantia, quia idem spiritus.

Nec tamen idcirco passiones eaedem et in patre, quia unus spiritus.

In duobus enim tantum velut passiones, quia iam progressi spiritus sunt.

18. Sed ista plenius postea.

Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia.

Ex ipso, ut dicitur de patre; per ipsum, ut de Christo; in ipso, ut de sancto spiritu.

Alibi autem sic dicit: in ipso, per ipsum, ad ipsum.

Quod deus Christus: ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnes deus benedictus, in omnia saecula saeculorum.

Ad Corinthios prima: si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent.

Quod Christus, sicuti deus, inconprehensibilis aut vix conprehensibilis est: sed et quemadmodum dictum est: quae oculus non vidit, quae auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quae praeparavit deus diligentibus se.

Deinde dicit quod intellegit ista, sicut spiritus hominis ea quae in homine, sic et ea quae dei spiritus dei.

Si de Christo ista dicit, ex his apparet quod non est facile scire generationem filii.

Nam neque g-nous percipit dei filium nec modum generationis scire potest.

Si autem de praesentia eius, et istud super oculum, super auditum, super g-noun est.

Si autem, ut quidam intellegunt, dicit ista de his quae ibi, quae praeparavit deus diligentibus ipsum, multo magis mirabilis est generatio et vix conprehensibilis, si ista sic sine intellectu sunt.

Quid ex his queas dicere ab his quae non sunt esse Christum aut similis substantia est Christus: conprehensibilia sunt et definita.

At vero esse g-homoousion non solum inconprehensibile, sed et habet contradictiones multas.

Si enim g-homoousios, et ipse ingenitus? Si g-homoousios, quomodo alter, quomodo alius pater, alius filius?

Si g-homoousios, quomodo alius passus est, alius non?

Ex isto enim patripassiani.

Sed quoniam dei voluntate inquirit omnia, et ea quae dei, spiritus qui in nobis inhabitat, invenietur modus divinae generationis, iuxta quem et g-homoousion manifestabitur et illa exterminabuntur.

Nos enim accepimus non mundi spiritum sed dei.

Quod idem spiritus deus et Christus est et sanctus spiritus et idem unus spiritus: propter quod notum vobis facio quod nullus in spiritu dei dicit anathema Iesu et nullus potest dicere dominum Iesum nisi in spiritu sancto.

Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem spiritus; et divisiones ministeriorum sunt sed idem dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem deus qui omnia in omnibus operatur.

Si igitur in dei spiritu nullus dicit anathema Iesu, ipse est spiritus et dei et sancti spiritus de quo idem istud dicit: et nullus potest dicere dominum Iesum nisi in spiritu sancto.

Praeterea amplius istud dicit, quod divisiones gratiarum a spiritu sunt: a deo quidem gratiae, divisiones autem a spiritu; in actione enim alia exsistentia, spiritus sanctus in substantia g-homoousion, quoniam spiritus sanctus.

Sic et ministerium domini: ipse etenim dividit ministeria in operatione vitae operans, et ipse in substantia sua secundum operationem vitae, in substantia autem g-homoousios.

Quod spiritus et operationes a deo: operationes autem multae, sed in omnibus idem deus.

Differt autem deus, quod ipse facit divisiones operationum, ipse tamen in omnibus omnia operans.

Ipsum enim esse, operationis causa cum sit, operationum divisiones facit, et ipse deus, iuxta substantiam spiritus cum sit, g-homoousion actioni.

Omnia ergo tria actione g-homoousia et substantia g-homoousia, quod omnia tria spiritus, et quod a patre spiritus, a patre substantia.

19. Quod Christus vita est et quod spiritus, dictum est: spiritus autem vivificat, et ibi rursus dicit: dominus autem spiritus est.

Quod Christus de deo, non ex his quae non sunt: ut non splenderet illis inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago dei.

Si imago dei Christus, de deo Christus.

Imago enim imaginalis imago; imaginalis autem deus, imago ergo Christus.

Sed imago imaginalis imago est, et quod imaginale est principale; imago autem secunda, et aliud secundum substantiam ab eo quod imaginale est.

Sed non sic intellegimus ibi imaginem, sicuti in sensibilibus.

Hic enim nec substantiam intellegimus imaginem.

Umbra enim quaedam est in aere aut in aqua per quoddam corporale lumen, corporalis effluentiae per reflexionem figurata, ipsa per semet nihil, nec proprii motus – imaginalis solum substantia – neque corpus neque sensum neque intellegentiam habens et ablato aut turbato in quo figuratum est omnino nihil et nusquam est.

Alio igitur modo dicimus Christum imaginem dei esse: primum esse et per semet esse et quae sit intellegens esse et viventem dicimus imaginem et vivefacientem et semen omnium quae sunt; g-logos enim per quem omnia et sine isto nihil.

Sed ista omnia etiam deo adtributa sunt.

Ergo g-homoousion deus et g-logos.

Et quare imago dei g-logos? Quoniam deus in occulto, in potentia enim; g-logos autem in manifesto, actio enim.

Quae actio, habens omnia quae sunt in potentia, vita et cognoscentia, secundum motum producit, et manifesta omnia.

Propter quod omnium quae sunt in potentia imago est actio, unicuique eorum quae in potentia sunt speciem perficiens, et exsistens per semet: a nihilo enim nulla substantia.

Omne enim esse inseparabilem speciem habet, magis autem ipsa species, ipsa substantia est, non quo prius sit ab eo quod est esse species, sed quod definitum facit species illud quod est esse.

Etenim quod est esse causa est speciei esse in eo quod est esse et ideo quod est esse pater est, quod species filius.

Rursus quod ipsum quod est esse praestat speciei ipsum quod est esse, esse autem speciei imago est eius quod est esse, quod est iuxta causam primum quod est esse, g-homoousion ergo esse ipsis duobus et secundum esse imago est primi esse, sine tempore primum et secundum dico, iuxta causam aliud alio ad ipsum quod est esse pater et filius.

Quod autem non retrorsum causa, idcirco pater pater et filius filius.

In eo autem quod esse est, ambo simul sunt et semper ambo g-homoousion iuxta quod est esse.

Secundum autem quod est potentia et actione, potentia pater, actione filius.

Natus igitur filius, habens in actione et potentialiter esse, sicuti potentialiter esse habet ipsum actionem esse in semet ipso quod est potentialiter esse.

Ipsum autem "habet» secundum intellectum accipe: non enim habet, sed ipsum est; simplicia enim ibi omnia; sed dixi secundum evangelium: quaecumque habet pater, eadem habet filius.

Secundum istam rationem et pater in filio est et filius in patre et g-homoousion ambo et imago filius patris.

Ipsum enim esse duorum g-homoousion.

Quod autem alterum ab altero, imaginale et imago.

Et rursus quod aliud ab alio, pater et filius.

Et rursus quod alter ab altero, unum ingenitum, aliud genitum.

Sine tempore autem ista quod in principio ista et ab aeterno in aeternum.

Neque igitur qui hominem dicunt Christum neque qui ex nihilo neque qui ex aliquo tempore nec alii huius modi in ista perspectione locum habent.

20. Videamus autem et istud.

Dicit Moyses dictum dei: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem.

Deus dicit ista.

Faciamus cooperatori dicit, necessario Christo.

Et secundum imaginem dicit.

Ergo homo non imago dei, sed secundum imaginem.

Solus enim Iesus imago dei, homo autem secundum imaginem, hoc est imago imaginis.

Sed dicit: secundum imaginem nostram.

Ergo et pater et filius imago una.

Si imago patris filius est et ipsa imago pater, imagine ergo g-homoousioi.

Ipsa enim imago substantia est.

Unum enim et simplex ibi et esse et operari.

Ita autem sunt et substantia et species.

Substantia autem cum sit imago, g-homoousioi pater et filius, patre exsistente secundum quod est esse etiam quod est agere, filio autem exsistente secundum quod est agere etiam quod est esse, unoquoque habente id quod sit iuxta quod maxime est, antiquius exsistente quod est esse ab eo quod est agere.

Pater autem quod est esse et maxime pater ipsum quod est esse cui inest actio potentialiter.

Et rursus, ut iuniore exsistente, quod est agere filius, ut iunior ab eo quod est esse, habens filium in eo quod est agere a primo quod est esse.

Propter quod unus pater iuxta quod est esse, unus filius iuxta quod est agere, uterque simul exsistens in utroque, sicut demonstratum est. g-homoousioi ergo.

Dicamus ergo, faciamus hominem et ad imaginem quid est et quid est ad nostram; deinde hoc quid est, et iuxta similitudinem; sic enim dictum differentiam significat et imaginis et similitudinis.

Multa cum sit quaestio de quo dixerit: faciamus hominem iuxta imaginem nostram, concedendum nunc quod de anima hominis: sive enim de ambobus, sive de sola anima, nihil aliud intellegitur nisi de anima; ipsa enim sola est iuxta imaginem dei et iuxta similitudinem.

Imaginem dicimus esse dei Christum; ipsum autem g-logon.

Iuxta imaginem ergo dei animam dicimus, rationalem dicentes; non enim g-logos anima, sed rationalis.

Et + quod totum + vita Christus, anima autem vivit quod vitam substantiam habet, iuxta imaginem ergo dei anima.

Christus autem imago dei.

Quid autem intellegimus hoc: iuxta similitudinem? Quemadmodum g-logos substantia est, sicuti declaratum est, quoniam et g-logon esse ipsum est et ipsum quod est esse, g-logos autem agere est et motum esse, et, quoniam simplex est ibi omne, istud ipsum motum esse et agere hoc est quod est esse, quod est ibi substantia, sic et anima, quo anima est, hoc est quod est esse et substantiam esse, quod autem est a se se movens, imago est substantiae, magis autem ipsa substantia, iuxta speciem substantia.

Et ideo in definitione animae, cum dicimus, quid est anima, proprie dicimus et substantialiter: quod a se movetur.

Manifestum et ex isto quod substantialis imago, magis autem substantia est animae, quod a se movetur.

Hoc autem est rationale, iuxta imaginem g-tou g-logou rationalem esse.

Aliud igitur est iuxta imaginem esse, quod quidem substantia est, aliud autem iuxta similitudinem esse, quod non est substantia, sed in substantia nomen qualitatis declarativum.

Sed sicuti deum, sic et imaginem, hoc est Christum, substantiam accepimus.

Perfectionem autem iuxta quale significativum intellegimus.

Et si simile quale significat, necessario, quoniam dicimus animam rationalem esse et perfecte rationalem, iuxta similitudinem perfectionis in deo perfectam esse dicimus animam.

Iuxta imaginem ergo nunc et in mundo, iuxta similitudinem autem postea, fide in deum et in Iesum Christum, qualis esset futura si Adam non peccasset.

In quo igitur rationalis est, ad rationem iuxta imaginem est; in quo futura perfecta est, secundum similitudinem.

Aliud igitur imaginem esse et aliud iuxta imaginem et magis aliud iuxta similitudinem.

Quae igitur blasphemia g-homoiousion dici patrem et filium cum imago sit filius iuxta substantiam, non iuxta similitudinem.

21. Sed nunc sic.

Eamus vero ad alia.

Quod in Christo creatura sed non una – sunt enim creaturae tres: una quidem cum creata sunt omnia per Christum; secunda creatura nostra in

Christo secundum baptismum, sed in Christo; et alia in Christo commutatio fit – unde si qua in Christo nova creatura dictum est.

Quod antequam esset Christus in carne: qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit; quod fuit tempus in quo peccatum non noverat, antequam esset in carne.

Ad Ephesios.

Quod antequam esset Christus in carne: benedictus pater domini nostri Iesu

Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo Iesu, secundum quod praelegit nos ante constitutionem mundi.

Quod fuit Christus antequam esset in carne: quoniam fueratis illo tempore sine Christo, abalienati conversatione Israhel.

Quod deus Christus: spem non habentes et sine deo, hoc est sine Christo.

Quod spiritus est qui omnia colligat: cupientes custodire unitatem spiritus in colligatione pacis.

Unum corpus et unus spiritus, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui in omnibus et per omnia et in omnibus.

Ad Galatas.

Quod Christus deus: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem.

Et rursus: evangelium quod evangelizatum est a me non est iuxta hominem.

Non enim ego ab homine accepi ipsum, sed per revelationem Iesu Christi.

Ad Philippenses.

Quod spiritus: et in subministratione spiritus Iesus Christi.

Quod g-homoousios et simul potens patri filius: istud enim sapite in vobis quod et in Christo, qui forma dei exsistens non rapinam arbitratus est esse aequalia deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominis effectus et figura inventus sicuti homo.

Primum Photiniani et ab isto et ante istum qui hominem dicunt Iesum et solum ab homine factum, cognoscant impiam blasphemiam.

In Christo qui in forma dei exsistens.

Quando exsistens? Antequam veniret in corpus.

Dixit enim quod exinanierit semet ipsum et acceperit formam servi.

Erat igitur et antequam homo fieret.

Et qualis erat? g-logos dei, forma dei.

Quid est istud: aequalia exsistens deo? Quod est eius ipsius et potentiae et substantiae.

Dixit enim aequalia esse.

Etenim aequale et magnitudinis et quantitatis est declarativum.

Magnitudo autem, substantiae mole magnitudo est.

Qualitas enim non habet magnitudinem neque a substantia quod est esse habet.

Solum autem quantum, substantiae magnitudine quantum est.

Et idcirco, declarans beatus Paulus dei substantiam, omnia quanta dicit: ut dei cognoscatis altitudinem, longitudinem, latitudinem, profundum.

22. Secundum ista ergo, aequalia deo exsistit Christus.

Non enim dixit: similis deo, quod non significat substantiam, sed in substantia alterum quid ad similitudinem iuxta accidens, sicuti secundum similitudinem homo ad deum, alia cum sit dei, alia hominis substantia; ex hoc nefas dicere hominem aequalem esse deo.

Si igitur Christus forma est dei, forma autem substantia est – idipsum enim forma et imago – est autem forma et imago dei g-logos et semper g-logos ad deum, g-homoousion g-logos deo ad quem et in principio et semper est g-logos.

Esse autem imaginem et substantiam et simul cum substantia quod g-homoousion dicitur, ex hoc manifestum: dixit enim apostolus: semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens.

Numquid enim formam solum accepit hominis, non et substantiam hominis?

Induit enim et carnem et in carne fuit et passus est in carne et hoc est mysterium et hoc quod salutare sit nobis.

Si igitur exinanivit se ipsum et Christus exinanivit se ipsum et antequam in carne esset, antequam in carne esset, fuit Christus.

Et si fuit ante istud, quoniam se ipsum exinanivit, ipse induit carnem.

Quare enim se exinanivit si, ut dicis, o Marcelle aut Photine, adsumpsit hominem, quasi quartum quod esset.

Oportebat enim g-logon qui esset manere, adsumere hominem et modo quodam inspirare spiritum ad actiones.

Sed dixit: exinanivit se ipsum.

Recte, qui habebat induere hominem.

Quid igitur est: exinanivit se? Universalis g-logos non esse universalem, in eo quod est esse g-logos carnis et fieret caro.

Non igitur adsumpsit hominem, sed factus est homo.

Est igitur forma substantia cum substantia in qua est forma. g-homoousios igitur formae substantia substantiae principali et potentialiter priori, quod ista praestat formae esse et substantiam esse et in substantia esse et semper simul esse; sine enim altero alterum non est.

Secundum igitur quod forma a substantia substantia est, forma quae sit substantiae, istud dei filius est, quo forma, substantia.

Quod autem semper substantia cum forma, semper pater, semper filius et semper filius ad patrem, hoc est g-logos ad deum, hoc autem semper.

Sed quoniam ista forma substantia est, quae imago est et g-logos est, quem filium dei esse dicimus, secundum quod g-logos est, omnium quae sunt g-logos est.

Universalis enim g-logos filius dei est cuius potentia proveniunt et procedunt in generationem omnia et consistunt.

Ipsius ergo potentia procedens et simul exsistens cum patre, facit omnia et generat.

Et ipsa haec potentia, in eo quod est ei praecedere, quae quidem actio dicitur, ipsa patitur, si quid patitur, iuxta materias et substantias, quibus praestat proprium ad id quod est illis esse, inversabili et inpassibili exsistente universali g-logУi qui semper est ad patrem et g-homoousios.

Et idcirco de filio dicitur quod et inpassibilis et passibilis, sed in progressu passio, maxime autem in extremo progressionis, hoc est cum fuit in carne.

Illa enim passiones non dicuntur: generatio a patre, motus primus et creatorem esse omnium, ista enim, substantialia cum sint, magis autem substantiae; g-logoi enim exsistentium iuxta potentiam substantiae sunt ipsorum; non igitur passiones.

23. Sed ista et rursus.

Quid igitur dicunt Photiniani? Si g-homoousios filius patri, quomodo deus ex Maria hominem natum filium habuit?

Quid autem et Arriani dicunt? Si g-homoousios et g-logos, substantia simul est filius cum patre.

Nefas enim dicere istud: erat quando non erat et istud nefas: de his quae non sunt esse.

Impii et illi rursus qui dicunt g-homoiousion esse filium patri.

Substantia enim, secundum quod substantia est, non est alia, ut sit similis ad aliam.

Eadem enim est in duobus et non est similis, sed ipsa.

Sed alia cum sit, non quo substantia est, similis dicitur, sed secundum quandam qualitatem.

Inpossibile ergo et incongruum g-homoiousion esse aliquid.

Praeterea simile quod in alteritate est, aut in eadem est, divisa in duas partes, substantia, aut in alia.

Quo enim receptibile est dissimile esse, hoc receptibile est similem esse.

Substantia autem, secundum quod substantia est, non recipit similem esse aut dissimilem.

Iuxta quod autem receptibilis est qualitatis, similis aut dissimilis dicitur, in potentia sua vel exsistentia manente substantia vel eadem vel diversa.

Quid autem vero? Illa substantia vel dei vel g-tou g-logou, numquid receptibilis est dissimilitudinis ut dicatur similis esse?

Sed, si inpossibile, nec similis ergo.

Non igitur g-homoiousion.

Videamus igitur et istud.

Si simile, aut in eodem genere substantiae est, ut hominis aut animalis: similis enim est et homo homini et animal animali, aut in alio genere, veluti homini lapis aut statua equo.

Quomodo igitur dicunt ista duo g-homoiousia esse? Si in eodem genere, ut in animali, magis praecedit substantia.

Si autem in ipsa substantia, aut divisa aut ab alia superiore substantia nata.

Sed utrumque aut subalternum est et alterum subiectum.

Sed si divisa, neque in aequalia neque in inaequalia habet alterum perfectum.

Sed duo perfecta et a perfecto perfectum.

Non igitur in ipsa similitudine quippe et similitudo.

Si istud sic, necesse est in alio genere.

Unde igitur illud an alterum quid? Ex nihilo igitur, aut duo principia.

Sed nihil horum, quoniam et unum principium et eorum quae sunt omnia causa pater secundum g-ton g-logon qui in principio erat et idcirco semper erat.

Non ergo ex nihilo erat.

Si vero et istud, neque et in eo quod alterum genus et similitudo.

Quomodo autem dicit? Non quod Iesus arbitratus est semet ipsum aequalia esse deo, sed quod non rapinam arbitratus est aequalia esse.

Ea enim quae natura non sunt aequalia, non per divinitatem propriam, sed quae iuxta fortunam facta sunt aequalia, quasi rapina aequalia sunt.

Magna igitur confidentia et vere naturalis divinitas ad id quod est aequalia esse, non arbitrari rapinam deo aequalia esse.

24. Sed ista et rursus.

Ad Colossenses quid dicit? Quod ante omnia primus Iesus.

Duplex enim generatio eius, una quidem in divinitatem et in filietatem, occulta, divina et quae fide intellegatur, alia autem in carnem venire et ferre carnem.

Illa quidem sola generatio a deo, potentiae manifestatio; ista autem acceptio magis carnis, non generatio.

Si igitur est prior, non ab homine est et salvator.

Si generatio est, non est figmentum.

Si autem a deo generatio, non de nihilo.

Si imago dei Iesus, g-homoousios est.

Imago enim substantia cum substantia cuius est et in qua est imago.

Et quod imago substantia a substantia eius in qua est vel substitit genita in declarationem intus potentiae, hinc pater qui intus, hinc filius qui foris.

Rursus quod filius g-logos est, in actionem festinans substantia, vita enim g-logos et intellegentia, g-logos processit in substantiam eorum quae sunt et intellectibilium et hylicorum.

Et idcirco actio ipsius g-tou g-logou propter inbecillitatem percipientium ipsum et patitur et passibilis est vel potius passibilis dicitur.

Dicit ergo beatus Paulus de Christo: qui est imago dei invisibilis, primogenitus ante omnem creaturam, quoniam in ipso creata sunt omnia quae in caelis et quae in terris, visibilia et invisibilia, sive sedes sive dominationes sive principatus sive potestates; omnia per ipsum et in ipso constituta sunt et ipse est ante omnia et omnia in ipso consistunt; ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus a mortuis ut fieret in omnibus ipse primarius, quoniam in ipso conplacuit omnem plenitudinem inhabitare et per ipsum reconciliare et reconvertere omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius sive ea quae in terris sive ea quae in caelis.

Totum mysterium in ista expositione dictum est.

Quod g-homoousios, dicit ex isto: qui est imago invisibilis dei.

Quod filius: primigenitus.

Quod non creatus: ante omnem creaturam dixit.

Si enim et ipse creatus esset, non diceret ante omnem creaturam.

Et proprie dixit: primigenitus, quod est de filio.

Iungamus ergo sensum: primigenitus ante omnem creaturam.

Ergo hic genitus ut filius, illa creatura ut quae creata sit.

Non autem quod et alium postea genuit, sed quod ante omnem creaturam primigenitus.

Est autem omnis creatura et eorum quae in caelis et eorum quae in terris, visibilium et invisibilium.

Sine creatura ergo filius.

Natura igitur et generatione filius.

Quod Christus g-logos est et quod g-logos omnium quae sunt, ad id ut sint, causa, et idcirco dictum est: quod in ipso condita sunt omnia et per ipsum condita et in ipso condita. g-logos enim et causa est ad id quod est esse his quae sunt et est receptaculum eorum quae in ipso sunt.

Quod autem omnia in ipso, ipsum receptaculum conpletur omnibus quae sunt et ipsum est et plenitudo, et idcirco omnia per ipsum et omnia in ipsum et omnia in ipso.

25. Si igitur ex nihilo erat filius, quomodo ista?

Sine fide igitur et inpossibile sic ista talia esse.

Et rursus, si non g-homoousion, quomodo et pater plenitudo et filius?

Simul enim omnia plenitudo.

An et g-homoiousion plenitudo velut animae et alia quae creata sunt?

Omnino inpossibile.

Etenim g-homoiousion, sicuti dictum, in alteritate est.

Aliter enim similis substantia non potest dici, nisi ipsa non sit.

Illius autem potentiae, si altera substantia est et ab ipsa quod est illis esse habent omnia quae sunt, inpossibile est unum esse omne.

Nunc vero, deo patre et filio g-logУi g-homoousiУi exsistente, quoniam per g-logon omnia in unum vocantur, et sunt a deo omnia et deus omnia in omnibus, sine passione patre exsistente, sicuti dem[m]onstratum est.

Quod autem Iesus, g-logos qui est omnium quae sunt, spiritus est vivificans et fons vitae aeternae, secundum mysterium veniens in carnem et in mortem peccatorum, vicit mortem et in aeternam vitam mortua suscitavit.

Quod autem deus potentia est ipsius fontanae aeternae vitae et propterea filius est g-logos fons vitae aeternae exsistens potentia patrica, est primigenitus a mortuis, et idcirco omnia in ipsum conversa unum fient, hoc est spiritalia.

Ergo g-homoousios dei filius, quod aeternae vitae fons est, sicuti pater potentia ipsius, et quod per ipsum filium unum fient omnia, quoniam per ipsum omnia.

Quod Iesus, hoc est g-logos, et semen est et velut elementum omnium quae sunt, maxime autem iam in energia et manifestatione eorum quae sunt: quod in eo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, hoc est in operatione substantialiter.

In patre enim potentialiter omnia inhabitant, et idcirco Iesus g-logos imago est patris dei; hoc ipsum quod est potentia esse, iam hoc est quod est actionem esse.

Omne enim quod in actionem exit et imago est eius quod est potentialiter et eius quod est potentialiter filius est quod in actione est.

Ex his filius et pater g-homoousion.

Quod ex Iesu omnia et ideo ex deo omnia, omnia dico quaecumque sunt: et non tenens caput Christi ex quo omne corpus per tactus et coniunctiones subministratum et productum crescit incrementum dei.

Unum enim omnia, etiamsi differentia sint, quae sunt.

Non enim corpus totius universi velut acervus est, qui acervus tactu inter se solo granorum corpus efficitur, sed maxime quo, alternatis in se invicem partibus ut catena, continens corpus est.

Catena enim deus, Iesus, spiritus, g-nous, anima, angeli et deinde corporalia omnia.

Subministrata igitur plenitudo, quippe producta.

26. Si igitur omnia unum quippe in substantia, multo magis deus et filius non solum insubstantiatum sed consubstantiatum.

Insubstantiata enim sunt omnia g-onta in Iesu, hoc est g-en g-tУi g-logУi, sicuti dictum est: omnia in illo sunt condita. g-homoousia autem ista non sunt.

Non enim quasi g-ousia est illud primum esse quod est deus, neque autem ut substantia imago quod est filius, sed simul solum istorum quod est esse divinitatis, ad causam est esse his quae sunt.

Sola igitur g-homoousia deus et g-logos.

Ad Timotheum prima: etenim confidenter magnum quiddam est pietatis mysterium quod manifestatum est in carne, iustificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum in mundo, receptum in gloria.

Hoc non est de prima generatione, sed de secunda.

Hoc enim est magnum mysterium quod deus exinanivit semet ipsum, cum esset in dei forma, deinde quod passus est, primum in carne se esse et humanae generationis ut fatum habere et in crucem tolli.

Non autem fierent ista mirabilia, si fuisset ille aut ex homine solum, aut ex nihilo, aut ex deo secundum facturam.

Quid enim exinanivit, si non erat antequam esset in carne?

Et quid erat? Dixit: aequalia deo.

Aequalis autem quomodo, qui ex nihilo factura esset?

Idcirco ergo magnum mysterium quod manifestatum est in carne.

Fuit ergo antequam esset in carne.

Sed manifestatum dixit in carne.

Intellegibiliter enim erat et intellectualiter; sensibiliter autem et incarnaliter tunc manifestatum est.

Potentia enim g-tou g-logou iuxta suam substantiam vitae est semper substantia, secundum quod vita est, et vivefacit et revivefacit et non permittit esse in morte quaecumque vivefacit.

In prima igitur motione omnia in vitam adduxit, et ista est descensio g-tou g-logou quod, quoniam a patre exiens, his qui in caelis sunt et angelis aut thronis vel gloriis et huius modi quae sunt dedit suam propriam vitam, potentia patrica: g-logos enim omnium est per quem facta sunt omnia.

Et rursus, quod non esset vivefacere, nisi esset materia ad potentiam vivefaciendi, effecta est materia, mortua natura, quae vivefacta suas malitias emisit vivificatione divina et corrupit hominem.

Sed g-logos, vita perfecta, conplevit mysterium et apparuit in materia, hoc est in carne et in tenebris.

Quomodo enim erat possibile apparere quod fuisset, nisi in carne, hoc est in sensu appareret?

Omnia ergo effectus g-logos et in omnibus, et genuit omnia et salvavit et regnavit vita aeterna exsistens.

In spiritu ergo iustificatus est; apparuit angelis; veniens ergo; praedicatus est gentibus; fuit igitur antequam veniret; creditus est in mundo.

Sic enim et Esaias fatetur prophetans: laboravit Aegyptus et mercimonia

Aethiopum; et Sabaim viri altissimi in te ambulabunt et tibi erunt servi et retro te sequentur ligati manicis et te venerabuntur et in te precabuntur, quod in te deus est et non est deus extra te.

Tu es enim deus et non sciebamus, deus Israhel.

Creditus ergo in mundo, receptus in gloria.

Omnis divinitas et ab initio et in initio et postea et semper ab aeternis et in saecula saeculorum. Amen.

27. Vide autem et istud ad g-homoousion, quomodo spiritus dicit Esaiae: in te deus et non est deus extra te.

Quod filio dicit domino nostro, manifestum: in te deus, hoc est quod dictum est: pater in me.

Aliud autem: et non est deus extra te.

In isto verbo omnes haereses praedicit.

Ad istud quid dicunt omnes Iudaei et qui dicunt hominem esse Iesum et qui dicunt ex nihilo et fuit quando non fuit?

Erat enim deus et semper unus deus.

Si enim Iesus g-logos et g-logos semper ad deum et g-logos deus, unus deus et non est alius. g-homoousion ergo deus et g-logos.

Rursus, si deus est quod est esse, huius autem dei et eius quod est esse virtus et sapientia Iesus, hoc est g-logos, unus deus et non est alter.

Unalitas ergo g-logos et deus, et ipsum quod est esse et g-logon esse idem simul in eo quod est esse subsistens et idcirco g-homoousion.

Quod autem g-logos est, hoc est vitam et g-noun esse – ista enim sunt virtus et sapientia dei quod est salvator Iesus – progressio est et generatio et in substantiam filietatis processio et in actionem effulgentia et refulgentia.

Hoc autem non fuit quando non fuit, sed semper fuit.

Semper ergo pater, semper filius.

Et pater tantum pater et filius tantum filius, ad patrem autem, quoniam id quod est esse, quod est deus et pater, causa est g-tУi g-logУi ad id quod est ei esse, nec reversim autem.

Et est proprium eius quod primum est esse quiescere; g-tou g-logou autem proprium moveri et agere, et non localiter moveri neque in locum translatione, sed motione, quae animae est, meliore et diviniore, quae propria motione et vitam dat et intellegentias parit, subsistens in se ipsa et non discissa a propria potentia in operationem.

28. Sed ista et rursus.

Sunt enim et alia in sacra scriptura, quod deus Iesus, quod ante aeones, quod filius et natura filius et in carne filius et maxime in carne filius vocatus, quod tunc salvavit omnia g-onta et tunc vicit inimicitias divinitatis et omnem mortem et quod ipse passus sit, qui secundum motionem, pater autem non, secundum cessationem.

Si ista sic sunt, hoc deest solum quomodo intellegendum g-homoousion aut g-homo< i >ousion esse filium patri.

Hoc enim dogma nunc expergefactum est et quidem olim rumoribus iactatum, quod non oporteat dici g-homoousion sed magis g-homoiousion.

Nunc inventum hoc dogma.

Audent autem et hoc dicere quod olim – non dico quando olim, sufficit enim quod mihi non ab aeone neque a praesentia Iesus, sed olim – datum sit, ante annos centum, concedo et plures.

Ubi latuit, ubi dormiit, ante quadraginta annos, cum in Nicea civitate fides confirmata per trecentos et plures episcopos, Arrionitas excludens, in qua g-sunodУi istorum virorum ecclesiae totius orbis lumina fuerunt?

Vetus igitur dogma quo fugerat? Si non fuit, non victum est et nunc coepit

Si fuit, aut contentione siluit, aut cognitionis et veritatis sententia fugatum est.

Forte et tunc tu, patrone dogmatis, non solum in vita, sed episcopus fuisti.

Tacuisti et tu et socii et discipuli et condoctores.

Et toto tempore postea, usquequo imperator Romae fuit, praesens audisti multa contraria, conviva exsistens istorum hominum quos nunc anathematizas, iratus vel quod sine te fidem scripserunt, an coactus a magistris legatus venisti in defensionem proditionis.

Sed quid differt sive triginta sive septuaginta sive amplius et sive saepius! Eadem fides in destructionem aliarum g-haireseУn effecta est, una cum sit et ab uno incipiens et operata usque nunc.

Tu autem scribis ista et dicis quod Samosateus Paulus et Marcellus et

Photinus et nunc Valens et Ursacius et alii istius modi in haeresi inreligiosi inventi destructi sunt.

Numquid g-homoousion dicentes? Non.

Quomodo autem blasphemantes? Samosateus sicuti Arrius: ex nihilo et quod fuit quando non fuit et quod factura filius et omnino omnimodis dissimilis patri.

Quid Marcellus et Photinus? Tantum hominem ex homine Iesum et esse triadem extra Iesum.

Et nunc, Valens et Ursatius, reliquiae Arrii.

Propria ergo blasphemia, propter quam eiecti sunt.

Tu autem idcirco vicisti eos, quod g-homoiousion dicis?

Non enim dixerunt g-homoousion et sic victi sunt!

29. Videamus ergo etiam et hoc quod dicis et quomodo dicis: sic sapiunt et Afri et Orientales omnes.

Quare igitur scribis ad illos ut eiciant a sancta ecclesia g-homoousion?

Dicunt? Ergo istud non oportuit ad eos scribi.

Si oportuit scribi, oportuit et persuadere illis, non solum iussione sed rationibus et sacris scripturis.

Debebas enim non solum g-homoousion destruere, sed et g-homoiousion adstruere.

Nunc autem, supra infra in g-homoousiou perversionem nihil aliud dicis quam quod istud dicentes, necesse sit confiteri substantiam praeexsistere et sic ex ipsa patrem et filium esse.

Primum non est necesse.

Deus enim et substantia et substantiae causa est, et omnibus quae sunt praeexsistit et universae exsistentialitati et universae essentialitati.

Ab ipso enim omnia et ea quae sunt et nomina.

Ex isto igitur deo, substantiae principium qui est et ideo qui sit substantia, g-homoousios filius, in ipso et cum ipso, quippe forma eius qui sit et imago et character, sine quibus deus non intellegitur nec intellegentia[m] ascendit, non tamen quod non sit quod est simplex deus, et non quod ista quasi aliud quod in ipso sint aut ut accidentia, sed istud ipsum deum esse.

Et sic esse g-homoousion est quod est esse.

Et pater quod est esse, quod autem sic esse filius est.

Deus enim quod est esse, sic autem esse g-logos.

Et hoc significat semper quod dicitur: ego et pater unum sumus, et: pater in me et ego in patre, et: si quis me vidit, vidit patrem. g-homoousia enim.

Quid ergo dicit dicens: praeexsistit substantia, si g-homoousion est?

Quid vero? Si g-homoiousion est, non necesse est sic intellegere, quod praeexsistat substantia, a qua duo ista substantia similia facta sint?

Et secundum tuam rationem et tu in id ipsum incurris, quod metuis in g-homoousiУi.

An tibi soli licet sic intellegere g-homoiousion, patre dante substantiam filio?

Nobis autem non est ista excogitatio, g-homoousion esse patre causa exsistente ad hoc ut sit filio substantia[m]?

deum esse et tu fateris; g-homoiousion enim dicis et patrem et filium.

Quis, cui similis? Secundum dignitatem et dignitatem nominum, filius patri?

Sed tamen et pater filio: sic enim sunt omnia ad aliquid.

Si istud est similitudo et dicimus g-homoiousion, similem esse dicimus filium patri.

Et quomodo accipiemus Esaiae dictum? Dicit enim: ante me non fuit alius deus et post me non erit similis.

30. Quid ergo? g-logos ante deum, an post deum, an cum deo?

Si ante deum, non ingenitus deus, nec pater deus, nec principium principiorum.

Si autem post deum g-ouch g-homoios.

Sed similis alius deus.

Sed si istud, nefas.

Dicis, non solum potentia, dignitate, divinitate, sed et substantia.

Quid est esse substantia simile? Ex ipsa ista substantia, secundum quod ista ipsa substantia est, idem est, non simile.

Simile enim qualitate efficitur.

Quae similitudo, colore, habitu, affectione, virtute, forma, similitudo est.

Iesus autem, hoc est g-logos, imago est dei, non similitudo.

Imago dei dicitur; non enim deus imago, sed deus imagine et substantia deus, non ut duo: una enim substantia et una imago, unde unus deus et unus g-logos et unus pater, unus filius et ista unum.

Unum enim et istud unum non duo, et ideo simul et substantia ipsum quod est alterum unum, et ideo istud non alterum unum, sed magis et solum unum.

Sed ista et rursus.

Quid dicimus esse substantiam? Sicuti sapientes et antiqui definierunt: quod subiectum, quod est aliquid, quod est in alio non esse.

Et dant differentiam exsistentiae et substantiae; exsistentiam quidem et exsistentialitatem praeexsistentem subsistentiam sine accidentibus, puris et solis ipsis quae sunt in eo quod est solum esse, quod subsistent; substantiam autem subiectum cum his omnibus quae sunt accidentia in ipsa inseparabiliter exsistentibus.

In usu autem accipientes et exsistentiam et substantiam, ubicumque eodem modo esse aliquid significantes, utimur istis nominibus.

Sit igitur sic, sive in aeternis, sive in mundanis; licet enim dici, sive exsistentiam, sive substantiam, sive quod est esse.

Vera substantia ibi motio est et non simpliciter motio, sed prima motio quae genus sit et ipsa status et idcirco ipsa substantia.

Sed ista et longioris et alterius quaestionis.

Nunc autem fatemur quod sit ibi substantia, quae habet secundum proprium significatum hoc, aliquid g-on esse.

Adversus autem eos qui dicunt nomen substantiae non esse positum in sanctis scripturis, nomen quidem substantiae forte non est, denominata autem a substantia sunt.

Unde enim deductum g-epiousion quam a substantia? Da panem nobis g-epiousion, hodiernum.

Quoniam Iesus vita est et corpus ipsius vita est, corpus autem panis, sicuti dictum est: dabo vobis panem de caelo, significat ergo g-epiousion, ex ipsa aut in ipsa substantia, hoc est vitae panem.

Sic rursus et Paulus in ad Titum epistola: populum g-periousion, circa substantiam hoc est circa vitam consistentem populum, sicuti et in oblatione dicitur: munda tibi populum circumvitalem aemulatorem bonorum operum, circa tuam substantiam venientem.

Videtur mihi idem significari in Hieremia propheta, ubi dicit: quia qui stetit in substantia domini et vidit verbum eius, qui praebuit aurem et audivit.

Et post modicum dicit: et si stetissent in substantia mea.

Sed in [substantia] subsistentia scribunt, non in substantia.

Sed si quis intellectum certe intellegit, nihil aliud invenit nisi istud: si quis in eo quod dei est esse steterit, hoc est in substantia, quod in ipsa g-homoousios filius, statim g-logon eius vidit.

Debemus enim quod interius non est, interius aliquid stare facere, g-ton g-noun in [substantia] subsistentia dei, hoc est in substantia, et statim conprehendimus et deum et g-logon. g-homoousion enim et simul ambo unum.

31. Sed videris.

Subponamus dicere substantiam dei id illud quod est esse et g-tou g-iИsou quod est esse.

Esse deum et pietas et confessio.

Quae igitur substantia dei, si substantia dicitur in mundanis?

Ut animal, ut homo, necesse est dicere in aeternis substantiam esse deum?

Sed videris.

Ipsum deum iuxta quod est esse, quod dicimus aut lumen, aut spiritum, aut ipsum esse, aut potentiam eius quod est esse, aut intellegentiam universalem, aut potentiam universalis intellegentiae aut universalis vitae vel actionis aut aliorum istius modi, in quo sit fontem esse omnium eorum quae vere sunt aut quae sunt.

Sed dicunt scripturae lumen esse deum, spiritum esse.

Haec autem substantiam significant.

Non enim accidens.

Cui enim primo quod est esse accidit, si istud accidens?

Sed nulli.

Inpossibile enim ultra esse aliquid supra quod est esse.

Ergo substantia, iuxta quod est esse, lumen et spiritus.

Quod enim simplex et inconpositum quae ibi, et idem lumen et spiritus.

Est autem lumini et spiritui imago, non a necessitate naturae, sed voluntate magnitudinis patris.

Ipse enim se ipsum circumterminavit.

Et idcirco dicitur: tu te ipsum intellegis.

Sed et filio intellegibilis.

Filius ergo in patre imago et forma et g-logos et voluntas patris.

Iuxta quod voluntas patris, alter; iuxta quod voluntas patris, filius.

Omnis enim voluntas progenies est.

Iuxta quod universalis voluntas, unigenitus.

Semel enim totius plenitudinis g-logos prosiluit potentia[m] dei.

Ista potentia g-logos exsistens genuit g-logon, hoc est in manifestationem et operationem adduxit.

Sic igitur voluntate patris voluntas apparuit ipse g-logos filius.

Est igitur dei voluntas g-logos, cum ipso qui semper est et ad ipsum, ipsa voluntas filietas est.

Pater ergo, cuius est voluntas; filius autem voluntas est et voluntas ipse est g-logos. g-logos ergo filius.

Non enim g-logos locutio quaedam est sed potentia ad creandum aliquid, confabulans his quibus futurum est esse secundum g-ontotИtos virtutem unicuique propriam substantiam.

Et ipse g-logos forma, quae cognoscentia est dei.

Per g-logon enim solum cognoscentia efficitur.

Propter quod dictum est g-logon esse ad deum.

Et est g-logos, verbum, lumen a lumine, aut spiritus a spiritu, et substantia a substantia, non prima et secunda secundum tempus, sed secundum quod causa est alii, ut sit, potentia semper simul.

Non enim abscisa est effulgentia luminis, sed semper in lumine est, et ipse lumen exsistens operatur omnia, g-logos exsistens, a se se movens, et quae semper movetur copiam habens illud patris omnipotentem esse.

32. Quae igitur hic similitudo, quae conlisio, ut efficiatur et generetur, ut dicis, ad generationem filii?

A se se movens pater, a se se generans filius, sed potentia patris se se generans filius: voluntas enim filius.

Vide enim: si ipsa voluntas non est a se se generans, nec voluntas est.

Sed quoniam dei est voluntas, equidem ipsa quae sit generans, generatur in deo, et ideo deus pater, voluntas filius, unum utrumque, magis autem et unum et solum unum, non counitione, sed simplicitate, progressa quidem voluntate in potentiam actuosam, non abscedente tamen a substantia, propria et eadem motione.

Ista enim tria ibi unum sunt, substantia, motio, voluntas.

Substantia pater, iuxta id ipsum motio et voluntas.

Rursus, filius motio et voluntas, et iuxta id ipsum et substantia.

Et hoc est g-homoousion.

Habemus exempli gratia, istud quod ego nunc dico.

Sic enim nunc oportet dicere – quoniam multi in anima corpus esse dicunt, sed nunc secundum dicendi usum, anima sit in corpore – anima in humano corpore est.

In eo quod anima est, substantia est, sicuti vel hyle vel corpus.

Ista enim in mundanis duae substantiae.

Et sicuti hyle formam habet, hoc est speciem, ut est corpus aut aliud aliquid – unum quiddam g-hulikУs est, in molem concretum; necesse est enim aliquid quandam quantitatem esse; quantumcumque igitur est quod est hylicum; sic enim quantitate definitur hyle, ut subsistat et substantia fiat, iam aliquid exsistens – isto modo et anima, substantia incorporalis quae sit, definitionem et imaginem habet, vitalem potentiam et intellegentialem.

Bipotens enim et gemini luminis.

Etenim et vivificat, vitam dans animalibus et habet quoque innatum g-ton g-noun et g-homoousion; et idcirco g-homoousia omnia.

Simul enim substantia et motus, id ipsum cum sit secundum subiectum anima, iuxta quod vivit et vivificat, et iuxta quod intellegit et intellegentia est, una motione, ut una ipsa cum sit, quae species est ipsius.

Definitur enim motione et exsistit unum g-on, duplici potentia in uno motu exsistente vitae et intellegentiae.

Inpassionaliter quidem ista; in actione duo in una motione, id est quod generatur et filius unigenitus animae, ipse vita, ipse g-nous exsistens.

Et prima potentia cum eo quod est ei esse vita est.

Quo enim est, hoc est quod est vita.

Illud enim esse isti ipsi quod substantia est et vita est et supra vitam est.

Non enim aliud vivificat, neque semet ipsum.

Non enim ab alio quasi aliud accipit.

Hoc enim ipsius quod est esse ipsi est moveri et motionem esse, et quod est motio, hoc vita est, et quod vita est, hoc est intellegentia.

Ista enim substantialia, dico motiones, vitam, intellegentiam, nullam dicens sensibilium motionum, nec in locum transitum.

Duo ergo haec, vita et intellegentia, g-homoousia sunt ei quod est esse, hoc est animae.

Quae duo una est motio.

Quae quidem prima[m] potentia[m] vita est.

Forma enim eo quod est esse vita est.

Definit enim infinitum esse quod est prima potentia motionis.

Secunda autem potentia ipsa notio, quoniam quod definitur et intellegentia conprehenditur, a vita innata intellegentia, substantia quae sit iuxta quod est intellegentia et subsistens, et per semet ipsam deducta a substantia vitae.

Unum haec duo et unum iuxta motum; filius est unigenitus animae nihil passionis patientis iuxta quod anima est.

Hoc autem est vel mater vel pater unigeniti filii, motione in duplicem potentiam procedente quae sola patitur.

Motio enim passio et motione passio.

In motione enim motio et status.

Statum autem esse in motione passio est, et in motione esse a statu est passio; ergo et motio.

Motione igitur omnis passio.

Haec autem duplex secundum vitam et intellegentiam.

Secundum vitam quidem passio, quod adhuc indiget alterius quod vult vivefacere, et ideo iuxta quod ei est particeps et alias patitur passiones usque in mortem.

Secundum autem intellegentiam, quoniam et ista indigens est eius quod intellegibile est ut intellegentia subsistat, magis passiones et infirmitates incurrit et volvitur in sensibilibus et per fantasiam in falsam subsistentiam circumducitur.

Istis igitur exsistentibus, ista patientibus, manet anima iuxta substantiam custodiens in semine motionis potentiam vitae et intellegentiae, qua semper manente vita et intellegentia accenditur, magis autem erigit, si in fontanam vitam, hoc est in Christum, et fontanam intellegentiam, hoc est in sanctum spiritum, resurgit resuscitata anima.

33. Sed ista sicut in similitudine.

De deo enim et de g-logУi, hoc est filio Iesu Christo et spiritu sancto, diviniore intellegentia utentes, suscipiamus istorum g-homoousion unitatem.

Primum inquirendum si idem est deus et deo esse, an aliud aliquid?

Si idem, iam et esse est et agere.

Si autem aliud deo esse, aliud deum esse, praeexsistentiale est deo esse, quippe in potentia exsistens ad id quod est esse quod vere magis id est quod est esse.

Potentia enim omnia praeexsistens et praeprincipium et ante est quam vere g-on.

Sed istud beata in quiete esse aestimant omnino omnimodis, in motu solum quod causa sit omnibus in qualicumque motione exsistentibus.

Et dicunt istud praenoscentia concipi quae ipsa per semet nihil est, sed conceptione quod praeexsistit suscipitur.

Sed scriptura et omnis intellegentia istum deum et esse dicit et ante ipsum nihil esse, qui et id est quod est esse et id quod operari.

Istum deum confitemur et colimus principium omnium quae sunt; actione enim sunt quae sunt; ante enim actionem nondum sunt.

Actuosum enim deum accipimus, sicuti: in principio fecit deus caelum et terram, et fecit angelos, hominem et omnia in caelis et in terra.

Iste igitur verus deus et solus deus, quia et potentia et actione deus, sed interna, ut Christus, et potentia et actione, sed iam foris et aperta.

Pater igitur deus, prima actio et prima exsistentia et substantia et principale g-to g-on, actione a se sua sese qui generet, sine principio semper exsistens, a se exsistens, infinitus, omnimodis perfectus, omnipotens, ininmutabilis, semper sic et eodem modo exsistens, substantialis in semet ipso g-logos exsistens ad id ut sint omnia, non ut aliud aliquid aut ut alterum, sed simul simplicitate coexsistens et unitione unum est.

Hoc enim quod g-logos est id ipsum est quod est esse, et ipso quo est esse g-logos est; ipse enim g-logos deus est; unum ergo et g-homoousion.

Non enim sine actione deus, sed intus operatur deus, sicuti dictum.

34. Substantiae autem dei imago est actio filius que est, per quam intellegitur, et quod sit declaratur: qui me vidit, vidit patrem, et ipsa substantia exsistens, habens esse et a se.

Quoniam autem causa ipsi est id in quo est, imago ipsa filius est eius in quo est, ineffabili generatione, et maxime ingenerabili generatione, aut magis semper generante generatione quod et Alexander dixit.

Et dicitur: semper pater, semper filius simul exsistens.

Ergo et semper consubstantialis, coexsistens, unum exsistens, in patre filius est.

Cum autem operatur, procedit; cum procedit, in filio est pater.

Quomodo autem istud, dicemus.

Deus et g-logos unum est et unitum, et idcirco g-homoousion.

Sed quod deus, iuxta quod deus est, eius quod et esse potentia est, et omnium quae sunt ad id quod est esse causa est. g-logos, iuxta quod g-logos est, paterna est potentia ad subsistere facere ipsum quod est esse, principale ipsum quod est esse, et principium et perfectio.

Ab eo enim quod est esse universale et supra universale, omne universale esse et iuxta genera et iuxta species esse et individua quod est esse illis habet.

Si igitur g-logos habet esse – est enim g-logos id ipsum quod est esse ipsi – et g-logos ergo ex illo quod est supra universale esse esse est.

Sed universale quod est esse g-logos est.

Deus autem id quod est supra universale esse.

Filius autem quod est universale esse.

Pater ergo supra universale quod est esse. g-homoousion ergo in eo quod est esse ad id quod est esse, et quod supra universale ad universale.

Hoc autem et progressio est: ab eo enim quod est supra universale universale egreditur, et magis certe intellegenti, et egreditur et manet; non enim derelinquitur universale.

Ergo et subsistit per semet ipsum quod est universale, et intus est in eo quod est supra universale; conexum ergo est et inseparatum est.

Et istud luminis refulgentia dicitur, omnia luminis habens, sed non accipiens, neque enata, sed connaturalis, et g-homoousios semper exsistens.

Non igitur motu locali neque inmutatione.

Inmutabilis enim pater et inmutabilis filius, et semper pater, semper filius, etiam si filius credatur in patre imago exsistens et eius quod est esse forma, sicut dictum est, sive iuxta progressum refulgentia luminis filius est.

His sic exsistentibus et magis unum exsistentibus – refulgentia enim splendor luminis, et ipsa in se lumen habet a patre, et in lumine est et foris – ergo et in patre filius.

Et quod adnexus est splendor luminis, magis ad lumen esse splendor dicitur, non in lumine, et iam si a lumine resplendeat, in lumine est.

Et hoc significat: in principio erat g-logos et g-logos erat ad deum. g-homoousion ergo et filius et pater et semper ista et ex aeterno et in aeternum.

35. Dicemus et alia. g-logos est ad deum? In confesso est.

Quid est g-logos? Per quem omnia, et in quo omnia, et in quem omnia.

Istum esse et Iesum in confesso est, quod g-logos est filius dei, filius autem Iesus de quo dicit Paulus: qui nos eruit de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae.

Quis igitur iste filius? Ipse, inquit, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum nostrorum.

Iste quis est? Qui natus est ex Maria.

Quid deinde? Istud solum? Non.

Quid maxime? Quod in eo qui ex Maria erat, erat et antequam ex Maria.

Quid autem inducit? Qui est imago dei.

Numquid hoc solum de Maria? Non.

Imago enim dei ex aeterno imago.

Si igitur in filio habemus spem et ipse per sanguinem suum redemit nos, ipse autem imago est dei, imago ergo filius est dei.

An ego dico istud? Non solus, sed et Paulus.

Quomodo enim dicit? Primogenitus omnis creaturae.

Quis primogenitus? Filius.

Quis filius? Filius qui ex Maria.

Quis filius ex Maria? Primigenitus totius creaturae.

Quis totius creaturae primigenitus? Qui imago dei est.

Necesse est enim primigenitum esse ante omnem creaturam, imaginem dei.

Quis autem est imago? g-logos.

Qui g-logos? Qui erat in principio.

Sine enim imagine deus quomodo? Et qui g-logos?

Qui ad deum erat, et per quem effecta sunt omnia, et sine quo effectum est nihil.

Quomodo imago g-logos est et g-logos filius et ipse qui de Maria, magis autem qui in eo qui de Maria, ex his manifestum.

Si filius dei redemit nos per sanguinem suum, qui de Maria filius est, et, si ipse imago est dei, dei est filius.

Si enim totius creaturae primigenitus, necessario filius.

Numquid alius? Absit.

Unigenitus enim dei filius.

Necesse est ergo eundem ipsum esse filium et imaginem et eum qui de Maria.

Quomodo enim imago dei filius, si non primigenitus totius creaturae?

Et quomodo imago dei, qui filius de Maria post omnia facta natus est?

Manifestum ergo quod ipse primigenitus.

Quid vero? Quod natum est de Maria non creatura est?

Sed si filius dei, imago dei, ante omnem creaturam natus est, et ante istum, qui ex Maria, natus est.

Qui igitur ante omnem creaturam natus est, ipse est in eo qui de Maria natus est.

Manifestum igitur quod ipse unigenitus.

36. Post istud perspiciendum quomodo idem ipse et imago et filius g-logos est.

In confesso est quod imago filius est.

Dixit enim Paulus: filius dei imago est dei.

Dico igitur ipsum esse g-logon, de quo dictum est: in principio erat g-logos.

Dicit enim Paulus, quomodo filius primigenitus totius creaturae, quod in ipso creata sunt omnia, quae in caelis et quae in terra, quae visibilia et quae invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, omnia per ipsum et in ipsum creata sunt et ipse est ante omnia et omnia in ipso consistunt.

Vides quae dixerit de filio, quod ideo primigenitus quia omnia creata sunt in ipso et per ipsum et in ipsum.

Tria ergo dicit.

Ex quibus, quod dictum est: omnia per ipsum, cui datum est semper?

Quod in confessione est, g-tУi g-logУi.

Si igitur Paulus filio dedit per ipsum, ipsum autem quod est per ipsum dedit Iohannes g-tУi g-logУi, primus apostolus et evangelistes ante omnes, consonant dicta.

Quid erit dubitandum, ut non sit filius g-logos?

Quid vero? Alia duo, quae dedit filio, cuius magis propria?

Necessario g-tou g-logou.

Potentia enim eius omnium quae sunt subsistentia est.

Sed si et istud, in ipso sunt omnia, ut dictum est: quod in ipso creata sunt omnia.

Et ideo in ipsum omnia, quoniam efficientur omnia spiritalia.

Quod et Paulus significat in consummatione mundi: nam cum omnia illi subiecta fuerint, tunc ipse subicietur ei qui subiecit ei omnia, ut sit deus omnia in omnibus.

Quid istud et quomodo, posterius; nunc, quoniam spiritalia.

Verum igitur quod de Maria filius est dei et ipse imago et ipse g-logos et ipse ante saecula et omnem creaturam et quod omnis creatura per ipsum creata est et in ipso et in ipsum et consequenter quae dicta sunt.

37. Quis ergo sine sensu, quis sacrilegus Arrius, quis sine deo non videt quis Iesus, et unde filius unigenitus?

Esse autem et deum et g-logon g-homoousion, hoc est patrem et filium, ex istis manifestum.

Quae dedit filio Paulus, eadem dedit et patri, tria ista cum dignitate paterna in uno, ut appareret et divinitas una et substantia et potentia paterna.

Ad Colossenses istuc dixit de filio.

Ad Romanos autem de patre eadem: quis enim cognovit mentem domini, aut quis consiliarius fuit eius, aut quis prius dedit et reddetur ei, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia.

Vides quemadmodum eadem et non sic eadem dedit et patri et filio, in g-homoousion.

Primum tria et tria.

Deinde eadem et patri et filio.

Hoc autem per quem omnia et patri et filio datum est, quoniam filius, g-logos qui est omnium quae sunt, potentia actuosa in ea quae sunt, et quod in filio pater est, in ipso et pater actuosa potentia exsistit.

Simul enim et filius et in patre et pater in filio.

Una ergo potentia hoc est una substantia exsistit; ibi enim potentia, substantia; non enim aliud potentia, aliud substantia.

Idem ergo ipsum est et patri et filio.

Hoc autem ex quo omnia patri dedit.

A patre enim omnia et ipse filius.

Hoc igitur patri ut proprium.

Filio autem istud ut proprium: in quo omnia, quod g-logos et locus est.

Factorum enim et operum per semet ipsum ipse est receptaculum.

Ibi autem exsistentibus omnibus quae sunt efficitur plenitudo.

Etenim et Iesus pater est omnium operum, eorum quae per semet ipsum.

Unum ergo pater et filius.

Sed quod non extrinsecus ingrediuntur opera – unde enim? nihil enim extra – in se ipso ergo omnia creavit.

In ipso ergo omnia.

Ipse ergo et receptaculum et habitator.

Et quoniam in filio pater, et pater habitator.

Proprium igitur filio, in quo omnia.

Reliquum ergo hoc et in ipsum, hoc dico esse commune.

In consummatione enim unum omnia.

Et ideo Paulus ad Corinthios dicit: unus deus pater ex quo omnia et nos in ipsum, et unus dominus Iesus per quem omnia et nos per ipsum aut quomodo alii in ipsum, quoniam et in aliis locis sic positum est de patre: ex quo omnia, per quem omnia, in ipsum omnia, de filio autem: in quo omnia, per quem omnia, in quem omnia.

Aequalia igitur omnia et filio et patri dedit Paulus.

Recte, quod g-homoousios pater et filius.

Et idcirco dictum est: tunc ipse subicietur ei qui subiecit ipsi omnia, ut sit deus omnia in omnibus.

38. Vide virtutem dicentis; conducit enim g-homoousion; filius subicit patri omnia virtute sua ut videtur, sed, ut est, paterna.

Dicit enim subicienti ei omnia.

Cui subicietur? Deo.

Quis subicietur? Filius, cui subicit omnia deus.

Actio igitur et pater et filius.

Substantia igitur ubi? In qua actio ipsa, magis quae sit actio quae est substantia; g-homoousion ergo.

Dicit Paulus et hoc: cum tradiderit regnum deo et patri.

Ipse igitur nunc regnat et secundum propriam actionem – actio enim

Christus – subicit omnia et inimicitias et ipsam mortem exterminat.

Ipse igitur subicit, sicuti dicit Paulus: cum evacuaverit omnem principatum, omnem potentiam.

Sic dicit quod filius propria virtute facit ista.

Adicit et istud: oportet enim illum regnare.

Deus quidem rex omnium.

Sed quoniam g-homoousios et filius et magis g-logos, hoc est potentia et sapientia dei, necesse est regnare primum sapientiam, per quam subicientur omnia. g-logУi enim et subsistunt et subicientur omnia, quomodo et dicetur et dictum est.

Quod g-logos, hoc est filius, subicit omnia patri, et idcirco adiecit

Paulus: quousque ponat inimicos omnes eius sub pedibus ipsius.

Quis? Cuius? Manifeste, quia filius, patris.

Sed quoniam in filio pater, idcirco pater filio subicit omnia, et ideo maxime filius inimicos habet, non pater; et quoniam ambo, id est bona ambiguitas intellectus, et idcirco g-homoousioi.

Postremus inimicus evacuabitur mors.

Si enim Iesus vita est et aeterna vita, evacuabitur a vita mors.

Omnia igitur Iesus, id est filius, subicit patri.

Sed quoniam g-homoousios patri et ipsa substantia et ipsa potentia, secundum quod primum est esse patrem et quod esse primum est, secundum autem operari, vivere, intellegere, quoniam duobus causa est quod primum, necesse est dicere patrem subicere filio omnia.

Dicit ergo: cum tradiderit regnum deo et patri, necessario filius; et cum evacuaverit omnem principatum et potentiam, necessario filius.

Dicit rursus: cum autem omnia subiecta sunt, manifestum quod extra ipsum qui subicit ipsi omnia; non parva intellegentia; 39. sed nunc dimittamus.

Quid vult nos intellegere? Quod deus, causa qui sit et praepotens et praeprincipium potentiae, ipse facit omnia, cum filius facit, et, si pater in filio et filius in patre, ipse in filio facit quae filius facit, et quae pater facit filius facit.

Indifferenter igitur aut patri aut filio dantur omnia, sive operationes, sive res.

In altero enim alterutrum et nihil alterum quod in uno alterum, et idcirco unum solum et nihil alterum, sed subsistentia propria et pater et filius est ab una ex patre substantia.

Filius autem, hoc est g-logos, activa potentia est et quae faciat et quae vivificet et sit intellegentialis.

Omnia igitur ista et generat et facit secundum vitam et regenerat secundum intellegentiam veritatis et dei, quam dat Iesus omnibus, g-logos cum sit omnium et viventium et intellectuum et universaliter omnium quae sunt.

Si igitur iste generat et iste regenerat omnia, iste subiciet omnia, non solum homines, sed et ut dicit Paulus, omnem principatum et omnem potentiam.

Numquid ista ut homo, an ut g-logos? Etenim ipsum subicere non temporis solum eius ex quo de Maria filius, sed et ante et postea.

Si enim diluvium factum est, si Sodoma et Gomorra incensa, si haec et talia multa facta sunt, si in praesentia prima triumphavit inimicos in semet ipso, si in secunda praesentia novissimus inimicus evacuabitur mors, filius g-logos facit ista, sed potentia paterna.

Facit igitur omnia spiritus et spiritalia.

Et tunc et ipse subicietur deo subicienti ei omnia.

Evacuatis enim omnibus, requiescit activa potentia, et erit in ipso deus secundum quod est esse et secundum quod est quiescere, in aliis autem omnibus spiritaliter secundum suam et potentiam et substantiam.

Et hoc est: ut sit deus omnia in omnibus.

Non enim omnia in unoquoque, sed omnia in omnibus.

Manebunt igitur omnia, sed deo exsistente in omnibus, et ideo omnia erit deus, quod omnia erunt deo plena.

40. Dicamus et alia.

Non enim erubesco evangelium, dei virtutem et sapientiam.

Paulus dicit Christum Iesum; hoc enim evangelium, dicit et de isto.

Christus ergo dei et sapientia et virtus.

Quid deinde? Sapientia et virtus dei non ipse deus?

Non enim ut in corporibus aut in corporalibus, aliud est oculus, aliud visio, aut in igne, aliud ignis, aliud lumen eius.

Eget enim et oculus et ignis, alterius alicuius, et oculus alterius luminis, ut sit et ex ipso et in ipso visio, et ignis aeris, ut sit ex ipso lumen.

Sed sicuti visionis potentia in se habet visionem, tunc foris exsistentem, cum operatur potentia visionis, et generatur a potentia visionis visio unigenita ea ipsa – nihil enim aliud ab ea gignitur – et ad potentiam visionis visio est, non intus solum, sed et intus in potentia et in actione magis foris, et ideo ad potentiam quippe visio cum sit, g-homoousion ergo visionis potentiae visio et unum totum, et potentia quidem quiescit, visio autem in motu est, et per visionem omnia visibilia fiunt, et passiones circa visionem sunt, visionis potentia inpassibili exsistente et sine passione visionem generante, sic igitur et virtus et sapientia dei ipse deus et est totum quod simplex et quod unum et unius et eiusdem substantiae et simul ex aeterno et semper et a patre, qui sui generator est exsistentis.

Sapientia igitur et virtus operationes; hanc enim nunc virtutem significat; coniunxit enim sapientiam et virtutem.

Ergo horum potentia est deus et ideo pater quod ab ipso ista.

Gignit enim ista in actionem et inpassibiliter quod g-homoousia sunt potentia et actio et deus et dei virtus et sapientia.

Quae cum activa sunt, iuxta ea quae foris sunt curam habentia ad deum sunt, semper sapientiam dantia, semper vivificantia, non deum sed a deo factam per semet ipsa omnem creaturam.

Et si qua passio, in actione passio est.

Isto modo, sive g-logos est Iesus sive lumen sive refulgentia sive forma sive imago sive virtus et sapientia sive character sive vita, g-homoousion apparebit g-logos et deus, pater et filius, spiritus et Christus.

41. Adhuc inducamus eadem ipsa, vitam dicentes Christum.

Quomodo g-homoousion est deo, dicit Iohannes: quod factum est in ipso, vita erat; et iterum: sicuti enim pater habet vitam in semet ipso, sic et filio dedit vitam habere in semet ipso.

Quid tam simul, quid tam idem? Habet pater in se vitam; habet et filius in semet vitam.

Quid est habere vitam in se ipso? Ipsum sibi vitam esse, non ab alio accipere vitam, sed a se ipso et aliis dare.

Dicit aliquis similis substantiae esse, non tamen g-homoousion esse.

Istud iam dictum, quoniam simile substantia non dicitur neque est iuxta quod substantia est, magis autem, si eiusdem substantiae est, idem substantia dicitur, non simile.

Simile enim iuxta qualitates, ut ignis substantia est et aer, secundum substantiam idem – g-hulИ enim ambo – qualitatibus autem simile aut dissimile, motione, virtute et aliis simile; sic et terra et aqua gravitate et densitate aut aliis talibus in quibus et istud accidit, quaecumque sint similia eadem esse dissimilia alia et alia qualitate.

Simile enim non idem, neque idem unum, sed idem geminum.

Unum et ista, non substantia, sed numero unum.

Nos nunc de substantia perquirimus quae in deo et in filio: aut ipsa est, aut eadem, aut modo quodam et ipsa et eadem?

Quomodo ergo ipsa est, adventante filio et tanta faciente et in caelo et in terra et intrante in carnem?

Quomodo Iesus filius, quod significat partum? Quomodo et tres sunt substantiae, deus, g-logos, spiritus sanctus?

Non enim oportet dicere, nec fas est dicere, unam esse substantiam, tres esse personas.

Si enim istud, ipsa substantia et egit omnia et passa est.

Patripassiani ergo et nos? Absit.

Quid igitur? Eadem est, non ipsa? Sed si istud, aut praeexsistente substantia duo, aut ab eadem vel scissione aut emissione partis eadem ipsa facta est.

Sed neque scissione neque deminutione filius natus est, sed perfectus pater et semper perfectus et semper pater, perfectus filius et semper perfectus et ex aeterno et in aeternum filius.

Quomodo igitur eadem? In duobus enim quae eadem?

Sed pater et filius unum et qui pater pater, et qui filius filius et non idem pater et filius nec idem filius pater eius cuius filius est.

Non ergo unum, si neque ipsa neque eadem est substantia.

Relinquitur ergo modo quodam esse et ipsam et eandem.

Non enim fas est dicere alterius esse substantiae patrem et filium.

Quo modo quod sit ipsa dicemus: sive deum et g-logon dicemus, sive deum et dei virtutem et sapientiam, sive quod est esse et vitam, sive quod est esse et intellegere aut intellegentiam, sive esse et vitam et intellegere, sive patrem et filium, sive lumen et effulgentiam, sive deum et characterem, sive deum et formam et imaginem, sive substantiam et speciem, sicut ibi, non ut hic, sive substantiam et motionem, sive potentiam et actionem, sive silentium et effatum, ipsam substantiam esse confitendum.

Deum enim quod est esse dicentes, filium vitam, quomodo separamus vitam ab eo quod est esse, sive in patre, sive in filio.

Etenim pater in se ipso habet vitam et filius, excepto quod filius a patre accepit quod habet.

Pater ergo et filius a se orti, a se potentes ad vitam.

Sic mihi intellege habere dicere, quomodo evangelium: et pater enim habet in se vitam.

Habet ergo, non quasi alius aliud, sed ipsum istud quod habet ipsum est, sed in intellectu 42. ista diximus.

Si igitur pater habet in semet ipso vitam, vita est et substantia eius vita est.

Sic et filius; dicit enim: ego sum vita; hoc igitur significat in semet ipso habere vitam: ego sum vita.

Pater ergo vita est et filius vita.

Omnis vita iuxta quod vita est motus est vivificans quibus posse est vivificari; et idcirco definitio animae et vitae ista est, quod a se movetur; esse et ut substantia eius istud dicitur.

Multo magis ergo ista in deo et g-logУi.

Quid ergo dicemus? Vita pater et substantia est et se movens substantia, et nihil est aliud se movens motio nisi vita.

Ipsa igitur et substantia et vita.

Sed quoniam in motu intellegentia quasi aliud adintellegit et non perfecte aliud, ipsum autem vivere ut aliud, veluti mixtione in utroque alterius, iuxta quod vita est et motus est, unum est.

Rursus, iuxta quod motus est et vita est, id ipsum aliud unum; et idcirco eadem substantia.

Sed sive ipsa, sive eadem, g-homoousion necessario et simul est, quoniam duo simul sunt.

Etenim sine altero numquam fuit alterum.

Unum ergo et unum sunt ista.

Hoc igitur quod est esse vitam et per semet esse motionem pater est.

Hoc autem quod est motum esse et per semet esse vitam filius est.

Causa enim motionis vita.

Pater ergo et magis principalis vita, motionem requiescentem habens in abscondito et intus se moventem.

Filius autem in manifesto motio, et ideo filius, quoniam ab eo quod est intus processit, magis autem motio exsistens, quod in manifesto.

Isto modo et vita filius a patre vita qui sit accepit vitam esse, a praeprincipali principium natum, universale ab universali, tota a tota, et idcirco dicit: vivens pater misit me et ego vivo propter ipsum.

Si igitur generans in vita et filius secundum motionem filius, secundum autem motum vitam esse, vita filius, dante patre in motione[m] generationem et simul vitam; ipse autem in semet ipso. g-homoousion ergo pater et filius et unum est semper et ex aeterno natus est et alter in altero et inseparabilis separatio et in patre filius et in filio pater et maxime filius actio, quoniam filius cum actione vita, pater autem secundum id quod est esse vita et secundum quod est vitam esse actio

Manet igitur pater et inpassibilis manet; operatur filius et in manifestationem ducit; et deus intus operatur, exsistente actione iuxta potentiam et in patre, et in filio iuxta actionem actio est.

43. Ista huius modi oportet revocare ad illa omnia quae praeposuimus, sive deus et g-logos, sive lumen et effulgentia, sive silentium et effatum, sive alia in quibus unum et simul et g-homoousion apparet et ingenita generatio.

Ubi igitur habet locum quod simile est? g-homoiousion dicere qua causa?

Dicitur semper et mysterium totum hoc est, unus deus et pater et filius et spiritus sanctus, unus deus.

Simile ergo quomodo unus deus? At g-homoousion, necessario unus deus.

Si enim velut aliud, non simul necessario duo.

Si autem simile illud alterum, necessario alterum. g-homoiousion ergo necessario alterius substantiae.

Isti Arriani, isti Lucianistae, isti Eusebiani, isti Illyriciani, sed adicientes aliqua, auferentes aliqua et mutantes, omnes diversae opinionis et haeretici.

Huc accedit: si g-homoiousion pater et filius, quomodo dicit salvator: ego sum veritas?

Si id quod dictum est verum est, filius cum sit veritas, minor pater, similis qui sit veritati, non veritas.

Quanta blasphemia ista! Si autem veritas deus, veritas filius, sicuti ipse filius dicit et vere dicit, g-homoousion deus et filius.

Non ergo duplex, sed una semper veritas.

Et valde foris et deorsum valde quod est simile veritati, quod forte in mundo exsistat similitudo veritatis, ubi et error et corruptio et omnis passio.

Ipsum ergo veritatem esse substantia est; non enim aliud substantia, aliud veritas; quod enim simplex, hoc veritas: simplex deus, simplex filius; veritas deus, veritas filius, et deus et filius una veritas.

Veritas enim in semet ipsa veritas.

Item si similis veritati est filius, in id quod simile est, ducit quae ducit.

Si autem veritas, in veritatem ducit.

Sed enim ad deum ducit et deus veritas.

In veritatem ergo ducit.

Sed inpossibile, cum ipse veritas non sit, in veritatem ducere.

Veritas ergo et pater et filius, sicuti et dicitur: quem mittit ad me pater, iste ad me venit.

Ex istis omnibus non solum conducitur, sed manifesta efficitur confessio extra inmutationem esse motum in deo; non enim localis neque cum passione generatio aut corruptione aut augmento vel minutione neque aliqua inmutatione.

Est enim movere ibi et moveri ipsum quod est esse simul et ipsum et simplex et intellectu in uno unum sicut in potentia et actione, semper quidem g-homoousion in eo quod est esse, secundum autem agere ab eo quod est esse filius et pater, sed, sicuti dictum est, et in filio pater et in patre filius.

44. Num timor ex isto nascitur esse nos ista dicentes quasi

Patripassianos?

Multum differt serpentinum dogma a veritate.

Illi enim deum solum esse dicunt quem nos patrem dicimus, ipsum solum exsistentem et effectorem omnium et venisse non solum in mundum sed et in carnem et alia omnia quae nos filium fecisse dicimus.

Si enim dicimus patrem patrem et filium filium, unum et unum dicentes et ideo g-homoousion id quod unum, non solum unum dicentes, sed unum et unum, aliud autem inpassibile unum, aliud passum, quomodo ergo Patripassiani sumus?

Deus enim nec procedit a semet ipso, neque in manifesto actio est, neque velut in motione, quod intus motio veluti non est motio. g-logos autem qui sit in motionis potentia, magis motio et actio est; fertur potentia sua in effectionem eorum quae sunt.

Quo enim g-logos, hoc causa est eorum quae sunt.

Quo autem causa, hoc non in se manet, semper qui sit in eo quod est g-logos.

Et secundum hoc et iste inversibilis et inmutabilis, sed in his quae sunt iuxta genera eorum quae sunt alius et alius, ipso quo universalis g-logos est in patre manens idem ipse.

Passiones igitur ubi? Neque in patre, neque in filio, sed iuxta quae sunt genere suo non recipientia virtutem totam g-tou g-logou universalis, unoquoque quolibet exsistente et illo distribuente suum proprium, ut angelorum, potentiarum, thronorum, dominationum, potestatum, animarum, et sensibilium et ipsius carnis.

Passio igitur in istis et iuxta haec, non g-tou g-logou, hoc est filii.

Secundum carnem ergo salvator passus est, secundum spiritum autem quod erat sine passione.

Unde differt nostrum dogma a Patripassianis.

Non enim filium esse passio est, sicuti dictum, nec facere aliquid nec loqui.

Divina enim potentia sine passione fiunt omnia.

Et ista magis sua et substantialis et divina motio est, non passio.

Deinde de isto non fuerunt Patripassiani, sed de cruce, quod pater crucifixus est, dicentes sacrilegi, inpassibili passiones inplicantes, et non intellegentes necessario aliquid inpassibile esse, si est aliud quod patiatur.

Nos tamen inpassibilem et filium dicimus iuxta quod g-logos est; iuxta quod autem caro factus est, passibilem.

At vero miseratio et ira et gaudium et tristitia et alia huius modi ibi non sunt passiones, sed natura et substantia.

Si igitur spiritus beneolentia, ipse per se optimus quibusdam in vitam, quibusdam in mortem est, non sua natura mutatus, sed patientium materia et voluntate, sic natura[m] inmutabili divinitas pro accipientibus aut ut oportet aut aliter adfici dicitur vel pati, quoniam a nostris sensibus quae divina sunt aestimamus.

In sensibilibus enim, iuxta quod animal est animal, hoc est anima utens corpore vel corpus animatum, iuxta sensum pati dicitur; vere autem, neque per semet solius animae sunt passiones; multo magis spiritus, g-logou et dei.

Inpassibilis enim divina natura est.

45. Discedant ergo Patripassiani, quoniam nos et patrem dicimus et filium, ipsum solum passibilem iuxta motum in hyle.

Discedant Arriani, quoniam nos natura filium dicimus ante omnem creaturam genitum.

Discedant et g-apo g-tou g-ontos dicentes Christum esse, quod a deo factus sit qui deus g-on est.

Nos enim filium dicimus natura et a patre ipsum esse et in patre.

Discedant Marcelli et Photini discipuli; ipsum enim g-logon dicimus in carne fuisse, non aliud g-logon esse et aliud hominem, in quo Christum dicunt esse, sed ipsum g-logon carnem induisse.

Illi enim dicunt esse et deum et g-logon et spiritum, quartum autem filium, id est hominem, qui ex Maria, quem adsumpsit g-logos et ut ministrum rexit, cui homini dicunt et sedem paratam esse.

Exciderunt ergo a trinitate.

Si autem manet trinitas sola, ipse homo et g-logos, quem g-logon nos supra filium demonstravimus.

Non autem hoc significat: et g-logos caro factus est, corruptus g-logos in carnem conversus est, sed g-logos per quem effecta sunt omnia et omnia effectus et caro factus est, ut in carne cum esset, totum hominem sua passione et morte iuxta passiones corporis mercaretur.

Si enim non erat ipse homo de Maria, quare exinanivit semet ipsum, et quid est: formam servi accipiens, et quid rursus est: et g-logos caro factus est?

Discedant et Basilii et g-homoiousioi.

Nos enim g-homoousion dicimus et veritate et iuxta synodum in Niceapoli.

Sic enim et pater et filius unum ambo et semper et simul ambo, quoniam g-homoousion.

Quod autem g-homoiousion dicunt, etsi confitentur filium a patre habere substantiam, sed aliud quiddam dicunt dicentes neque generatione filium neque faciendo esse a deo, sed conpulsu istorum duorum et generationis et faciendi, veluti lapidis et ferri atque inde emitti flammam; ista dicentes occulti Arriani sunt.

Primum non generatione dicentes dei filium esse, sed factura, quod dogma est Arrii.

Factura enim est quod a conpulsu exsistit et exsilit et ex nihilo est – non enim a ferro aut lapide flamma, quod maxime Arrius insanus sapit.

Et si conlisio facta est, fuit quando non fuit.

Et si conpulsu faciendi et generationis factus est filius, praeextitit factio et generatio, antequam fuisset filius.

Posteriora autem ista.

Quomodo ergo conpulsio? Et hoc Arrii.

Deinde quomodo ista conlisio et quorum et in quo?

Numquid voluntatum in deo concursio? Numquid passionum aut differentiarum maxime contrariarum motionum?

Et si istud, passus est pater, qui est sine passione, et non ex sua substantia apparuit ei filius.

Conlisione enim duarum aut voluntatum aut passionum nec voluntas facta est nec passio, multo magis nec substantia a substantia paterna, sed extera quaedam substantia, quae ex nihilo exsisteret.

De g-logУi ad patrem suspicari ista, impia blasphemia.

46. Diximus de g-homoousiУi et sufficienter diximus, hoc enim propositum.

Quomodo autem, si g-homoousion filius et semper cum patre est, et procedit et descendit et ascendit et mittitur et facit quae voluntatis sunt patris; et quomodo, imago cum sit dei, in dextera sedeat dei et quid sit dextera et quid sedere; et quid est, per quem facta sunt omnia, et quomodo omnia et quid est quod nihil factum est sine ipso; et quomodo et ipse voluntatem habet et quae facit voluntate patris facit; et quomodo perfectus et a perfecto patre, ut inperfectus et corpus accepit et nunc corpus fert, etsi sanctum et spiritale et simile eorum hominum qui post sancti erunt; et quomodo semper genitus, semper qui moveatur et a se genitus, potentia quidem patris – ista enim omnia g-homoousion definiunt – si quis dignus sit intellegere, et in isto libro inveniet.

Fidem sic esse et permittente deo et Iesu Christo et sancto spiritu dicemus.

Ne quis blasphemiter intellegens meum dogma dixerit! Omnia enim a sancta scriptura et dicuntur et sunt.

Dicemus maxime illud, e quo gignuntur multae haereses, quod evangelia et apostolus et omnis vetus scriptura, de deo quidem dicit omnia et de Iesu

Christo, hoc est de g-logУi incarnato.

Hic enim mysterium salutis nostrae egit, hic nos liberos fecit, redemit, in istum credimus secundum crucem et iuxta resurrectionem a mortuis salvatorem nostrum; idcirco Paulus dicit: non enim iudicavi quicquam scire in vobis, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.

47. Confitemur igitur deum patrem omnipotentem, confitemur filium unigenitum Iesum Christum, deum de deo, lumen verum de vero lumine, formam dei, qui habet substantiam de dei substantia, natura[m], generatione filium, simul cum patre consubstantiatum, quod Graeci g-homoousion appellant, primogenitum ante constitutionem mundi et primogenitum ante omnem creaturam, hoc est et ante in substantiam veniendi et regenerationis et revivendi et reviviscendi, primogenitum a mortuis, g-logon qui sit omnium universalis g-logos, g-logon autem ad deum, g-logon in postremis temporibus incarnatum et cruce vincentem mortem et omne peccatum, salvatorem nostrum, iudicem omnium, semper cum patre consubstantialem et g-homoousion, potentiam activam a patria potentia et generantem et facientem omnia, et substantiam exsistendi omnium et generationem et reviviscentiam, quoniam vita est aeterna et dei virtus et sapientia, ipsum inversibilem, ininmutabilem [mutabilem] iuxta quod g-logos est et quod semper g-logos est, iuxta autem quod est creare omnia et maxime iuxta in hyle actionem inpassibiliter patientem, ut fons aquarum, inmutabilis, inpassibilis, extra omnem motionem, cum fluit et in flumen advenit, iuxta alveum et genera et qualitates terrae creditur pati, semper servans potentiam aquae suam et sicuti flumen inrigat terram nullam deminutionem sentiens ad hoc quod est esse aquam, sic Christus ille est fluvius, de quo propheta dicit: qui inrigat et infundit totam terram.

Sed Christus totum omne inrigat et visibilia et invisibilia, flumine vitae omnem eorum quae sunt substantiam rigat.

In quo autem vita, est Christus, in quo rigat, sanctus spiritus, in quo potentia est vitalitatis, pater et deus, totum autem unus deus.

Confitemur ergo et sanctum spiritum ex deo patre omnia habentem, g-tУi g-logУi hoc est Iesu Christo tradente illi omnia, quae Christus habet a patre.

Et isto huius modi modo et simul confitemur esse haec tria et isto quod unum et unum deum et g-homoousia ista et semper simul et patrem et filium et spiritum sanctum, ineffabili potentia et ineloquibili generatione filium dei Iesum Christum, g-logos qui sit ad deum, et imaginem et formam et characterem et refulgentiam patris et virtutem et sapientiam dei, per quae appareat et declaratur deus in potentia omnium et exsistens et manens et agens omnia secundum actionem filii, id est g-tou g-logou Iesu Christi, quem incarnatum et crucifixum et resurgentem a mortuis et ascendentem in caelos et sedentem ad dexteram patris et iudicem futurum venire et viventium et mortuorum, patrem omnis creaturae et salvatorem et voce et toto corde confitemur semper. g-AmИn. Gratia et pax a deo patre et filio eius Iesu Christo domino nostro, sic ista confitenti in omnia saecula saeculorum.

.

[ADVERSUS ARIUM LIBRI PRIMI ].

48. Spiritus, g-logos, g-nous, sapientia, substantia, utrum idem omnia an altera a se invicem?

Et si idem, communione quadam an universitate? Si communione quadam, quid primum, quid ex alio et qua communione?

Si universitate, et ista et quae differentia et quae communio?

Si a se invicem altera, omnimodo altera, an alia ut subiectum, alia ut accidens, an iuxta alium alterum modum?

Si igitur omnimodis altera, et g-heterУnuma et alterius substantiae.

Sed nihil omnimodis alterius substantiae.

Eorum enim quae sunt g-on genus et magis genus in eo quod esse.

Sed quoniam esse dupliciter et ipsum g-to g-on dupliciter.

Est enim vere esse.

Est et solum esse.

Si igitur g-to g-on vere g-on et solum g-on, sed vere g-on ad omnia g-onta vere et solum g-on ad solum g-onta, sive g-sunУnumУs sive g-homУnumУs dicuntur, non omnimodis altera sunt.

Participatione igitur cuiusdam communionis omnia quae sunt ad altera sunt.

Etenim quod g-tУi g-onti est hoc quod non g-on est opponitur, quasi contrarium secundum privationem, nulla participatione ad se invicem; ergo nec alterum.

Si igitur quae sunt, etiam differentia sint et altera, quadam tamen communione eadem sunt, et secundum istum modum et eadem et altera sunt, et istud duobus modis, sive altera in identitate, sive eadem in alteritate.

Sed si eadem in alteritate, magis in alteritatem vergunt, si autem altera in identitate, maxime identitas apparet.

Quid igitur istis concinit, hinc perspiciendum.

49. De deo et g-logУi, hoc est de patre et filio, dei permissu, sufficienter dictum, quoniam unum quae duo.

Dictum et de g-logУi, hoc est de filio et de sancto spiritu, quod in uno duo.

Si igitur quae duo unum et in uno duo, illud unum in quo sunt duo quoniam cum illo est et ex aeterno cum ipso, semper que simul sunt sibi invicem eadem, duo unum sunt, necesse est igitur ista idem esse.

Quomodo istuc? Sic audi ut dico.

Ante omnia quae vere sunt unum fuit, sive unalitas, sive ipsum unum, antequam sit ei esse, unum.

Illud enim unum oportet dicere et intellegere quod nullam imaginationem alteritatis habet, unum solum, unum simplex, unum per concessionem, unum ante omnem exsistentiam, ante omnem exsistentialitatem et maxime ante omnia inferiora, ante ipsum g-on; hoc enim unum ante g-on; ante omnem igitur essentitatem, substantiam, subsistentiam et adhuc omnia quae potentiora; unum sine exsistentia, sine substantia, sine intellegentia – supra enim haec – inmensum, invisibile, indiscernibile universaliter omni alteri et his quae in ipso et his quae post ipsum, etiam quae ex ipso, soli autem sibi et discernibile et definitum, ipsa sua exsistentia, non actu[m], ut non quiddam alterum sit ab ipso consistentia et cognoscentia sui, inpartile undique, sine figura, sine qualitate neque inqualitate sine qualitate quale, sine colore, sine specie, sine forma, omnibus formis carens, neque quod sit ipsa forma qua formantur omnia; et universalium et partilium omnium quae sunt prima causa, omnium principiorum praeprincipium, omnium intellegentiarum praeintellegentia, omnium potentiarum fortitudo, ipsa motione celebrior, ipso statu stabilior – motione enim ineloquibili status est, statu autem ineffabili superelativa motio est – continuatione omni densior, distantia universa altior, definitior universo corpore et maius omni magnitudine, omni incorporali purius, omni intellegentia et corpore penetrabilius, omnium potentissimum, potentia potentiarum, omni genere, omni specie magis totum, vere g-on totum, vere quae sunt omnia ipsum exsistens, omni toto maius, corporali et incorporali, omni parte magis pars, inenarrabili potentia pure exsistens omnia quae vere sunt.

50. Hic est deus, hic pater, praeintellegentia praeexsistens et praeexsistentia beatitudinem suam et inmobili motione semet ipsum custodiens, et propter istud, non indigens aliorum, perfectus super perfectos, tripotens in unalitate spiritus, perfectus et supra spiritum: non enim spirat, sed tantum spiritus est in eo quod est ei esse, spiritus spirans in semet ipsum ut sit spiritus, quoniam est spiritus inseparabilis a semet ipso, ipse sibi et locus et habitator, in semet ipso manens, solus in solo, ubique exsistens et nusquam, simplicitate unus qui sit, tres potentias couniens, exsistentiam omnem, vitam omnem et beatitudinem, sed ista omnia et unum et simplex unum et maxime in potentia eius quod est esse, hoc est exsistentiae, potentia vitae et beatitudinis: quo enim est et exsistit, potentia quae sit exsistentiae, hoc potentia est et vitae et beatitudinis, ipsa per semet ipsam et idea et g-logos sui ipsius, et vivere et agere habens secundum ipsam suimet ipsius inexsistentem exsistentiam, indiscernibilis spiritus counitio, divinitas, substantialitas, beatitudo, intellegentialitas, vitalitas, optimitas et universaliter omnimodis omnia, pure ingenitum, g-proon, unalitas counitionis nulla counitione.

Isto igitur uno exsistente, unum proexsiluit, unum unum, in substantia unum, in motu unum, et motus enim exsistentia, quoniam et exsistentia motus.

Istud igitur unum exsistentialiter unum, sed non ut pater inexsistentialiter unum qui est secundum potentiam exsistentialiter unum.

Habet enim potentia et magis habet quod ei futurum est secundum operationem esse et secundum veritatem non habet, sed est, quoniam potentia, qua actio actuosa fit, omnia est sine molestia et vere omnimodis, non egens quae sit, ad hoc ut sint omnia, potentia etenim, qua potens nata actio agit, agens ipsa.

Unalitas igitur ista.

51. Sed unum istud quod esse dicimus unum unum, vita est, quae sit motio infinita, effectrix aliorum, vel eorum quae vere sunt, vel eorum quae sunt, exsistens g-logos ad id quod est esse quae sunt omnia, a se semet movens, semper in motu, in semet ipsa habens motum, magis autem ipsa motus est; sic enim scriptura divina dicit quod dedit ipsi pater deus in ipsa esse vitam esse.

Iste filius est, g-logos qui est ad deum, iste per quem facta sunt omnia, iste filius et filietas tota paternitatis totius, semper qui sit et filius et ex aeterno, filius autem a semet mota motione; potentia enim progrediente et veluti inmobili praeexsistentia et non mota iuxta quod potentia fuit, ista motio nusquam requiescens et a semet ipsa exsurgens et in omnigenus motus festinans, quippe vita quae sit infinita, et ipsa in vivificatione veluti foris apparuit.

Necessario igitur vita nata est.

Vita autem filius, vita motio, a vitali praeexsistentia vita exsistentia, in constitutione et apparentia omnium totorum, quae iuxta potentiam pater est, ut ab eorum quae vere sunt intellegentia praeintellegentia appareret.

Ista igitur exsistentia totius exsistentiae est vita, et iuxta quod vita motus, quasi femineam sortita est potentiam, hoc quod concupivit vivificare.

Sed quoniam, sicut demonstratum, ista motio, una cum sit, et vita est et sapientia, vita conversa in sapientiam et magis in exsistentiam patricam, magis autem retro motae motionis, in patricam potentiam, et ab ipso virificata, vita recurrens in patrem vir effecta est.

Descensio enim vita, ascensio sapientia.

Spiritus autem et ista, spiritus igitur utraque, in uno duo.

Et sicut exsistente vita prima exsistentia necessitas fuit in virginalem potentiam subintrare et masculari virginis partu virum generari filium dei – in prima enim motione, primam dico in apparentiam venientem, veluti defecit a potentia patris et, in cupiditate insita ad vivefaciendum, intus quidem exsistens vita, motione autem foris exsistens, in semet ipsam recucurrit, rursus in semet ipsam conversa, venit in suam patricam exsistentiam, vir effecta et, perfecta in omnipotentem virtutem, effectus est perfectus spiritus, nutu in superiora converso, hoc est intro – sic secundum typum oportuit ordinem esse et cum est in corpore spiritus, hoc est filio Christo, et quasi deminutionem pati et a virgine nasci et in ipsa veluti deminutione sua patrica virtute, hoc est exsistentia diviniore et prima, resurgere et renovari et reverti in patrem, hoc est in exsistentiam et potentiam patricam.

52. Quomodo istud est, adhuc audeo dicere, ut nostra incidentia plurima expositione manifesta sit.

Ponamus intellegentiam secundum istum modum.

Deus potentia est istarum trium potentiarum, exsistentiae, vitae, beatitudinis, hoc est eius quod est esse, quod vivere, quod intellegere.

Quod autem in unoquoque istorum tria manifestum.

Et quod est esse primum, et secundum quod est esse, secundum ipsum, vivere et intellegere, sine ulla unitione, sed simpliciter simplicitas, et istud manifestum, sicuti demonstratum.

Istud et tale quod est esse deum esse manifeste, sicuti demonstratum; potentia potens praestandi quod est esse omnibus, non ab eo quod est esse ut partem dans et paternam, et effectrice potentia unicuique quod est esse ei proprium consistens, hoc autem per ministrantem g-logon, hoc est per vitam, quae omnibus praestat vivere.

Et tunc substitit aliquid accipiens quod est esse, secundum quod est vitam accipere.

Si igitur esse dei non ab eo quod sibi esse omnibus praestat, sed ministrante hoc quod est vitam esse, ipsum autem vitam esse in eo est quod est dei esse, unum et idem est: quiescente quod est esse patricum, eo quod est, esse vitae secundum identitatem motum est ex sua potentia, a patrica potentia dependens.

Et quoniam omnis potentia naturalis est voluntas, voluit vita movere semet ipsam, insita iuxta substantiam motione inpassibiliter erecta in id quod est.

Naturalis enim voluntas non passio.

Secundum hoc igitur quod est esse dei, in quo potentia exsistentia est, substantialitas patrica, secundum potentiam, secundum istud esse ipsum, et vita est.

Si ergo movit vita semet ipsam, motio autem voluntas, patrica ergo motio et patrica voluntas, quoniam patrica potentia vita.

Sed si secundum quod est esse vita motio est, propria ergo motio vitae est.

Sed quoniam motio aliunde ad aliud fertur, veluti ab eo quod est intus foras quod vitae et potentia est et natura et voluntas et maxime istud exsistentia ipsius, ideo effulgentia dicitur esse vel progressio aut elevati spiritus manifestatio, operatrix in vivefaciendum id quod omne totum est essentitatis.

Intus igitur exsistentis vitae, iuxta quod est motionem esse ipsam vitam, proles eius quod est patrem esse vita est, secundum quod motio est.

Sed quoniam motio, iuxta quod motio est, nullam elationem habens ab eo quod est intus, progressa foris est, sicuti sensus, ab eo qui g-nous est, potentiam fontanam et universalem accipiens, iuxta motionem et intus et foris est – motio enim g-nous est – sic et vita, iuxta quod motio est, filius est factus, manifesta motio a motione patrica, quae in occulto est, quae secundum primam potentiam exsistentia est.

Rursus vita, secundum quod motio est procedens a patrica motione, et intus et foris est.

Sed enim vita motio est.

Vita igitur et intus et foris est.

Vivit igitur deus, vivit ipsa vita.

Vita ergo et deus et vita.

Unum igitur ista duo et in unoquoque et alterum et idem.

In filio igitur pater et in patre filius.

53. Exclamat igitur veritas, quod g-homoousia ista, secundum identitatem counita alteritate.

Rursus si pater vita et filius vita, quoniam filius, vita cum sit, secundum quod motus est, et intus et foris est, vivit deus, vivit filius, et foris vivunt omnia, ubique filio exsistente.

Et quoniam in filio pater, ubique et pater.

Rursus item, quoniam in filio pater, cum videritis filium et intellexeritis, videbitis et intellegetis patrem.

Si quis me vidit, vidit et patrem.

Propter hoc enim dictum est, quoniam filius forma est patris.

Non autem nunc forma foris extra substantiam intellegitur, neque ut in nobis adiacens substantiae facies, sed substantia quaedam subsistens, in qua apparet et demonstratur, quod occultatum et velatum est in alio.

Deus autem ut velatum quiddam est.

Nemo enim videt deum.

Forma igitur filius, in qua videtur deus.

Si enim exsistentia deus, potentia, substantia, motus et vita in occulto, deus velut sine forma.

Ergo si manifesta vita et manifesta iuxta motus potentiam, vita iuxta motum in occulto, in apparentia in exsistente motione intellegitur, pronuntiatur, videtur.

Adhuc si quod est esse pater, quod autem vita filius, cum sit inpossibile id quod est esse conprehendere – in occulto enim illud esse – vita autem, iuxta quod vita est, iam et illud est esse, in vita igitur apparet, quod est esse.

Forma igitur vita eius quod est esse.

Sed enim pater deus quod est esse, filius autem vita.

Filius ergo, vita patris, dei forma est, in qua speculatur potentia patrica.

Credendum igitur in filium dei, ut vita in nobis fiat, quae est et vera et aeterna vita.

Si enim habebimus fidem in Christum Nazaraeum incarnatum de Maria, in filium dei fidem habebimus, qui fuit et effectus est spiritus incarnatus.

Quomodo istud? Audi, ut dico.

54. Sed oportet prius videre, quomodo alia, cui adtribuantur, patri an filio, dico autem spiritum, g-logon, g-noun, sanctum spiritum, sapientiam, substantiam.

Primum pater et filius idem, filius autem et sanctus spiritus idem.

Exsistentia igitur et vita idem.

Ergo exsistentia et beatitudo idem.

Rursus esse et vita[m] idem.

Et vita et intellegere idem.

Esse igitur et intellegere idem.

Dictum de istis est in libro qui ante istum est et in aliis, quoniam in uno tria et idcirco eadem tria: g-sunУnuma g-ara g-ta g-tria secundum nomen quo obtinet unumquidque istorum potentiam suam.

Etenim quod est esse et vita et intellegentia est.

Sic et aliud ad alia.

Eadem igitur et g-sunУnuma eadem.

Congenerata igitur et consubstantialia ista.

Sed quasi apparet alteritas quaedam in istis? Et maxime, et idcirco eadem, non ipsa.

Quaedam enim sua potentia in occulto et manifesta alia et sunt et intelleguntur.

Exsistentia autem in eadem potentia, simul potentia et consubstantialia sunt et in istis solis inest unum esse eadem, aliis vero ab istis in identitate altera esse et eadem.

55. Nunc autem perspiciendum, quid significant alia nomina in primis posita, dico autem, spiritus, g-logos, g-nous, sanctus spiritus, sapientia, substantia.

Spiritus substantiae nomen est vel exsistentiae, quod quidem esse significat et in eo quod quid est et appellatur et intellegitur.

Si voles nosse quid est deus, spiritus eius quod sit esse significat.

Ergo deus et spiritus quod est esse significat.

Rursus quid est vita? Quod spiritus.

Spiritus ergo et vita quod est esse significat.

Sic et spiritus sanctus quod est esse secundum istud ipsum nomen significat cum differentia duorum primorum uno nomine nominatorum.

Quae differentia, substantialis cum sit, quod est esse significat.

Ex his iam apparet quoniam, substantia unoquoque exsistente, quod est esse significat.

In istis igitur tribus spiritus substantia. g-homoousia ergo, quoniam spiritus, non diviso spiritu, quippe unus cum sit in tribus.

Sed natura potentiae et actionis, una cum sit exsistentia patrica, et ipsa[m] quod est esse habente, tria sese generantia, substituta sunt omnipotentia.

Neque igitur praeextitit exsistentia – pater enim suae ipsius substantiae generator et aliorum secundum verticem fontana est exsistentia – neque scissa est, ipsa exsistente, et exsistentia et potentia in eo quod est esse in unoquoque istorum trium iuxta maiestatem omnem et omnipotentiam et omnibus modis perfectionem quae semet generet, ipsam se substituentem, a se se moventem, se semper moventem, consubstantialem, simul potentem, ipsum hoc quod sic est esse et ipsum quod est esse patre dante.

Dicit salvator: omnia quae habet pater mea sunt et idcirco dixi: ex meo accipiet.

Non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audit, loquetur.

Sanctus igitur spiritus, si loquitur, a filio loquitur, ipse autem a patre.

Vox igitur et g-logos et verbum isti tres, propter quod unum tres.

Sed pater quidem in silentio loquitur, filius in manifesto et in locutione, sanctus spiritus non in manifesto loquitur, sed quae loquitur, spiritaliter loquitur.

56. Ista igitur tria vera lumina, magis autem unum lumen verum, unus g-logos, una vox, unum verbum, hoc est una potentia activa, consonat antequam faciat esse quiddam.

Animae autem quod alia substantia sit, manifestum.

Facta enim a tripotenti spiritu, neque pure vox, neque verbum, sed sicut g-ИchУ, audit ut loquatur, imago magis vocis quam vox.

Et hoc est Iohannis: vox exclamantis in deserto: dirigite viam domini.

Anima enim in deserto, hoc est in mundo, exclamat quoniam scit dominum deum et vult mundari ut domino fruatur deo.

Et ista dicit testimonium de deo et praemissa est in mundum ad testimonium testimonii.

Testimonium enim dei Iesus Christus.

Filius ergo dei, filius Iohannes domini.

Etenim Iohannes non erat lumen, sed venit ut testimonium diceret de lumine.

Verbum igitur et vox filius est, ipse vita, ipse g-logos, ipse motus, ipse g-nous, ipse sapientia, ipse exsistentia et substantia prima, ipse actio potentialis, ipse g-on primum, vere g-on ex quo omnia g-onta et per quem et in quo, qui est medius in angulo trinitatis, patrem declarat praeexsistentem et conplet sanctum spiritum in perfectionem.

Ut enim dixit Paulus beatus: evangelium est virtus dei et sapientia, virtutem filium adsignificans, quod omnia per ipsum.

Verbo enim virtutis fiunt omnia et sapientia sancti spiritus perfecta fiunt omnia.

Si igitur deus ista, simul ista tria.

Quoniam autem unum duo, omnia simul exsistunt in counitione, simul exsistente vita in patre, in qua est et sanctus spiritus, secundum exsistentiam, quoniam tria unum erant et semper sunt.

Si igitur aeterna vita filius elucescentia est praeaeternae vitae, ipsa autem vita cognoscentia perfecta et aeterna vita – tunc enim perfecta, cum cognoverit et quae et cuius sit, quoniam a semet ipsa, sed iussione patris, tunc enim in semet exsistens non fit infinita, salvans et salvata a semet ipsa – necesse est intellegere et dicere quod potentia dei in ipsa est, hoc est pater in filio.

Ipsa autem per semet ipsam infinita fuit et hoc significat: et g-logos caro factus est.

Infinito enim motu in inferiora vita descendit et vivefecit corruptionem, cuius causa universalis g-logos et potentia vitae caro factus est, ut dixit Angelus: spiritus sanctus adveniet in te et virtus altissimi inumbrabit tibi.

Natus est igitur Iesus Christus secundum carnem de Maria et ex sancto spiritu, virtute altissimi.

57. Omnia igitur Christus dominus noster, caro, sanctus spiritus, altissimi virtus, g-logos.

Ipse complevit mysterium, ut omnis vita cum carne, adimpleta lumine aeterno, recurrat ab omni corruptione in caelos.

Neque igitur solum caro, neque solum sanctus spiritus, neque solum spiritus, nec g-logos solum, sed simul omnia dominus noster Iesus.

Sanctus ergo spiritus, omnis beatitudo, in prima ingenita generatione, quae sola generatio est et dicitur, ipse pater, ipse filius fuit.

Spiritu enim moto a semet ipso, hoc est vitae perfectae in motione exsistentis, volentis videre semet ipsam, hoc est potentiam suam, patrem scilicet, facta est ipsa manifestatio sui, quae generatio est et dicitur, et iuxta hoc foris exsistens.

Omnis enim cognoscentia, secundum quod cognoscentia est, foris est ab illo quod cupit cognoscere.

Foris autem dico, sicut in inspectione, secundum quod est videre semet ipsam, quod est scire vel videre potentiam illam praeexsistentem et patricam.

In isto igitur sine intellectu temporis tempore, ab eo quod erat esse veluti egrediens in inspiciendum ipsum quod erat, quoniam ibi omnis motus substantia est, alteritas nata cito in identitatem revenit.

Non enim secundum dorsum effulgentia, sed sicuti lumina aut vultus se intuentes visione in se invicem, id ipsum unum eodem modo et perfectum substitit.

Lumina autem undique ut vultus se aspicientes sunt et dorsum non habent et mystice dicitur: deus secundum dorsum videtur.

Nulla igitur deminutione totum semper unum mansit, maxime potentificata counitione potentia patrica.

Sanctus igitur spiritus motus primus intus, quae sit excogitatio patrica, hoc est sui ipsius cognoscentia.

Praecognoscentia[m] enim cognoscentia praecedit.

Iuxta istum ergo cognoscentiae modum naturalem foris effecta[m] intellegentia[m], natus est filius, vita factus, non quo non fuerit vita, sed quoniam foris vita, magis vita; in motu enim vita.

Hic est g-logos qui vocatur Iesus Christus, per quem effecta sunt omnia, semen omnium ad id ut sint, quippe vita, qua sine inpossibile est esse aliquid in his quae sunt et in his quae non sunt, quae consecutiones sunt.

58. Quoniam autem diximus unam motionem et eandem et g-logon et sanctum spiritum, g-logon in eo quod vita est, sanctum spiritum quod est esse cognoscentiam et intellegentiam esse, quoniam que diximus id ipsum esse vitam et cognoscentiam, et quoniam diximus motam in prima motione intellegentiam – iste enim ordo naturalis et divinus: potentia cum sit, necesse fuit intellegentiam ad suimet ipsius cognoscentiam moveri – natus est filius, g-logos qui sit, hoc est vita, virtute patrica generante intellegentia hoc quod est esse omnium quae sunt veluti aeternum fontem.

Non falletur ergo, si quis subintellexerit sanctum spiritum matrem esse

Iesu et supra et deorsum, supra quidem, ut dictum, deorsum autem isto modo.

Necesse fuit liberationis gratia omne divinum, hoc est seminarium spirituum omnium universaliter exsistentium et id quod est primum esse, hoc est universalem g-logon, ab inferiore hyle et corruptione omni incarnari in mortificationem omnis corruptionis et peccati.

Tenebrae enim et ignoratio animae direptae ab hylicis potentiis eguerunt lumine aeterno in auxilium, ut g-logos animae et g-logos carnis, mysterio mortis detrusa[m] corruptione, in reviviscentiam et animas et carnes per sanctum spiritum administratorem ad divinas et vivefacientes intellegentias erigerent cognoscentia, fide, amore.

Respondit igitur angelus Mariae et dixit ipsi: spiritus sanctus adveniet in te et virtus altissimi inumbrabit tibi.

Haec duo in motu quae sunt g-logos et sanctus spiritus, ad id ut gravida esset Maria, ut aedificaretur caro a carne, dei templum et domicilium, advenerunt, sanctus quidem spiritus potentia in motu: generationis enim principium motus, virtus autem altissimi ipse g-logos est: virtus enim et sapientia dei g-logos Iesus.

Sed de g-logУi, hoc est de filio, obumbrabit tibi dixit.

Perfectum enim divinum et splendide, ut est clarum, non capit humana natura, et hoc significat: et g-logos caro factus est.

Magis autem obumbrationem significat, quod dictum est: exinanivit semet ipsum.

59. Habemus ergo secundum ordinem permissu dei et patrem et filium g-homoousion et g-homoousia secundum identitatem in substantia.

Una enim substantia spiritus.

Is ipsum esse est.

Ipsum esse autem et vita et intellegere est.

Ista tria in singulis quibusque et ideo una divinitas et unum quod omne, unus deus, quia unum, pater, filius, sanctus spiritus, secundum potentiam et actionem solum apparente alteritate, quod deus in potentia et in occulto motu movet et imperat omnia ut in silentio, g-logos autem filius qui est et sanctus spiritus, voce confabulatur ad generanda omnia, secundum vitam et secundum intellegentiam substituentia ad id quod est esse omnibus.

Ex his apparet quod g-logos ipse et spiritus sanctus et g-nous et sapientia id ipsum.

Etenim et Paulus dixit divine: quis cognovit g-noun domini?

Et rursus de ipso: virtus et sapientia dei.

Salomon etiam sapientiam de ipso dicit.

Et multa nomina in filium revocantur.

Et ipsum et substantiam dicit et Paulus ad Hebraeos: imago substantiae eius; et item consubstantialem populum dixit.

Et Hieremias: quia qui stetit in substantia mea et vidit verbum meum; et rursus: si stetissent in substantia mea et audissent verba mea.

Et evangelium secundum Matthaeum: panem nostrum consubstantialem da nobis hodie.

In parabola Lucas: dixit iunior de filiis patri: da mihi congruam partem substantiae; et rursus: ibi dissipavit substantiam suam.

Quod enim inde descendit, potentias suas non tenuit.

Ista animae sunt, sed dixi istud adversum negantes usiae nomen positum esse in sacris scripturis.

Accedit autem quod animam, hoc est hominem, deus fecit ad imaginem et similitudinem suam.

60. Quid vero ista significant, audi ut dico.

Summus g-nous et sapientia perfecta, hoc est g-logos universalis – idem ipsum enim in aeterno motu – circularis motus erat, a g-sИmeiУi primo et in summo vertice circularis exsistens iuxta ipsum g-sИmeion, cyclica causa inseparabiliter conversa, ut a patre et in patrem et cum patre exiens, incedens, simul exsistens, et in patre erat filius et in filio pater, prima substantia, et in subsistentia iam substantia, spiritalis substantia, secundum g-noun substantia, generatrix et effectrix substantia, praeprincipium universae substantiae, intellegibilis et intellectualis et animae et hylicae et universae substantiae in hyle.

Si igitur prima motio vita, inquam, et intellegentia – ista enim illud perfectum unum et solum – non solum circularis motio ista, sed sphaerica et magis sphaera et vere omnimodis perfecta sphaera.

Si enim esse et vivere et intellegere, et si vita ipsum esse est et intellegentia, et summitates et medium est in unoquoque.

Sic et intellegentia.

Unum igitur istorum tria: sunt in se circulata et participantia invicem sibi, magis autem simul exsistentia sine aliquo intervallo.

Sphaera est et prima et perfecta et ipsa sola sphaera; at vero alia iuxta similitudinem sphaerica magis.

Ex ista ratione necessario et g-sИmeion potentia est et g-grammИ et g-grammИn operans g-sИmeion est et a semet ipso exiens et non exiens, et semper et in mansione et in motu simul, semper cyclo semet circulans, undique sphaeram esse, deo ubique exsistente, quippe cum sit g-sИmeion a quo et in quod omnis motio conversione reducitur.

Hic est deus, g-logos totus, g-nous totus, tota sapientia, omnipotens substantiva substantia, quem veremur, quem colimus, solo spiritu videntes, ipsius nutu et voluntate in ipsum erecti, gratia crucis miserante nos domino nostro Iesu Christo. g-AmИn.

61. Erecta motione cyclica, cyclicam dico quod a g-sИmeiУi in g-sИmeion, hoc est a patre in patrem, in apparentia istius motionis et divinitatis universae et g-tou g-logou et filii extitit iussione dei imago iuxta imaginem et similitudinem dei, imago imaginis, hoc est filii.

Imago enim patris filius, ut demonstratum est.

Hoc autem est, quoniam filius vita est.

Imago igitur vitae anima effecta est.

Anima autem cum suo g-nУi, ab eo qui g-nous est, potentia vitae intellectualis est, non g-nous est, ad g-noun quidem respiciens quasi g-nous est.

Visio enim ibi unitio est.

Vergens autem deorsum et aversa a g-nУi, et se et suum g-noun trahit deorsum, intellegens tantum effecta, non iam ut intellegens et intellegibile.

Sed si sic perseveraverit, eorum quae super caelum sunt mater est, lumen, non verum lumen et quidem cum suo proprio g-nУi lumen.

Si vero in inferiora respicit, cum sit petulans, potentia vivificandi fit, vivere quae faciat et mundum et ea quae in mundo usque ad lapidem lapidum more, ipsa etiam cum g-nУi facta.

Etenim cum quidam g-logos sit anima, non g-logos, cum que in medio spirituum et intellegibilium et g-tИs g-hulИs, proprio g-nУi ad utraque conversa, aut divina fit aut incorporatur ad intellegentia.

Etenim suae licentiae est et privatione veri luminis propter scintillam tenuem proprii g-tou g-nou rursum vocatur, quoniam quidem solum est.

Tenebrata autem deorsum ducitur.

Etenim summitates g-tИs g-hulИs puriores, animandi vim habentes, causa sunt lumini, vel ut in sua descenderet.

Quare enim dictum est: et ista discernis.

Dicit aliquis: si talis est anima, quomodo dictum est: faciamus hominem iuxta imaginem et similitudinem nostram?

62. Inspiciendum prius quid est homo, deinde, quid imago et quid differt imago ab similitudine et quomodo homo iuxta imaginem et similitudinem, non imago ac similitudo effectus sit et quid est ad nostram.

Dualiter enim homo, quod est in consuetudine, ex corpore et anima intellegitur.

Quidam putant ex corpore et anima triplici, quidam autem ex corpore et anima tres potentias habente, quidam rursus dicunt ex corpore et g-nУi partili et anima et spiritu quo consistit fluens corpus, adhuc quidam de corpore quadripotenti quattuor elementorum et anima duplici et duplici g-tУi g-nУi.

Mea intellegentia haec.

Corpus enim sic, ut demonstratum.

Accepit enim pulverem deus et plasmavit Adam, hoc est fabricatam iam terram, summitates terrae et florem; habemus principia corporis.

Geminum etiam g-noun, geminam animam declarat evangelium cata Matthaeum et cata Lucam.

Sic enim dicunt: sic erit et praesentia filii hominis, tunc duo erunt in agro, unus accipietur et unus relinquetur; duae molentes in pistrino, una accipietur et una relinquetur.

Lucas autem adiecit de corpore duo: ipsa nocte erunt duo in uno lectulo, unus accipietur et alter relinquetur.

Alia autem similiter.

Ergo qui in agro g-logoi duo sunt vel g-noes, g-logos caelestis et alius hylicus, et molentes duae animae, caelestis et hylica.

Accipientur igitur caelestis g-nous vel g-logos et caelestis anima.

Hylica autem, g-logos et anima, relinquetur.

Quomodo istud, audi.

Homo ex anima et corpore confitendus.

Ex corpore, quod a terra conposita iam.

Habet ergo animam terra hylicam.

Et factus est Adam iuxta corpus animal, sicuti de aqua et de terra alia animalia, in animam vivam.

Sed Adam non sic.

Insufflavit enim deus in faciem eius.

Ibi enim potentia[m] sensibilis, cui adest g-nous in discretionem sensuum.

Alia igitur anima divinior cum suo g-nУi.

Sensibilis enim potentia hylicus g-nous est insitus et consubstantialis hylicae animae.

Si igitur istud est, g-logos caelestis, hoc est g-nous vel spiritus divinus, est in anima divina.

Ipsa autem divina anima in hylico spiritu, hylicus autem spiritus in hylica anima, hylica autem anima in carnali corpore, quod oportet purgari cum tribus omnibus, ut accipiat lumen aeternum et aeternam vitam; hoc autem perficit fides in Christo.

63. Dicamus igitur quomodo talis anima iuxta imaginem dei et iuxta similitudinem effecta sit et si sola anima homo.

Ut dicit Paulus, alius est terrenus, alius animalis, alius spiritalis, et ista omnia in uno homine, sed maxime hominem interiorem frequenter dicit; sic enim est anima.

Colligit enim g-noun et divinam animam et dicit caelestem hominem, reliquum autem terrenum hominem.

Si istud est, anima nostra iuxta imaginem est dei et domini Iesu Christi.

Si enim Christus vita et g-logos est, imago est dei, in qua imagine perspicitur pater deus, hoc est quod est esse in vita.

Hoc est enim imago, ut dictum.

Et si est Christus vita, quod est autem vivere hoc est g-logos, ipsa autem vita hoc est quod est esse, hoc autem quod esse pater est et, si rursus ipsa vita hoc est quod intellegere, id autem est sanctus spiritus, et tria ista sunt omnia et in unoquoque tria et unum tria et omnino g-homoousia.

Si igitur anima, secundum quod anima est, et animae esse est et vivere et intellegere, tria ergo, superioris triados anima est, ut imago imaginis.

Est enim, iuxta quod anima est, in eo quod est esse, et vitam dans et intellegentiam, ante intellegere simul habens ista g-homoousia in uno, et sunt singula ut sua substantia, non scissione, non divisione, non effusione, nec protentione, neque partu praecisa, sed sempiterna tria, aliud exsistens in alio exsistente et ista substantialiter.

Iuxta imaginem ergo.

Et sicuti pater esse est, filius autem duo, sed in motu et in actu, sic anima in eo quod anima ut potentia patrica, vivificatio autem et intellegentia in motu.

Ista ergo, esse animae iuxta imaginem patris et filii, sic autem esse iuxta similitudinem. g-homoousion ergo etiam ipsa in sua unalitate, et simili substantia in triplici potentia; ipsa generans ergo, ipsa se movens et semper in motu, in mundo motionum fons et principium, sicuti pater et filius ipsius animae motionis et creator et praecausa et praeprincipium.

64. Adhuc dico in occulto mysterium magnum.

Sicuti divinior trinitas unalis, secundum quod per se, effulgenter fecit animam in mundo intellectibili in subsistentiam et propriam substantiam, quam proprie dicimus substantiam, sic anima, trinitas unalis secunda, explicavit imaginationem in sensibili mundo, ipsa anima semper quae sursum sit mundanas animas gignens.

Et istud ergo iuxta imaginem et similitudinem.

Videamus ergo, si et iuxta carnem.

Quidam et iuxta carnem dicunt praedivinatione, quoniam futurum erat, ut

Iesus indueret carnem.

Ego autem dico: forte, si et in isto quod g-logos et carnis est g-logos, et deus et incorporalis et super omne corpus dicitur: potentia enim universorum et omnium deus, non frustra secundum imaginem corporis.

Si enim futurum est nostrum corpus et caro resurgere et induere incorruptionem et fieri spiritalis caro, sicuti et salvator noster iuxta omnia et fuit et resurrexit et ascendit et futurum est ut veniat, et si post resurrectionem inmutabimur accipientes spiritale indumentum, nihil inpedit iuxta imaginem carnis superioris g-tou g-logou hominem factum esse.

Ad istud enim testimonium dicit propheta dicens: et fecit deus hominem iuxta imaginem dei.

Si fecit deus secundum imaginem, pater iuxta filii imaginem.

Si autem et istud dicit: fecit ipsum masculofeminam et praedictum est: fecit hominem iuxta imaginem dei, manifestum, quoniam et iuxta corpus et carnem valde mystice g-tou g-logou et mare et femina exsistente, quoniam ipse sibimet filius erat in primo et secundo partu spiritaliter et carnaliter.

Gratia deo patri et filio eius domino nostro Iesu Christo ex aeterno in omnia saecula saeculorum. Amen.

HERETICOS>.

[ADVERSUS ARIUM LIBER SECUNDUS].

1. Deum omnipotentem omnes fatemur, Christum Iesum nos nunc, mox tamen fatebuntur omnes.

Quibus fides in Christum est et deum fatemur patrem et Christum filium; de utroque quod sint ambo et singuli, quippe ut pater deus, filius Iesus

Christus, tota nobis religio est et spes tota et in isto fides.

Sed cum fatemur singulos duos, unum tamen deum dicimus et ambos unum deum, quod et pater sit in filio et filius in patre.

Alii unum deum dicunt patrem solum, filium vero hominem; sed hos nunc omittamus.

Etenim Iesum filium cum dicimus, et antequam de Maria nasceretur, fuisse filium confitemur; nam si in principio fuit g-logos et g-logos fuit ad deum et deus fuit ipse g-logos et hoc fuit in principio, qui cum postea g-logos caro factus est, idem est g-logon esse et Iesum.

Si enim in principio erat g-logos, in principio erat filius, qui postea in carne Iesus, propter mysterium quod mandatu patris implevit.

Fatendum est igitur a principio fuisse filium.

De patris substantia an extra dicimus? Sed istud quaerendum.

Num deum non fatemur esse? Fatemur.

Quid igitur? Esse istud g-anousion dicimus an g-enousion, id est sine substantia an substantiam. g-anousion inquiunt.

Accipio, sed quaero: g-anousion quomodo? Qui substantia non sit omnino an qui supra substantiam sit, id est g-huperousion?

Sine substantia quis dicat deum, qui esse fateatur?

Esse enim illi substantia sua, non illa nobis nota, sed ipse, quod est ipsum esse, ipse est, non ex substantia, sed ipsa substantia, parens omnium, a se sibi esse tribuens, prima substantia, universalis substantia, ante substantiam substantia.

Per id igitur quod g-huperousios est, g-anousios a quibusdam dicitur, non quo sit sine substantia, quippe cum sit.

Veneremur ergo deum et esse dicamus, id est g-enousion, qui constituit omnia, caelum et terram, mundum, spiritus, angelos, animas, animalia et hominem ad imaginem et similitudinem imaginis eorum.

Quid igitur? Cum sit g-enousios deus, pater utique dicitur, sic fatemur, et pater unigeniti; omnium fides ista.

Num igitur fallit intellegentiam verbum ambiguo suo: genui enim vos et de hominibus dixit deus.

Si igitur significat genui, et creavi ut creaturam, et naturaliter de mea substantia genui, quid magis unigenito?

Quid ei qui filius est? Quid ei qui unus et solus?

Quid ei in quo pater est? Quid ei qui in patre est?

Quid ei qui g-logos est, qui in principio erat et erat apud deum et deus est et per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil?

Quid autem hoc significat quod Christus unigenitus? Si enim deus omnium pater est secundum creaturam, quo modo huius unigeniti pater, si non alio modo et ex substantia, non ex nihilo?

Erat autem non alia substantia ante omnia quam patris.

De patris ergo substantia Christus.

2. Age nunc! Esse et Christum fatemur.

Quaeramus eodem modo hoc: eius esse g-enousion est an g-anousion?

Iam supra dictum g-anousion esse non posse cui sit esse.

Quid igitur? Istud esse unde est, g-ek g-tou g-anousiou an g-ek g-tou g-enousiou, id est ab eo quod est esse an ab eo quod est non esse?

Deus, ut inquiunt, esse est; Christus item esse, sed coepit tamen.

Verum hoc est.

Sed istud esse quod coepit ab eo coepit quod fuit aliquo modo fuisse, ut omnia divina et a divinis orta potentia semper sunt ac fuerunt.

Processus autem eorum actus est et ex motu manifestatio et quidam natalis.

Quid enim dei nascitur, cum deus sit ingenitus?

An illud credibile est aut fas est dicere ex nihilo vel factum vel natum esse Christum quem dicimus dei filium, qui est dominus maiestatis, et cetera quae supra diximus et in aliis libris.

Hoc vero postrema haeresis dicit, cui similis et illa est vel quae a Maria dicit coepisse Christum, vel quae non ipsum g-logon induisse carnem, sed adsumpsisse hominem, ut eum ipse g-logos regeret, atque hoc Marcellus, quod superius autem Photinus.

Excludamus igitur omnes qui haec atque huius modi de Christo sentiunt.

Loquamur cum his qui Christum dei filium dicunt et filium natum, quippe cum fateantur unigenitum, genitum utique, non factum.

Parum istud est; adiciunt de patre filium, de deo deum, de vero lumine verum lumen, utique et consequentia: de spiritu spiritum, et in patre filium et in filio patrem.

Haec cum fateantur, consilio nullo, ratione timoris potius quam veritatis.

Alii substantiam hic nominandam negant, alii nominant, sed similem volunt, non eandem dicere.

Quibus illud primum perspiciendum est quod propheta Esaias dixit: Nullus fuit ante me deus, et post me nullus erit similis deus.

Si filius Christus, utique post deum Christus.

Nullus autem similis post deum.

Christus ergo non similis deo; aut si non post deum, certe cum deo; nam ante deum nullo modo; ergo g-homoousion.

Et David sic: nullus similis tibi.

Deinde, quod multis docuimus, substantia, in eo quod substantia est, maxime si sit eiusdem generis et haec in duobus pluribus ve sit, haec eadem, non similis, dicitur esse substantia; ut anima substantia est, sint licet multae animae, in eo quod animae sunt, una est illis eadem que substantia, non quo praecesserit illa substantia et praeextiterit, sed simul semper extiterit; ita et in ceteris; quanto magis in deo, cum ipse sit origo substantiae, cum quo, divino quodam ortu, filius, a patre accepta substantia, semper cum eo et in eo, ut alter atque idem, eiusdem substantiae, nulla vel illius diminutione vel huius acceptione, consubstantiali et conpletiva unalitate, deus atque virtus eius semper qui fuerit et semper extiterit; hoc est deus et g-logos, deus et forma eius, pater et filius, deus et Iesus Christus, deus et virtus et sapientia; g-homoousion ergo.

Hoc sic dictum g-homoousion, ut g-homoeideis, cum in eadem sunt specie simul exsistentes; item g-homoИlikes, eiusdem temporis et aetatis.

Hic vero g-homoousion significat consubstantiale, simul substantiatum, sine conposito vel discretione, sed simul semper quod sit rerum virtutibus actionibus que discretum.

3. Hic oriuntur quaestiones: prima quod in sacris scripturis substantiae mentio facta non sit et magis g-homoousion non sit lectum; alia, quod si hoc ita est, cum passus est filius, passus est pater; tertia, quod si hoc ita sit, neque pater maior, neque minor filius, neque alius mittens, alius missus et haec et huiuscemodi talia.

Primum igitur illud de substantia videamus: non est in deo substantia, neque in Christo, an non est lectum?

Si non est, ut supra diximus, quia omnino non est, sic accipimus, an quia omnino supra substantiam est?

Deum non esse nobis nefas dicere: substantia est enim quod deus est, quod spiritus, quod lumen est.

Cur enim addimus et verum lumen? Etenim in divinis et in deo sic accipiemus substantiam, ut in hylicis corpora, et in incorporalibus animam?

Haec enim est ibi substantia esse supra substantiam.

Deum esse omnes fatentur, cum sit potentia substantiae, et ideo supra substantiam, atque ex hoc substantia; etenim potentiae inest esse quod potest esse.

Certe deus omnipotens est, et quorum origo vel causa est, ipse ille omnia est, virtute scilicet et modo quodam, unde dictum a Paulo: ut sit deus omnia in omnibus.

Ergo et g-on est et exsistens et substantia, supra quae omnia cum sit, quia parens omnium est, potentia igitur omnia est.

Non dubitandum ergo dicere substantiam dei, quia, cum nos circa prima vel summa proprie verba deficiunt, non incongrue de noetis apud nos, quod convenire possit, intellegentiae aptamus, ut hic quod est deo esse substantiam iure dicamus.

Eodem modo accipiamus et Christum et esse substantiam, et de patre eius esse substantiam, quippe cum sit et ipse lumen de lumine, deus de deo, spiritus, g-logos per quem facta sunt omnia, et cum sit ita, ut usque ad mysterium corporale substantia sua venire voluerit, de quo dictum ab

Apostolo: Et non secundum Christum, quia in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter quod est g-ousiУdУs.

Deus enim potentia et g-logos actio, in utroque autem utrumque.

Nam et potentia quod potest esse est, et quod est, potest esse.

Ipsa igitur potentia actio est et ipsa actio potentia actio est.

Ergo et pater agit et filius agit; et pater, ideo pater, quia potentia gignit actionem et ideo filius actio, quia actio ex potentia.

Ergo et pater in filio et filius in patre, sed utrumque in singulis, et idcirco unum; duo autem, quia quo magis est id alterum apparet; magis autem pater potentia et actio filius, et idcirco alter, quia magis actio; magis enim actio, quia foris actio.

Hoc si ita est, et substantia pater et filius et una substantia et de patre substantia et simul substantia et semper et ex aeterno simul pater et filius, eadem simul que substantia, hoc est g-homoousion.

An non est lectum in scripturis divinis? Primum qui hoc negat, rem fatetur, sed scripturam quaerit ad auctoritatem.

Quomodo autem non iniquum est, ideo rem non admittere, quia maiores omiserint aliquo fortasse casu vel causa, cum ratione vincaris? Verum quid lectum negant? Substantiam? An de deo et Christo substantiam?

An g-homoousion ipsum? De deo et Christo substantia lecta est.

De deo lecta in propheta Hieremia: qui stetit in substantia domini, et vidit verbum eius? qui praebuit aurem et audivit? Item paulo post: Et si stetissent in substantia et audissent verba mea.

Item lecta substantia apud prophetam David: Et substantia mea in inferioribus terrae.

Lectum apud Paulum ad Hebraeos de Christo: Qui est character substantiae eius.

Sunt et alia exempla, verum haec sufficere arbitror.

4. At enim apud Graecos posita est g-hupostasis, non g-ousia.

Videamus quid intersit. g-onta nominant Graeci tam ea quae sunt in aeternis quam ea quae in mundo atque terrenis.

In aeternis igitur deus est omnipotens causa omnium et fons et origo omnium quae sunt, id est g-tУn g-ontУn g-pantУn.

Quid igitur? Damus deo hoc quod est esse, an omnibus damus esse, deo non damus?

Equidem ratio sic se habet, ut primum esse sit deus.

Verum quia potest accipi esse, non aperte quid sit, illud esse, si iam conprehendibile erit, g-on dicitur, id est forma quaedam in notitiam veniens; quod tale esse iam g-on et g-huparxis dicitur.

Omnis g-huparxis habet quod est esse.

Quod autem est esse non continuo g-kai g-huparxis est neque g-on, nisi potentialiter, non in manifesto, ut g-on dicatur.

Est enim g-on figura quadam formatum illud quod est esse; quod tamen purum tunc purum intellegitur cum intellegitur iam formatum – forma enim intellectum ingenerat – manifeste pronuntiat aliud esse formam, aliud quod formatum est.

Quod autem formatum est, hoc est esse; forma vero est, quae intellegi facit illud quod est esse.

Hoc ergo quod est esse deo damus, formam autem Christo, quia per filium cognoscitur pater, id est per formam quod est esse; et hic dictum est: qui me vidit, vidit et patrem.

Est ergo et deus g-huparxis et Christus g-huparxis. g-huparxis enim cum forma quod est esse.

Et quia semper simul sunt, et forma esse est, et ipsum esse forma, unde pater in filio et filius in patre.

Est enim esse et in patre, quod est potentia, quod prius est ab eo quod est forma.

Est item rursus et in filio esse, sed istud quod est esse proprium a patre habet, ut sit illi formam esse.

Alter ergo in altero et ambo unum.

Ergo g-on deus, g-on filius, id est enim g-to g-on esse cum forma.

Omne enim quod est g-on esse est cum forma.

Hoc et exsistentia dicitur et substantia et subsistentia: quod enim g-on est et exsistit et subsistit et subiectum est.

Hoc autem est quod est esse, sine conexo ullo, quod simplex est, quod unum.

Manifestior igitur subsistentia et exsistentia est et substantia dicitur.

Si ergo dicitur de deo subsistentia, magis de deo dicitur substantia, et magis ista, quoniam subiectum significat et principale quod convenit deo; non sic autem subiectum sicut in mundo substantia, sed quod honoratius et antiquius et secundum fontem universitatis verum quod est esse, quod praestat deus his quae sunt ut unumquodque sit. g-homУnumУs ergo esse formam habens et primum et solum.

Verum quoniam quod est illud esse purum est, hoc magis substantia est.

Quoniam autem rursus et forma est esse, et ipsa substantia est, sed hoc g-hupostasis dicitur.

Iam enim formatum esse subsistentia est; formatum autem est deus, quod deus est et pater; sic et filius, quod et g-logos et filius.

Subsistentia ergo proprie dicitur de ambobus, quod est substantia, quoniam quod est esse principale cum forma subsistentia dicitur.

Haec autem et substantia dicitur.

Et ideo dictum est: de una substantia, tres subsistentias esse, ut id ipsum quod est esse subsistat tripliciter: ipse deus et Christus, id est g-logos et spiritus sanctus.

Ergo g-hupostasis iure deo datur, iure g-logУi, id est patri et filio.

Id autem Latini substantiam dicunt, quia diximus et substantiam dici posse, scilicet id quod esse est, magis formatum esse.

Quae cum ita sint, lecta est g-hupostasis, haec autem est g-ousia, sicut probavimus.

5. Nunc videamus utrum ibi, ubi legimus, aliud significet g-hupostasis quam g-ousian.

Multi enim aestimant copias atque fortunas significari hoc verbo, g-hupostasei scilicet.

Sed sic dixit: si stetissent in g-hupostasei domini, vidissent verbum eius.

Quid hic intellegimus g-hupostasin domini, nisi id quod est deus?

Est autem deus, spiritus, lumen, potentia omnipotens et huius modi talia.

Hic qui stat, et intellegit: non autem errat qui intellegit; stat ergo.

Intellegens autem deum, intellegit et videt g-logon, dei filium.

Manifestum ergo hanc dei esse g-hupostasin, qua intellecta et verbum intellegitur: simul enim sunt et hoc est g-homoousion.

Hoc et iterum dicit: quia si stetissent in mea g-hupostasei et verbum meum audissent.

Supra videre, hic audire posuit, utrumque hoc est quod intellegere.

Is enim rem intellegit qui in rei substantia stat, id est in primo fonte rei, ut omnia quae sunt eius intellegat.

Quid deinde? Cum alibi vel in Davide vel in evangelio posita est et lecta g-hupostasis, numquid aliud quam g-ousia intellegitur? g-hupostasis mea, inquit David, de deo utique, g-hupostasis mea in inferioribus terrae.

Dicit enim: occultum se nemo credat, quia ubique sum et omne quod sum et substantia mea et inferioribus terrae; ubique est enim deus vel spiritus dei quae dei substantia est.

6. Volo nunc et illud videre in evangelio per parabolam exemplum positum.

Dixit enim: paterfamilias quidam duobus filiis g-hupostasin suam divisit.

Hic utique fortunas et patrimonium intellegimus.

Sed si hoc referri ad deum oportet, erit g-hupostasis, et hic, potentia omnis et virtus.

Hanc consumit unus filius qui a deo recedit.

Etenim qui peregrinatur a deo, nec spiritum dei habet nec lumen nec

Christum: hic apud se consumit substantiam dei.

Haec est enim dei g-hupostasis, ut diximus.

Sive nunc hic divitias dicamus vel patrimonium, nihil differt.

Sic enim dictum est ab apostolo Paulo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei.

Si igitur divitiae dei, sapientia et scientia sunt, et si sapientia et scientia ipsa virtus dei est, virtus autem dei Christus est, Christus autem g-logos est, g-logos vero filius, filius autem in patre ipse est, ipse ergo divitiae patris, ipse g-hupostasis est.

Iam igitur nihil interest, utrum g-hupostasin divitias intellegamus an g-ousian, dummodo id significetur quod ipse deus est.

Ergo lectum est de deo vel g-hupostasis vel g-ousia.

Hoc autem et de Christo intellegitur.

Dictum est: ego in patre et pater in me.

Quod quidem ideo bis dictum, quia in patre esse potuit filius, non tamen et in filio pater, sed ut plenitudo atque idem unum in singulis esset.

Si autem eadem g-hupostasis, g-homoousion ergo.

Eadem autem; nam Christus deus de deo et lumen de lumine.

Ergo g-homoousion; id autem, si ex aeterno et semper, necessario simul; ergo vere g-homoousion.

7. At enim hoc ipsum g-homoousion lectum non est.

Omnia enim quae dicimus lecta sunt.

Vobis dico, quia iam fatemini de deo vel quod lumen sit vel quod spiritus; dicitis ergo: de deo deum, de invisibili spiritu spiritum, et verum lumen de vero lumine, quae sunt g-hupostaseis dei.

Verum cum dicitis Christum, deum de deo, lumen de lumine, et talia, ubi sic legistis?

An vobis licet sic dicere, unde magis g-homoousion probatur, nobis dicere g-homoousion non licebit?

Verum si ideo dicitis lumen de lumine, quia et deus lumen dictus et

Christus lumen, et item et pater deus et Christus deus dictus, id quidem manifestum; verum deum de deo non lectum, nec lumen de lumine.

At licuit sumere.

Liceat ergo de lectis non lecta conponere. g-homoousion lectum negatis.

Sed si aliqua similia vel similiter denominata lecta sunt, iure pari et istud denominatum accipere debemus.

Dei g-ousia lumen est; hoc lumen vita est, et ista vita est intellegentia.

Hoc esse deum, hoc esse Christum satis declaratum est: vivit pater et ego vivo.

Pater habet in se vitam et filio dedit habere apud se vitam.

Quae habet pater, ea mihi dedit omnia.

His et aliis saepe probamus eadem in patre esse et in filio et quod semper et ex aeterno; et ideo g-homoousion appellatum est.

8. Sed unde hoc verbum? Audi evangelium, audi Paulum apostolum, audi orationem oblationis.

Quoniam vita est deus et aeterna vita, nos Christiani, id est qui in

Christum credimus, docemur in evangelio, quomodo deum patrem rogare debeamus; in qua oratione, cum multa petimus, tum petimus panem; qui panis vita est; sic enim dictum est: hic enim est panis qui de caelo descendit; hanc vitam et Christi et dei, id est aeternam, quo nomine ipse dicit? g-epiousion g-arton: ex eadem g-ousiai panem, id est de vita dei consubstantialem vitam.

Unde enim filii dei erimus, nisi participatione vitae aeternae, quam nobis

Christus a patre adferens dedit?

Hoc ergo est: g-dos g-hИmin g-epiousion g-arton, id est vitam ex eadem substantia.

Etenim si quod accipimus corpus Christi est, ipse autem Christus vita est, quaerimus g-epiousion g-arton.

Divinitas enim in Christo corporaliter habitat.

Graecum igitur evangelium habet g-epiousion quod denominatum est a substantia et utique dei substantia.

Hoc Latini, vel non intellegentes vel non valentes exprimere, non potuerunt dicere, et tantummodo cotidianum posuerunt, non et g-epiousion.

Est ergo et nomen lectum et in deo substantia et dici potest graece, quod etiam si latine non exprimitur, dicitur tamen graece, quia intellegitur.

Ergo nos qui Christum credimus, quia ab eo vitam aeternam speramus, quia ipse vita est, cum ipsum sequimur et cum eo et circa ipsum sumus, circa vitam aeternam sumus et appellamur g-laos g-periousios.

Hinc sanctus apostolus ad Titum epistola sic dixit graece: g-hina g-lutrУsИtai g-hИmas g-apo g-pasИs g-anomias g-kai g-katharisИi g-en g-heautУi g-laon g-periousion, g-zИlУtИn g-kalУn g-ergУn.

Latinus, cum non intellegeret g-periousion: g-ochlon g-peri g-ousian g-tou g-christou g-onta, id est circa vitam quam Christus et habet et dat, posuit: populum abundantem.

Quid meriti est ut salvetur populus quod abundat?

Hoc autem rursus magna causa et veluti necessitas quod g-periousios.

Hinc oratio oblationis intellectu eodem precatur deum: g-sУson g-periousion g-laon, g-zИlУtИn g-kalУn g-ergУn.

Ergo lecta sunt omnia denominata ab g-ousiai.

Hinc itaque conpositum g-homoousion de deo et Christo, quod et ab ratione non est alienum.

Habet enim g-ousian quam habent superiora nomina et eodem modo denominatum est; et hoc nomen omnes excludit haereticos.

Necessario ergo positum a maioribus.

Dicendum ergo et semper tractandum est.

9. At enim, quia non intellegitur et scandalum facit tollendum et de fide et de tractatu, aut certe latine ponendum.

Non intellegitur, dicunt.

Ergo nec latine potest dici.

Non intellegitur? Quare vos timetis istud? Qui enim obpugnant, timent.

At si timetis, haeretici estis: hoc excluso, subintrare cupitis.

Nam si g-ousian in deo negatis, g-homoousion ideo tolli vultis quia g-ousian fatetur.

Ergo intellegitis et timetis.

Si autem et Basilius g-homoiousion dicit, et hoc quoque nomen adversum vobis est, et ideo et hoc repudiatis, quia semel g-ousian negatis in deo.

Si autem ideo repudiatis, quia intellegitis, et ipse Basilius intellegit, qui g-homoiousion dici vult – de quo post loquemur – non est g-homoousion nomen quod non intellegitur.

Latine, inquiunt, dicatur.

Quia difficile dicitur, ideo expetitis; et si dicatur, sequimini?

Magnum miraculum! Verbum vos haereticos facit, vel potius sonus verbi, quod graece dicitur.

Deinde, si latine dixero, quia ecclesia habet Graecos, et quia omnis scriptura vel veteris testamenti vel novi et graece et latine scripta est, si non ponimus graece, interrogati a Graecis, quid respondebimus?

Necessario dicendum est g-homoousion; ergo ponendum.

Quid autem? In scripturis non multa sunt nomina vel graeca vel hebraica aut interpretata aut non interpretata?

Ut g-hИlei, g-hИlei, g-lama g-zaphthanei; item Golgotha et Emmanuel; item: si quis non amat deum nostrum Iesum Christum, g-anathema, g-maran g-atha; sescenta talia aut interpretata, posita tamen, aut non interpretata et sola posita, ut anathema, quod non exprimitur nec latine nec graece, et tamen et positum est et cotidie usurpatur; sicut et alleluia et g-amИn, quae in omni lingua incommutabiliter dicuntur.

Licet igitur ponere eodem modo g-homoousion.

Certe verbum, cum tollendum est, aut, quia obscurum est, tollitur, aut, quia contrarium, aut, quia minus vel plus exprimit, aut, quia supervacuum est.

Hoc non obscurum est.

Nam et nos diximus quid significet; et vos, quia intellegetis, timetis, et

Basilius, quia intellegit, mutat.

Contrarium autem non est.

Nam cum de substantia iam omnes fatemur – substantia est enim deus, spiritus, lumen, quae de deo patre et Christo dicuntur – hoc verbum g-homoousion, cum de substantia dicatur, non potest esse contrarium.

Sed minus aut amplius exprimitur.

Corrigendum potius quam auferendum.

Iam vero supervacuum? Quomodo? Quia iam dictum? Et ubi dictum?

An quia non utile? Non utile quod excludit haereticos, maxime Arrianos?

Quod a maioribus positum, ut murus et propugnaculum?

Sed nuper est positum.

Quia nuper erupit venenata cohors haereticorum.

Quod tamen conditum iuxta veterem fidem – nam et ante tractatum – a multi < s > orbis episcopi < s > trecentis quindecim in civitate Nicea qui per totum orbem decretam fidem mittentes, episcoporum milia in eadem habuerunt vel illius temporis vel sequentium annorum; probatum autem ab imperatore imperatoris nostri patre.

10. Sed latine hoc nos dici volumus.

Nec hoc vobis negabitur.

Vos qui substantiam negatis in deo, quamquam a Basilio vincamini, et tu,

Basili, qui substantiam confiteris, utrique vestris vocibus g-homoousion confitemini.

Nempe dicitis deum et eundem dicitis lumen, eundem spiritum.

Qui dicit ista, substantiam dicit dei.

Nam qui dicit patrem vel omnipotentem vel bonum vel infinitum et talia, non substantiam sed qualitatem dicit.

Item filium dicitis g-logon, lumen, spiritum, et ista substantiam significant.

Rursus cum dicitis deum de deo, verum lumen de vero lumine, argumentum timoris Basilii tollitis, ne sit superior substantia ex qua duo sint.

Si enim de deo deus et lumen de lumine, utique patris substantia substantia filii est, quia ipse deus pater ipse substantia est, de qua substantia filius, g-logos, lumen, spiritus.

Etenim, cum dicitur filius, item salvator, item Iesus Christus, secundum qualitatem, non secundum substantiam dicitur.

Sic reliqua vel patri dantur vel filio.

Ergo substantiam fatemini.

Vos autem certe Basilio credite, qui eadem de deo et de Christo dicit, lumen, deum, spiritum, g-logon et substantiam confitetur.

At enim in istis g-homoousion non est. – Ita est, si non in g-homoousiУi eandem substantiam intellegas.

Sin autem, cum conponitur verbum, idem in duobus vel pluribus significatur, g-hУs g-homoeides, quod de eadem sit specie, et g-homoИlix, quod eadem aetate, et quod g-homУnumon, eodem nomine, et concordia: g-homonoia, eodem corde, eadem g-ennoiai, ergo consubstantiale quod sit, eadem substantia est.

Sin autem g-homo g-homou intellegitur, erit g-homoousion latine: simul consubstantiale, non ab aliquo alio, sed dei potentia ex aeterno.

Etenim si in principio erat g-logos et g-logos erat ad deum, quoniam principium ante nihil habet – si enim habuerit, desinit esse principium – ex aeterno deus et ex aeterno g-logos: simul ergo ambo et semper simul, nec aliquando alter sine altero, nec filius ex eo quod non est aliquando.

Hinc ergo exclusus Arrius, qui protulit: g-Иn g-hote g-ouk g-Иn.

Sententia eius fuit et illa: g-ex g-ouk g-ontУn esse filium id est de nihilo.

Significat g-homoousion simul esse et substantiam.

Adversus utrumque sacrilegium verbi huius potentia repugnat quod g-homoousion dicitur.

Sive enim ita est, ut g-homoousion sit eiusdem substantiae, ut g-homoeides, sicuti supra docuimus, excluditur quod dictum est: esse

Christum ex nihilo; si enim deus et g-logos eadem substantia sunt, deus et g-logos non solum non ex nihilo, sed ne ex simili quidem substantia.

Si vero g-homoousion ex eo quod est simul esse substantiam intellegitur, hoc est simul substantiatum, simul deus et g-logos et ex aeterno semper simul pater et filius.

11. Ex hoc excluditur quod dictum est: fuit quando non fuit.

Hoc si ita est, hoc uno, id est g-homoousiУi, omne venenum Arriani dogmatis internecatur.

O docti episcopi; o sancti, o fidem spiritu confirmantes.

O verbum dei, vere verbum dei, quod deus et g-logos ostenditur simul ex aeterno et semper eadem que substantia.

Dictum igitur latine est g-homoousion.

Unde necessario etiam graece ponendum atque tractandum.

Sed adiciamus etiam nunc aliquid: quod per confessionem vestram et per lectionem deificam latine expressum g-homoousion adprobetur.

Lectio divina dicit: pater in filio et filius in patre.

Et ne parum sit ad fidem, ipse dominus noster Iesus Christus dicit: Ego in patre et pater in me.

Quid ergo? Haec nomina insunt sibi invicem? An virtutes an substantiae an sapientiae et potestates?

Pater, quo pater est, in filio esse non potest; item filius, quo filius, in patre esse non potest, sed quod virtutis substantiae sibi est, hoc est in altero; inde alterum in altero unum redditur, etiam subsistentibus singulis, unum tamen, quia idem in utroque intellegitur et nominatur.

Ergo et pater in filio et filius in patre, sed isto modo.

Hoc si ita est, videamus cetera.

Dicitis et recte dicitis: Iesum Christum, dominum nostrum, deum de deo, et lumen de lumine.

Vicinum est et consequens est similiter dicere et istud – dicamus ergo vere que dicamus – deum in deo, lumen in lumine.

Quod quidem ideo non et reversim dicitur, quia unum verbum est in duobus.

Nam pater et filius duo sunt vocabula et idcirco verti invicem possunt, ut et pater in filio dicatur et filius in patre.

At vero cum unum nomen in duobus dicitur: deus in deo, eodem modo dicetur et cum de altero dicitur.

Eadem ratio et cum dicitur: lumen in lumine.

Necessitate igitur nominis unius semel quidem dicitur, sed propter duo, patrem et filium, bis et intellegitur et auditur.

Dicamus igitur Iesum dei filium, deum de deo, lumen de lumine.

Dicamus et illud: deum in deo, lumen in lumine.

Si enim, ut fatemur omnes, et filius in patre est et pater in filio – est autem pater et deus et lumen, ita tamen ut de patre filius haec sit – unde necessario et vere est dicere et deus in deo et lumen in lumine.

An durum istud est? Sed necessario fatendum est et sic esse et sic se habere.

12. Quid si etiam lectum est et ex duobus istis unum apertissime sic positum, ut a me non inventum, sed sacra lectione sit iam probatum.

Hymnidicus David in libro Psalmorum, qui clavis mysteriorum omnium dicitur, in psalmo trigesimo quinto, sic deo psallit, sic canit: quoniam apud te est fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen.

Deo dictum aestimamus an Christo an utrique? Quia cuicumque, recte: in patre enim filius et in filio pater.

Sed si patri deo, hoc erit illud: si in substantia mea stetisset, et verbum meum audisset.

Si autem filio, hoc erit illud: qui me vidit, vidit et patrem.

Ergo in lumine tuo videbimus lumen.

Est igitur lumen in lumine; ergo et deus in deo.

Neque enim dubitandum est, quin et hoc sequatur, cum illud, quod eodem modo est, et re sit et lectione probatum.

.

Quod si ita est, colligamus omnia: iam g-homoousion apparebit et graece intellectum et latine pronuntiatum.

Credimus in deum patrem omnipotentem et in filium eius unigenitum Iesum

Christum dominum nostrum, deum de deo, lumen de lumine, deum in deo, lumen in lumine, consubstantialem, simul substantialem.

Sic reliqua, ad symbolum quae iunguntur et ad fidem.

Explicitum est et absolutum: g-homoousion plenum est et de eadem substantia et in eadem substantia et semper simul.

Si placet, latine sic habeatur.

Si autem unum verbum graecum, quod magna expressione magna que brevitate utrumque concludit, placet manere, de deo et domino nostro perseveret, g-homoousion vero magis ac magis teneatur, scribatur, dicatur, tractetur, in ecclesiis omnibus praedicetur.

Haec enim fides apud Niceam, haec fides apostolorum, haec fides catholica.

Hinc Arriani, hinc haeretici vincuntur universi.

Pax cum his qui ita sentiunt a deo patre et a Iesu Christo domino nostro.

Amen.

.

[ADVERSUS ARIUM LIBER TERTIUS].

1. g-logos vel g-nous divinus, ut sede utitur atque ut corpore anima caelesti, ea vero sensuali g-nУi vel g-logУi; in sensuali anima ut ipse, sensualis in corpore est et ideo in qualicumque corpore.

Omne autem quod ex divinis est ad sua non quasi pars eorum est, sed ut imago – et id in aliis et adsertum est et probatum – quippe cum in ipsis divinis g-logos dei imago sit.

Sic igitur cetera.

Ergo omnium divinorum.

Ut enim dei g-logos imago est, ita et g-tou g-logou anima.

Quaeque hoc genus ibi cetera imagines sunt.

At in natura sensuali non imagines, sed magis simulacra ac simulamenta dicenda.

Ita enim rerum progressio est, ut effulgentia luminis imago sit luminis.

Unde substantia eadem est in summis et aeternis, quia imago luminis lumen est.

Ut enim de spiritu nonnisi spiritus et de vero verum et de deo deus, sic et de substantia substantia.

Spiritus enim et verus et deus substantia est.

Omne autem quod est unicuique suum esse substantia est.

Sed hoc esse quod dicimus, aliud intellegi debet in eo quod est esse, aliud vero in eo quod est ita esse, ut unum sit substantiae, aliud qualitatis.

Sed ista istic in sensibilibus et in mundo.

At in divinis et aeternis ista duo unum.

Omne enim quod ibi simplex et hoc deus, quod lumen, quod optimum, quod exsistentia, quod vita, quod intellegentia.

Ac de hoc et in aliis diximus.

Omnia ergo ibi substantialiter simplicia, inconexa, unum, numero unum, nec numero unum, sed ante numerum unum, id est ante unum quod est in numero, hoc est plane simplex, solum, sine fantasia quod alterum.

Unde quod inde nascitur imago, non scissio, nec effusio, sed effulsio, nec protentio, sed apparentia, nec geminatio potentiae, quam potentiae actio.

Ubi enim actio aut unde, nisi in potentia atque ex potentia?

Et quando aut ubi potentia, nisi cum actione et in actione?

Non ergo alterum in altero, nec aliquando simile, quia idem semper.

Et quia effulgentia declaratur lumen vel actio declaratur potentia, idcirco: qui me vidit, vidit patrem.

Et quia potentiam ipsam solam nemo videt: deum nemo vidit umquam.

Et quoniam potentia cessans vita est et cessans intellegentia, haec autem vita et intellegentia actio est, si quis deum viderit, moriatur necesse est, quia dei vita et intellegentia in semet ipsa est, non in actu, omnis autem actus foris est, hoc vero est nostrum vivere quod foris est vivere, ergo est mors deum videre.

Nemo, inquit, umquam deum vidit et vixit Simili enim simile videtur.

Omittenda igitur vita foris, omittenda intellegentia, si deum videre volumus, et hoc nobis mors est.

2. Quoniam autem haec vita et intellegentia g-logos est, qui Christus est, per Christum et nos.

Omnia per ipsum.

Est ergo g-logos et vita et intellegentia.

Quare? Quia ista omnia motus et adiectio est.

Nos ergo, si sumus in Christo, deum per Christum videmus, id est per vitam veram, hoc est per imaginem veram.

Et quia veram, ergo eiusdem substantiae, quia et in actione potentia est.

Ibi ergo deum videmus, et hinc illud: qui me vidit, vidit deum.

Quod vero de potentia actio, ideo de patre filius, ac de spiritu g-logos.

Et quia de spiritu spiritus, ideo de deo deus, ergo de substantia eadem substantia, ut supra docuimus.

Potentia deus est, id est quod primum exsistentiae universale est esse, quod se cum, id est in se, vitam et intellegentiam habet, magis autem ipsum quod est esse hoc est quod vita atque intellegentia motu interiore et in se converso.

Est ergo motus in deo et ex hoc et actio.

Unde dictum: amen, amen dico vobis, non potest filius a semet ipso facere aliquid, si non viderit patrem facientem.

Quae enim ille facit eadem et filius facit.

Similiter ergo et pater et facit et agit, sed intus.

Unde cum nullo eget extrinsecus, semper plenum, semper totum, semper beatum est.

Verum, quoniam vita atque intellegentia motus sunt – omnis autem vita vivificat, omne vero quod vivificatur foris est, item que intellegentia, quod intellegit, foris est et id quod intellegit intus, tracta et vita et intellegentia vel effulgente vel inluminante, intellegit – unde de deo atque ex eadem substantia est et substantia et vita et intellegentia, idem que motus, cum intus in se est, idem est quod substantia, qui, cum inde spectat et ut foras eminet, id est ut operetur atque agat, hic partus est, hic natalis, et, quia motus unus est, unigenitus filius.

Motus autem unus sive illa vita sive intellegentia.

Etenim vitam motum esse necesse est.

Vivefacit enim omnis vita.

Unde motus est vita qui, sive in se exsistens atque in se conversus, substantia ipse sibi est, sive foras spectat, unde magis dicitur motus; nam intus motus cessatio est vel mota cessatio cessans que motus.

Debet enim deus utriusque, cessationis dico et motus, et parens esse et ipsa substantia, quod quasi societate et quadam forma ad utrumque fons est, simplex ipse et unus semper que unus ac solus et, ut supra diximus, totus.

Qui cum in cessante motu accipitur atque intellegitur, hoc est deus atque ipse pater est, semper atque ex aeterno pater, quia semper motus ex substantia et in substantia vel potius ipsa substantia.

Qui cum foras spectat – hoc est autem foras spectare, motum vel motionem esse, quod ipsum hoc illud est se videre, se intellegere ac nosse velle; cum autem se videt, geminus exsistit et intellegitur videns et quod videtur, ipse qui videt, ipsum quod videtur, quia se videt; hoc est igitur foras spectans, foris genitus vel exsistens, ut quid sit intellegat – ergo, si foris est, genitus est et, si genitus, filius et, si filius, unigenitus, quia solus qui est omnis actus atque omnis et universalis et unus est motus.

Idem autem motus quod substantia.

Ergo et pater et filius una eadem que substantia.

Consubstantiale igitur, id est g-homoousion.

3. Omnia ergo filius, ut omnia pater.

Sed quia potentialiter prior est substantia quam actus ac motus – prius autem ad vim dixi et ad causam, quia motui causa substantia, omnis enim motus in substantia – ergo necessario generator est pater, et item necessario omnia, quae pater habet, habet et filius.

Omnia, inquit, quae habet pater, mihi dedit; et item: pater, ut ipse habet ex se vitam, ita dedit filio ex se habere vitam.

Ergo ut pater, ita filius vita est et ex se vita.

Ipsa est enim vita quae sibi et aliis est vis vivendi, non aliunde.

Vita igitur motus et principalis motus et unus motus et a se motus et unigenitus motus.

Hic est g-logos.

Etenim vita est per quam vivunt omnia.

Et quia vita est, ipse est per quem facta sunt omnia et in quem facta sunt omnia, quia purgata omnia in vitam aeternam redeunt et omnia in ipso facta sunt, quia quae facta sunt in ipso, vita sunt.

Nihil est enim quod sit, cui non sit esse suum, ex quo ipsi vita sit esse quod sit.

Ergo in Christo facta sunt omnia, quia Christus g-logos est.

Vita autem et nec coepit, quia a se sibi semper est, unde numquam desinit, et infinita semper est et per omnia et in omnibus usque a divinis et a supracaelestibus adusque caelestia caelos que omnes, aetheria, aeria, humida atque terrena, omnia que quae oriuntur e terra, omnia que cetera.

Ergo et corpus caro que nostra habet aliquid vitale omnis que materia animata est ut mundus exsisteret, unde eruperunt iussu dei animalia.

In carne ergo inest vita, id est g-logos vitae, unde inest Christus, quare g-logos caro factus est.

Unde non mirum quod mysterio sumpsit carnem, ut et carni et homini subveniret.

Sed, cum carnem sumpsit, universalem g-logon carnis sumpsit.

Nam idcirco omnis carnis potestates in carne triumphavit et idcirco omni subvenit carni, ut dictum est in Esaia: videbit te omnis caro salutare dei, et in libro psalmorum: ad te omnis caro veniet.

Item et universalem g-logon animae.

Nam et animam habuisse manifestum, cum idem salvator dixit: tristis est anima mea usque ad mortem.

Et item in psalmo: non derelinques animam meam in inferno.

Quod autem sumpserit universalem g-logon animae, his manifestum in

Ezechiele: omnes animae sunt meae, ut anima patris, sic et anima filii.

Item universalis animae g-logos et ex hoc ostenditur, quod et irascitur, cum maledicit et arbori fici et dicit: Sodomis et Gomorris in illa die commodius erit quam vobis.

Sic etiam multis locis.

Item et cupit, cum dicit: pater, si fieri potest, transferatur a me hic calix.

Ibi etiam ratiocinatur: sed fiat potius voluntas tua.

Haec et alia multa sunt quibus ostenditur animae g-logos universalis.

Adsumptus ergo homo totus et adsumptus et liberatus est.

In isto enim omnia universalia fuerunt, universalis caro, anima universalis, et haec in crucem sublata atque purgata sunt per salutarem deum g-logon, universalium omnium universalem – per ipsum enim omnia facta sunt – qui est Iesus Christus deus et salvator et dominus noster. Amen.

4. g-logos igitur, quae sunt quae que esse possunt quae ve esse potuerunt veluti semen ac potentia exsistendi, sapientia ac virtus omnium substantiarum, de deo ad actiones omnes, deus potentia patris, actu que quo filius ipse cum patre unus deus est.

Etenim cum sint ista exsistentiae viventes intellegentes que, animadvertamus haec tria esse vivere intellegere, ita tria esse, ut unum semper sint atque in eo quod est esse, sed in eo quod esse dico, quod ibi est esse.

In hoc igitur esse, hoc est vivere, hoc intellegere, omnia substantialiter ut unum subsistentia.

Vivere enim ipsum id est quod esse.

Neque enim ita in deo ut in nobis, aliud est quod vivit, aliud vita quae efficit vivere.

Etenim si ponamus accipiamus que ipsam vitam esse atque exsistere quod que ei potentiae sit id ipsum sit ei esse, clarum fiet unum atque idem nos accipere debere esse et vivere.

Haec ratio est vis que eadem intellegentiae est utique illi.

Hoc ipsum ergo intellegere hoc est quod est ei esse, id que esse quod est intellegere ipsum hoc intellegere intellegentia est.

Esse ergo esse et vitae et intellegentiae est, id est quod vita et intellegentia.

Unum igitur quod vita et idem esse quod est intellegentia.

Quod si haec in singulis atque in binis unum, sequitur ut ipsum vivere hoc sit quod intellegere.

Nam si esse hoc est vivere atque esse id quod intellegere, fit unum vivere atque intellegere, cum sit illis unum quod est esse.

Huc accedit quod ipsum esse nihil est aliud quam vivere.

Quod enim non vivit ipsum esse ei deperit, ut quamdiu quidque sit, hoc sit ei suum vivere, unde commoritur esse cum vita.

Sed nos, cum de aeternis loquimur, aliud vivere accipimus, hoc est ipsum scire quod vivas.

Scire porro hoc est quod intellegere.

Ergo scire intellegere est et scire quod vivas, hoc est vivere.

Id ergo erit intellegere quod vivere.

Quod si ita est, ut unum sit vivere et intellegere, et, cum unum sit esse quod est vivere atque intellegere, substantia unum, subsistentia tria sunt ista.

Cum enim vim ac significantiam suam habeant atque ut dicuntur et sint, necessario et sunt tria et tamen unum, cum omne, quod singulum est unum, tria sint.

Id que a Graecis ita dicitur: g-ek g-mias g-ousias g-treis g-einai g-tas g-hupostaseis.

Hoc cum ita sit, esse ut fundamentum est reliquis.

Vivere enim et intellegere ut secunda et posteriora, ut natura quadam in eo quod est esse velut inesse videantur, vel ex eo quod esse quodammodo ut extiterint atque in eo quod est suum esse illud primum ac fontanum esse servaverint.

Numquam enim esse sine vivere atque intellegere neque vivere atque intellegere sine eo quod est esse iam probatum est.

5. Huius rei ad intellegentiam hoc sit exemplum.

Ponamus visum vel visionem per se vi sua atque natura potentialiter exsistentem, hoc est eius esse, potentiam habentem vigere ad videndum, quod erit eius vivere, et item, potentiam habentem videndo visa quaeque discernere, quod est eius intellegere.

Haec si potentia sunt, nihil aliud quam esse dicuntur et manent et ut quieta sunt atque in se conversa, tantum ut sint operantur, solum visio vel visus exsistentia et idcirco solum esse numeranda.

At, cum eadem visio operatione videndi uti coeperit, quasi progressione sui visio – quasi, inquam; non enim progreditur, nec a se exit, sed intentione ac vigore propriae potestatis, quod est ei vivere, omnia quae sunt ei obvia vel quibus incurrendo obvia conspexerit – officio cum videndi fungitur, vita ipsius visionis est, quae, motu operante, vivere indicat visionem tantum in eo quod videt puro videndi sensu, non discriminante nec diiudicante quod videt.

Quod quidem nos accipimus aestimatione, ut opinemur videre solum sine intellegentia.

Cum autem videre, quod est vivere visioni, videre non sit, nisi capiat conprehendat que quod viderit, simul ergo est et iudicare quod viderit.

Ergo in eo quod est videre inest diiudicare.

Neque enim, si viderit, quomodocumque viderit, non diiudicavit illud ipsum vel quod viderit.

Ergo, ut diximus, in eo quod est videre est diiudicare, in eo autem quod est esse visionem inest videre.

Inconexa igitur ac magis simplicia; in eo quod sunt, non aliud quam unum sunt, visio, videre, discernere.

Quo pacto et in eo quod est discernere inest videre, et in eo quod est videre inest esse visionem atque, ut vere dicam, non inest, sed eo quod est visio, eo est videre atque discernere.

Ita in singulis omnia vel unumquidque omnia vel omnia unum.

6. Extolle te igitur atque erige, spiritus meus, et virtutem, qua a deo mihi es inspiratus, agnosce.

Deum intellegere difficile, non tamen desperatum.

Nam ideo nosse se voluit, ideo mundum opera sua divina constituit, ut eum per ista omnia cerneremus. g-logos certe, qui eius filius, qui imago, qui forma est, a se ad patrem intellegendi transitum dedit.

Deum igitur, in qua natura, in quo genere, in qua vi, in qua potentia ponimus, intellegimus, aestimamus?

Vel qua fantasia intellegentiae adtingimus atque in eum provehimur?

Et cum inintellegibilem esse dicimus, hoc ipso quodammodo intellegibilem esse iudicamus.

Certe insufflatione dei anima nobis atque ex eo pars in nobis est, quae in nobis est maxima.

Adtingimus igitur eum eo quo inde sumus atque pendemus.

Certe post salvatoris adventum, cum in salvatore ipsum deum vidimus, cum ab eo docti atque instructi sumus, cum ab eo sanctum spiritum intellegentiae magistrum accepimus, quid aliud tantus intellegentiae magister dabit, nisi deum nosse, deum cognoscere, deum fateri?

Et maiores nostri quaesierunt quid esset aut quis esset deus.

Et his, ab eo qui in eius gremio semper est, responsum est ita: me videtis et patrem meum quaeritis.

Olim vobis cum sum.

Qui me vidit, patrem vidit.

Ego in patre et pater in me.

Ergo quid dicimus deum? Nempe spiritum et spiritum vitae.

Dictum enim est: vita pater est.

Et item: Christus spiritus est.

Et ipse rursus de se dixit: ego sum vita; et: ut pater habet ex se vitam, ita et filio dedit habere ex se vitam.

Eodem modo spiritus sanctus spiritus est, utique et ipse vita.

Nam omnia Christus accepit a patre et omnia, inquit, ei dedi; et item: quae habet, mea sunt.

Ergo habet vitam et vitam a se esse.

Quare istud? Quia ubi vita est, ibi est a se esse vitam.

Et si istud ita est, ibi est et intellegere se vitam esse et quid esse sit vivere et quid esse quod vita est.

Coniuncta igitur omnia et unum omnia et una substantia et vere g-homoousia vel simul quod est g-homou vel una eadem que substantia.

7. Pater igitur esse est.

Hoc enim ceteris principium et primum ad fantasian secundorum.

Hic deus, is cum duobus ceteris deus, hic unus deus, quia quod est vivere et intellegere hoc ipsum est quod est esse et duobus istis quod vivere atque intellegere ab eo provenit quod est esse – nemo igitur separet spiritum sanctum et profana blasphemia esse nescio quid suspicetur, quia et ipse de patre est, quia ipse est et filius qui de patre est – namque post id quod est esse.

Id est exsistentia vel subsistentia vel, si altius metu quodam propter nota nomina conscendas dicas que vel exsistentialitatem vel substantialitatem vel essentialitatem id est g-huparktotИta, g-ousiotИta, g-ontotИta.

Omnibus his hoc esse quod dico manens in se suo a se motu virificans potentia sua, qua cuncta virificantur et potentificantur, plena, absoluta, super omnes perfectiones omnimodis est divina perfectio.

Hic est deus, supra g-noun, supra veritatem, omnipotens potentia et idcirco non forma. g-nous autem et veritas forma, sed non ut inherens alteri, inseparabilis forma, sed ut inseparabiliter adnexa ad declarationem potentiae dei patris eadem substantia vel imago vel forma.

Illud igitur primum quod esse diximus, quod deus est, et silentium dictum et quies atque cessatio.

Quod si ita est, potentiae progressio – quae non quidem progressio sed apparentia est et, si progressio, non dimittens unde progreditur, sed cum conexione progressio, magis autem apparentia; non enim fuit aliquid extra, quod progressio fieret, ubique enim deus et omnia deus – ergo potentiae progressio actus extitit.

Is actus, si silentium deus est, verbum dicitur, si cessatio, motus, si essentia, vita, quod, ut docuimus, in eo quod est esse et vivere, in eo quod est silentium est tacens verbum et in eo quod est quies vel cessatio inest vel occultus motus vel occulta actio.

Necessario itaque et a cessatione natus motus et nata actio est vel a silentio verbum vel ab essentia vita.

Ergo ista, essentia, silentium, cessatio, pater, hoc est deus pater.

At vero vita, verbum, motus aut actio, filius et unicus filius, quia nihil aliud quam unum, vel vita vel verbum vel motus aut actio, magis que omnia ista motus aut actio; etenim omnia illa activa sunt; vita et verbum motu vigent et motu operantur.

Universalis autem motus, qui principalis est motus, a se oritur.

Quid enim est motus, nisi a se sibi motus sit?

Nam si ab alio movetur, est quiddam aliud quam motus, quod ab alio movetur.

Et si illud quod hoc nescio quid movet motus non est, movere non potest; unde enim moveat, non habebit.

Sin motus a motu nascitur.

Motus ergo a se nascitur, sed hoc est: dedit ei pater ut a se ei vita esset.

8. Ergo motus et unus est motus et a se motus et, cum in patre occultus sit atque inde hic motus apparens, a patre motus et, quia a motu motus, ideo a se motus et unus motus, unde unicus filius.

Hic g-logos universalis in omnibus, per quem facta sunt omnia.

Hic vita omnibus, quia quae facta sunt, vivunt omnia.

Hic etiam Iesus Christus est, quia ad vitam salvavit omnia.

Unus ergo motus et unus filius et unicus, quia unica vita et una vita sola quae aeterna.

Ergo g-homoousios filius patri.

Vita enim pater et vita filius, quae g-ousia est.

Item motus pater et motus filius, quae etiam haec g-ousia est.

Neque enim ibi aliquid accidens.

Ergo et verbum pater – licet tacens verbum, verbum tamen – et verbum filius et hoc g-ousia.

Quicquid enim vel est vel agit atque operatur, g-ousia, et ubi magis g-ousia verbum.

Non enim ut hic aer sonans verbum sed ut hic aliquid agens verbum.

Unus ergo filius, quia unus motus.

Una vita, quia una sola vita quae aeterna.

Nec enim vita quae aliquando morietur.

Numquam autem morietur, si se sciat.

Scire autem se non poterit, nisi deum sciat et deum qui vita est et vera vita est ac fons vitae.

Hoc si ita est, deo cognito, cognoscet omnia, quia a deo omnia et in omnibus deus et deus omnia.

Hoc Iohannes clamat: haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum deum et quem misisti Iesum Christum.

Cognitio est vita.

Porro autem sive vita, sive cognitio, motus est unus et idem motus agens vitam et per vitam cognitionem et per cognitionem vitam.

Idem ergo motus duo officia conplens vitam et cognoscentiam. g-logos autem motus est et g-logos filius.

Filius igitur unicus in eo quod filius.

In eo autem quod g-logos, geminus.

Ipse enim vita, ipse cognoscentia, utroque operatus ad animarum salutem, mysterio crucis et vita, quia de morte liberandi fueramus, mysterio autem cognoscentiae, per spiritum sanctum, quia is magister datus et ipse omnes docuit et testimonium de Christo dixit, quod est cognitionem vitam agere et ex hoc deum cognoscere, quod est vitam veram fieri, et hoc est testimonium de Christo dicere.

Ita dei filius Christus, id est g-logos et filius vita et, quia idem motus, etiam et cognoscentia filius est, opere quo vita est Iesus exsistens, opere autem quo cognoscentia est spiritus sanctus et ipse exsistens, ut sint exsistentiae duae, Christi et spiritus sancti, in uno motu qui filius est.

Et hinc et a patre Iesus: ex ore altissimi processi, et spiritus sanctus etiam ipse a patre, quia unus motus utramque exsistentiam protulit.

Et quia quae habet pater filio dedit omnia, ideo et filius, qui motus est, dedit omnia spiritui sancto.

Omnia enim quae habet de me habet, inquit.

Etenim, quia et ipse motus est, de motu habet.

Non enim filius illi dedit, sed ille, inquit, de meo habet.

Principaliter enim motus vita est et ipsa vita scientia est et cognoscentia.

Ergo quicquid habet cognoscentia, de vita habet.

Haec summa trinitas, haec summa unalitas: omnia quaecumque habet pater, mea sunt; propterea dixi: quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis.

9. Hoc igitur satis clarum faciet esse quod pater est et vitam quod est filius et cognoscentiam quod est spiritus sanctus unum esse et unam esse substantiam, subsistentias tres, quia ab eo quod est esse quae substantia est, motus, quia et ipse, ut docuimus, ipsa substantia est, gemina potentia valet et vitalitatis et sapientiae atque intellegentiae, ita scilicet, ut in omnibus singulis terna sint.

Ergo spiritus sanctus scientia est et sapientia.

Hoc ita esse probant sacrae lectiones.

Quis dei mentem cognovit, nisi solus spiritus? Ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro.

Quis testis sine scientia? Et scientia ipsa, quia sapientia est, docet nos esse filios dei.

Item: quis autem scrutatur corda, quis scit cogitatione? Spiritus.

Item quomodo ad scientiam iunguntur ambo: veritatem dico in Christo.

Ubi veritas, ibi scientia.

Quia veritas Christus, ideo et scientia, quod est spiritus sanctus.

Et item: non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in spiritu sancto.

Quid est enim aliud conscientia, quam cum altero scientia?

Nunc nostra cum spiritu.

Ergo spiritus scientia et Christus est scientia, quia veritas.

Ergo et Christus et spiritus scientia.

At enim Christus vita.

Quid si spiritus vita? Unus enim, ut dixi, motus est et eadem vita quae scientia.

Quid enim a Christo doctus, id est a deo et cum dico: doctus, a scientia dico, quod sive a Christo, sive ab spiritu, unum atque idem est, quid enim dicit Paulus, cum utrumque id ipsum esse declaret?

Prudentia vero spiritus vita est.

Aestuat enim et rebellat ac repugnat se cum error, inprudentia, inscientia.

Et ex hoc prudentia carnis, quae inprudentia est, et quia deum nescit, mors est.

Ergo prudentia spiritus, vita atque pax est.

10. Quoniam iam iuncti isti sunt et unum sunt, doceamus quod deus et scientia sit et vita, quamquam ab ipso ista.

Paulus: o, inquit, altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei.

Sic dictum ab eodem: multiformis sapientia dei.

Hinc et secretum dei, hinc et Christus dictus sapientia.

Hinc et illud: ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi.

Ita et scientia deus est et nos scientia liberat, sed per Christum tamen, quia ipse est et scientia et ianua et vita et g-logos et omnium per quem facta sunt omnia.

Ergo et scire ista et etiam caritatem in Christum habere debemus.

Haec atque alia plurima et deum scientiam esse et Christum et spiritum sanctum satis clarum.

Etiam vitam esse uno, licet satis, probatur exemplo.

Nam in aliis libris uberius adprobavimus.

Sicuti enim pater vitam habet in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere in semet ipso.

Item dicit: sicut me misit vivus pater, ita et ego vivo propter patrem.

Sunt igitur ista sic singula, ut omnia tria ista sint singula.

Una omnibus ergo substantia est.

Pater ergo, filius, spiritus sanctus, deus, g-logos, g-paraklИtos, unum sunt, quod substantialitas, vitalitas, beatitudo, silentium, sed apud se loquens silentium, verbum, verbi verbum.

Quid etiam est voluntas patris, nisi silens verbum, et apud se loquens verbum?

Hoc ergo modo, cum verbum pater sit et filius verbum, id est sonans verbum atque operans, ergo, inquam, si et pater et filius verbum est, una substantia est.

Deinde: iustum, inquit, meum iudicium est, quia non quaero facere voluntatem meam, sed eius qui me misit.

Ergo una voluntas, unde una substantia, quia et ipsa voluntas substantia est.

Verbum autem ipsum vitam esse sic ostenditur: non vultis ad me venire, ut vitam habeatis.

Deinde, et in hoc totum mysterium est quod expono: omne quod mihi datum est a patre, apud me habeo.

Quia vero idem motus est quod esse et quod est esse motus est, et quia quadam intellegentia prius esse ab eo quod moveri, sed prius g-kata g-to g-aition, id est secundum causam, ideo dedit pater filio et motum qui et quod est esse habet.

Ergo motus esse est. g-logos igitur, qui motus est, habet et esse.

Esse autem vita est et scientia.

Habet igitur omnia, quia patris habet esse.

Ergo voluntatem patris implet filius.

Quae autem voluntas nisi quia, cum pater vita sit, motus est vita eius?

Haec voluntas est vivere facere alia.

Haec ergo et g-tou g-logou, id est Christi.

Quae est, inquit, voluntas patris qui me misit?

Ut ex eo quod mihi dedit, nihil perdam, sed resurgere faciam id ipsum postrema die.

Haec enim voluntas est patris mei, ut omnis qui videt filium et in ipsum credit, habeat vitam aeternam et in die novissima resurgat.

Videre autem est Christum, scire deum, dei filium, vitam et vitae deum et hoc est accepisse spiritum sanctum.

Verbum id esse quod vitam hinc probatum est: post quem ibimus?

Verbum vitae aeternae habes et nos credidimus et cognovimus quod tu es

Christus filius dei.

Totum mysterium, Christus dei filius, Christus verbum et ipsum verbum, vitae aeternae verbum.

Ergo hoc verbum quod vita et hoc qui audit et credit, utique cognoscit deum, ergo et spiritum sanctum habet.

11. Pronuntiata hic plena fides est, quippe a discipulis.

Item ad Iudaeos dicit: me si sciretis, sciretis patrem meum.

Neque me scitis, neque patrem meum.

Et recte.

Quamquam enim et in patre filius et in filio pater, exsistentia vel substantia in vita et vita in substantia, invisibilis tamen cum sit substantia, non intellegitur nisi in vita.

Magis autem vita Christus, quamquam et substantia.

Ergo pater in filio cognoscitur.

Unde: quia non scitis me, nec patrem.

Si sciretis me, sciretis et patrem meum.

Ipsum hoc quod est, sciretis a me, esse quia ipse et scientia, quod est spiritus sanctus.

Item ad illos, quia verbum est et verbum pater, ergo una substantia, item: qui me misit, verus est, et ego quae audivi ab ipso, ea loquor.

Pater filio loquitur, filius mundo, quia pater per filium et filius virtute verbi patris facit omnia, id est se cum loquens verbum per verbum in manifesto loquens facit omnia.

Se cum autem loquens verbum deus est cum filio, quia pater et filius unus deus.

Ipse praeterea dicit: amen, amen dico vobis, si quis verbum meum custodierit, mortem non videbit.

Et ipse rursum: novi enim patrem et verbum eius custodio.

Uterque verbum, sed ut dixi.

Illud vero quantum aut quale est in Iohanne: propterea me pater amat et ego pono animam meam ut iterum sumam eam.

Nemo illam a me tollit sed ego eam pono a me ipso.

Licentiam habeo ponere eam et licentiam habeo sumere eam.

Christum numquam dictum esse animam satis manifestum est, sed nec deum dictum animam.

Etenim pater deus dictus, spiritus dictus, item filius g-logos dictus, spiritus dictus et sine dubio deus, quippe cum ambo unus deus.

Ergo haec: g-logos, g-pneuma, supra animam sunt sua superiore substantia, longe alia substantia animae et inferiore, quippe a deo insufflata et genita et sola vere substantia dicta, quod subesset suis in se speciebus, et eodem pacto ut hyle.

12. Huc accedit quod vita deus, vita Christus et ex se vita utique, sed ut, patre dante, Christus habeat ex se vitam.

Ergo vita superior ab anima.

Prior enim g-zУИ et g-zУotИs, id est vita et vitalitas, quam anima.

Ergo illa g-homoousia, deus et g-logos, pater et filius, quippe ut ille spiritus et hic spiritus, et hic vita et ille vita, item verbum et verbum et cetera.

Spiritus igitur habet potestatem animam sumendi, ponendi et resumendi.

Etenim vita et a se vita potestatem habet sumendi, ponendi illud quod sua potentia, sui participatione, facit vivere.

Etenim anima ad imaginem imaginis dei facta: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Ergo inferior et a deo atque g-logУi magis orta vel facta, numquam ipse deus aut g-logos, sed quidam g-logos, non ille qui filius, generalis vel universalis atque omnium quae per ipsum facta sunt semen, origo, fons.

Illius vero g-logos anima quomodo aut qui, et dixisse memini et suo loco esse dicturum.

Ergo universalis, quia spiritus et vita, non anima, habet potestatem a semet ipso animam ponere et rursum animam sumere.

Deus igitur et g-logos, vel quia vita sunt, vel quia spiritus, vivunt et semper vivunt, quippe qui a se vivunt.

Ergo illa g-homoousia.

Anima vero g-homoiousios.

Haec, cum adsumitur a divinis – id est a g-logУi; neque enim a deo, g-logos enim motus est, et motus anima, et motus a semet ipso motus, unde imago et similitudo anima g-tou g-logou est – ergo, cum adsumitur, nihil adicitur vitae, quippe cum ex vita, id est ex vivendi potentia, animae vita sit.

Animam igitur cum adsumit spiritus, veluti ad inferiora traicit potentiam atque actiones, cum mundum et mundana complet.

Ergo spiritus, et maxime g-logos, spiritus qui vita est, in potestate habet et sumere animam et ponere.

Cum autem sumit, mundo veluti nascitur et potentia eius cum mundo colloquitur.

Cum vero ponit, a mundo recedit et non operatur in mundo carnaliter, nec tamen spiritaliter.

Hoc nos mortem eius nominamus et tunc esse dicitur in inferno, non utique sine anima.

Hinc petit ne deus animam suam relinquat in inferno.

Ergo eam, quia rediturus ad mundum est et ad eius actum, se cum ab inferis ducit.

Quasi resumit ergo animam, id est ad actus mundi iterum accipit.

Et quia actus in mundo plenus ac totus g-logos agit et qui spiritus est et anima et corpus, rursus ergo sanctificandum fuit, quia rursus ista susceperat.

Ivit igitur ad spiritum et sanctificatus redit, cum apostolis egit, post, sanctum spiritum egit.

Quis igitur est spiritus sanctus? Id est g-logos.

Unus enim motus.

Et ideo dictum: et si discedo, et praeparo vobis, rursus revenio.

Quis enim venit post abitum Christi, nisi spiritus sanctus paraclitus?

13. Id ita esse quod dico, ut pater et filius unum sint, item que Iesus et spiritus sanctus unum sint, ac propterea omnes unum sint, iuncta lectione, Iohannes declaravit.

Coepit namque a g-logУi.

Ego sum, inquit, via et veritas et vita?

Nemo venit ad patrem, si non per me.

Quis enim ad id quod est esse et verum esse pervenit, quod pater est, nisi per vitam?

Vita enim, quae vera vita est, quia aeterna est, hoc est vere esse.

Nihil enim mutatur, nihil corrumpitur, quae genera mortis sunt, vita.

Esse verum vita est.

Vivit, inquit, deus.

Ergo vitam esse deus est.

Et ego, inquit, vivo.

Quicumque ad Christum venit, ad vitam venit, et sic per vitam ad deum.

Ergo iuncti sunt deus et g-logos.

Et hinc illud est: qui me cognovit, cognovit et patrem.

Et: qui me vidit, vidit et patrem.

Et hinc et illud: non credis quod ego in patre et pater in me.

Hinc et illud mystice: et si quid aliquando petieritis in nomine meo, istud faciam.

Quid est petere in Christi nomine? Animam aeternam fieri, lucem dei videre, ad ipsum videndum venire, aeternam vitam habere, non divitias, non filios, non honores, nihil que mundanum, sed spiritale omne atque omne quo uniti deo Christo iungamur.

Hoc enim est: ut glorificetur pater in filio, id est in vita aeterna quam petentibus dabo.

14. Subiungitur deinde plenissime de spiritu sancto, quid sit, unde sit quod ipse sit: si enim, inquit, me amatis, mandata mea custodite.

Et ego rogabo patrem meum et alium paraclitum dabit vobis, ut vobis cum sit in omne tempus.

Quid est paraclitus? Qui adserat adstruat que apud patrem homines omnes fideles atque credentes.

Qui iste est? Unus ne solus spiritus sanctus?

An idem et Christus? Etenim ipse dixit: alium paraclitum dabit vobis deus.

Dum dixit alium, se dixit alium.

Dum dixit paraclitum, operam similem declaravit et eandem quodammodo actionem.

Ergo et spiritus paraclitus et spiritus sanctus alius paraclitus et ipse a patre mittitur.

Iesus ergo spiritus sanctus.

Motus enim spiritus.

Unde et spiritus motus eo quod spiritus: spirat enim ubi vult.

Et ipse nunc dicit: spiritus veritatis.

Et ita ei nomen est spiritus sanctus.

Spiritus etiam Christus.

Spiritus et deus.

Omnes ergo spiritus.

Verum deus substantialiter spiritus.

Inest enim in eo quod est substantia et motus, vel potius substantia ipsa qui est motus, sed in se manens, ut saepe iam diximus, et retinendi causa saepe repetemus.

At vero Iesus et spiritus sanctus motio, vere mota motio, unde foris operans, sed Iesus spiritus apertus, quippe et in carne, spiritus autem sanctus occultus Iesus, quippe qui intellegentias infundat, non iam qui signa faciat aut per parabolas loquatur.

Ipsum autem se esse ipse sic docet: non vos dimittam orfanos, veniam ad vos.

Ipse autem in spiritu sancto esse occultum sic docet: mundus me iam non videbit, vos autem videbitis me, quoniam vivo ego et vos vivetis.

Hoc etiam sancto spiritui datum: ut penes vos sit in aeternum spiritus veritatis; et de se dixit: ego sum veritas.

Deinde adiecit: quem mundus non potest videre; et de se dixit: iam me mundus non videbit.

Deinde adiecit: quoniam ipsum non videt, neque cognoscit ipsum.

Sed et Christum nemo cognovit: in sua venit et mundus eum non agnovit.

Adiecit: vos cognoscetis ipsum, quoniam manet in vobis et in vobis est.

Et ipse de se ita: vos videbitis me.

Et quoniam Christus vita est, de se adiunxit: quoniam vivo ego et vos vivetis.

Et quia spiritus sanctus intellegentia est – utraque autem mundus ipse caret – ideo adiecit: quoniam apud vos manet et in vobis est.

Unde autem aut est in illis, aut iam manet spiritus sanctus, si adhuc postea venturus est, et non iam per Christum apud illos esse coepit?

Ergo iuncti atque ex uno sunt, qui motus est.

Id apertius in sequentibus declaratur.

Ait enim: haec vobis dixi apud vos manens.

Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in meo nomine, vos docebit omnia, quaecumque dico.

Ego, inquit, in vobis maneo.

Data est enim vita, nec ab illis iam Christus abscedit.

Sunt igitur et spiritali motu, quod est Christum in illis manere, ipsi autem animae in quibus spiritus manet nec aliquando discedit.

15. Dictum tamen: nunc ibo ad patrem.

Quid istud sit, facile intellegi potest, si accipiatur ex mysterio dictum et corporali mysterio.

Nam spiritaliter, cum et ipse in patre sit et pater in ipso, quo aut quare ibit?

Ex eodem mysterio est, quos ad Christum spiritus, columbae similis, venit et quod nunc spiritus mittetur a patre et mittetur, ad patrem Christo eunte et petente ut mittatur.

A morte enim vita revocata et vita, non ipsa vita, quia g-logos est – haec enim mortem nescit, magis haec ipsa interficit mortem – sed vita, quae in hominibus, resurrexit a morte, quam utique induit simul cum corpore, et eam ab inferno resumpsit.

Propter hanc igitur sanctificandam, eundum fuit ad patrem, sed corporaliter atque animaliter, id est in id quod in se pater fuerat penetrandum potentialiter atque exsistentialiter.

Hoc igitur modo ivit ad patrem.

Denique nec absentiae tempus edictum, sed contra dictum, quod nocte quae sabbatum sequitur apparuerit Mariae, tangi noluerit, priusquam iret ad patrem.

Nuntiavit Maria discipulis, eadem nocte ad ipsos venit, ostendens manus et latus, utique tangi iam non prohibens.

Post, Thomas palpavit, tetigit, ipso quidem hortante, quia ille desperabat, quod significat sanctificatum iam fuisse.

Quam ergo breve hoc tempus est! Sed propter mysterium dictum: ibo ad patrem.

Nam cum ipse in patre et in ipso pater sit, quo ibit?

Eodem ergo mysterio: quem vobis mittit pater, quia pater mittit, cum

Christus mittit.

Denique sic ait: mittit pater in nomine meo, id est pro me, aut in nomine meo, quoniam spiritus Christus et ipse spiritus sanctus, aut in nomine meo, quia spiritus sanctus ipse de Christo testimonium ferret.

Sic enim dictum: ille testimonium dicet de me.

Quid ille? Quem vobis ego mitto a patre.

Iuncti ergo omnes: ego mitto, a patre mitto, spiritum veritatis mitto.

Medius ergo g-logos, id est Iesus, ipse mittit.

Motus enim principalis universalis que, qui vitalis ac vita est, mittit intellegentiae motum, qui, sicuti docui[t], ex vita atque ipsa vita est.

Scire enim quid sis, hoc est vivere, hoc est esse.

Hoc autem esse, quid est quam ex dei substantia esse, quod est spiritum esse?

Unde nos spiritales efficimur, accepto spiritu a Christo, et hinc aeterna vita.

Spiritus ergo appellata est ista trinitas.

Nam dictum: deus spiritus est.

Item dictum a Paulo ad Corinthios secunda: dominus autem spiritus est.

Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas.

Utique ista de Christo.

Ipse vero spiritus sanctus dictus, quod sanciat sanctos, id est sanctos faciat.

Et certe ipse est spiritus dei; dictus est enim: prudentia, sapientia, omnium que rerum scientia.

Ita enim de eo subiungit: ille convincit mundum de peccato et iustitia et de iudicio.

De peccato, inquit, quoniam in me non credunt, vel quod vita sit Christus vel quod dei filius et a deo missus et qui peccata dimittat.

De iustitia autem, quoniam ad patrem pergo.

Tot enim in mysterio passionibus, quia fidem mandatorum servavit et implevit, quippe cum dixerit, cum aliud vellet: fiat voluntas tua.

Item que, quia monitos derelinquens, iam non ita videndus relinquebat, iustitiae fuit, his actis omnibus, ire ad patrem, nec ire ad patrem tantum, sed cum illo iam esse.

Nam idcirco dicitur: sedet ad dexteram patris.

De iudicio vero, quoniam princeps huius mundi iudicatus est.

Mysterio enim crucis omnes adversae Christo ab eodem Christo triumphatae sunt potestates.

Haec, inquit, docebit spiritus sanctus.

Quid eligitur? De salute mysterium paraclitus complet et non completa

Christus abscedit an, quia idem ipse Christus est et spiritus sanctus, vel quia ipse eum mittit vel quia spiritus habet omnia Christi, habet omnia quae per Christum celebrantur?

16. Et tamen videamus, quid acturus est spiritus, scientiam daturus gestorum et insinuatione scientiae quasi vim testimonii ac magis iudicii habiturus vel ad paenitentiam vel ad poenam.

De peccato, inquit, quod in me non crediderunt.

Ergo, ut sciat mundus iam poenam suam.

De iustitia autem, quod ad patrem vado.

Et hoc potest esse de peccato, quod iniuste fecerunt qui eum in crucem sustulerunt, quia se filium dei dicebat.

Et nunc pergit ad patrem.

Quod item erit omnium, si in deum credant et faciant dei iussa, ut et ipsi ad patrem pergant.

Iustificantur enim.

Nam Abraham credidit et reputatum est ei ad iustitiam.

Deinde, in iudicio, inquit, quod princeps mundi iudicatus sit.

Haec, ut cernitur, non ad salutem, quae iam a Christo completa est, sed pertinent ad scientiam rerum gestarum.

Est enim pater loquens silentium, Christus vox, paraclitus vox vocis.

Ergo spiritus sanctus, in isto actu alter paraclitus, in salutis mysterio cooperator, ut Christus, in spiritu vero sanctificationis, quod deus.

Si igitur et hoc modo Christus quod spiritus, sed deus, in mysterio aeternae vitae Christus, in sanctificatione spiritus sanctus.

Sanctificat autem deus, ut dictum: sanctifica eos in veritate.

Patri filius dicit.

Ergo sanctificat pater.

Item Christus sanctificat, ut dictum: et pro his sanctifico me ipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate.

Item sanctificat spiritus sanctus.

Nam et baptizare ad sanctificationem pertinet.

Dictum ergo in actis apostolorum: Iohannes baptizavit aqua.

Vos autem spiritu sancto tinguemini, quod superfudit se illis ad scientiam.

Nam iam sanctificati fuerant baptismo, invocato deo, Christo, spiritu sancto.

Etenim sic dictum est: sanctifica eos in veritate.

Et veritas Christus est, paraclitus etiam spiritus est veritatis.

Ergo omnis qui baptizatur et credere se dicit et fidem accipit, spiritum accipit veritatis, id est spiritum sanctum, fit que sanctior ab spiritu sancto.

Et ideo dictum in actis apostolorum: sed accipietis virtutem, adveniente in vos spiritu sancto, non ad sanctificationem, sed scientiam, et ad ea quae promisit in evangelio Christus, de spiritu sancto, id est de paraclito.

Primum ut testimonium de Christo dicat.

Sic enim ait: accipietis virtutem adveniente in vos spiritu sancto, et eritis mihi testes in Hierusalem.

Sed et Lucas dicit; nondum quidem misso spiritu, iam tamen testimonium dicit.

Paulus tamen in omnibus epistolis suis, quid aliud agit, nisi de Christo testimonium dicit?

Et post abscessum Christi, solus Christum vidit et soli apparuit.

Spiritus ergo per Christum et Christus per spiritum sanctum adfuit.

Item dicit testimonium Iohannes et Petrus: quod audivimus, quod vidimus, quod palpavimus.

Et in actis apostolorum et ipsi et Lucas, qui scripsit de his, de David ita dicit: propheta cum esset, et sciens quia iureiurando iurasset illi deus, ex fructu ventris eius sedere super thronum illius, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque relictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.

Hunc ergo Iesum resuscitavit deus, cuius nos omnes testes sumus.

Quando ista dicunt? Cum iam factus esset de caelo sonus et tanquam vi magna spiritus ferretur, qui replevit totam domum et repleti sunt spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis.

Deinde dicunt apostoli de peccato mundi, quod non credidit Christo.

In actis ita: sicut vos scitis, hunc decreto consilio et praescientia dei traditum per manus scelestas et suffixistis eum cruci et occidistis quem deus suscitavit.

Item in actis apostolorum, referente Petro: David non ascendisse in caelum, sed dixisse ita: dicit dominus domino meo, sede ad dexteram.

Hoc etiam Paulus dixit: qui resurrexit, qui est in dextera dei.

Ergo docuerunt quod post resurrectionem ad patrem ivit.

Idem mox adiecit: qui et interpellat patrem.

Ergo si et Christus interpellat, paraclitus etiam ipse.

Item, in actis, quod ad patrem ierit, testimonium est: videntibus ipsis, elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis ipsorum.

Cum que intuerentur ineuntem illum in caelum et reliqua.

17. Dicta sunt iam tria de testimonio in Christum: de peccato, de iustitia.

Nunc de iudicio.

Sic per spiritum sanctum, locutus Paulus ad Romanos: deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter.

Item ipse ad Ephesios: qui, cum ascendisset in altitudinem, captivam duxit captivitatem.

Item in Apocalypsi ipse dixit: et habeo claves mortis et inferi.

Item ibi: et factum est proelium in caelo, Michahel et angeli eius bellare adversus draconem.

Et totus locus demonstrat diabolum iudicatum.

Cum igitur adprobatum sit tres istas potentias et communi et proprio actu et substantia eadem unitatem deitatem que conficere, non sine ratione rerum in duo ista revocantur: in filium ac patrem.

Etenim, cum quasi geminus ipse pater sit: exsistentia et actio, id est substantia et motus, sed intus motus et g-autogonos motus et, hoc quo substantia est, motus, necessario et filius, cum sit motus et g-autogonos motus, eadem substantia est.

Eadem enim haec inter se sine coniunctione unum sunt et sine geminatione simplex, suo ut proprio exsistendi versum – vi autem potentia que, quia numquam sine altero alterum, unum atque idem – tantum actu, sed qui foris est, in passiones incedente, alio autem interiore semper manente atque aeterno, quippe originali et substantiali, et idcirco semper patre, qua ratiocinatione, et semper filio.

Paulus in omnibus epistolis: gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino nostro Iesu Christo.

Item: non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et per deum patrem.

Item in evangelio: ego et pater unum sumus.

Ego in patre et pater in me.

18. Nos quoque patrem et filium religiose semper usurpamus et recte secundum rationem supra dictam.

Etenim motus, ut supra docuimus, filius, atque ipse motus vita et scientia vel sapientia.

Certe Paulus plenissime expressit, quod intellegi volumus: gratias ago, inquit, deo meo, semper pro vobis in Christo Iesu quod omnes locupletati estis in illo, in omni verbo et in omni scientia.

Verbum Christum diximus, id est vitam, scientiam, spiritum sanctum.

Ergo unum.

In Christo enim, ait, locupletati estis.

Quod cum ita sit, si deus et Christus unum, cum Christus et spiritus unum, iure tria unum, vi et substantia.

Prima tamen duo unum diversa hoc, ut sit pater actualis exsistentia, id est substantialitas, filius vero actus exsistentialis.

Duo autem reliqua ita duo, ut Christus et spiritus sanctus in uno duo sint, id est in motu, atque ita duo, ut unum duo.

Prima autem duo, ut duo unum.

Sic, cum in uno duo et cum duo unum, trinitas exsistit unum.

Nam quid ego de spiritu sancto, de quo tractatus est plurimus, multa commemorem?

Ex ipso concipitur Christus in carne; ex ipso sanctificatur in baptismo

Christus in carne; ipse est in Christo qui in carne; ipse datur apostolis a Christo qui in carne est, ut baptizent in deo et in Christo et spiritu sancto; ipse est quem Christus in carne promittit esse venturum; quadam agendi distantia idem ipse et Christus et spiritus sanctus et, quia spiritus, idcirco et deus, quia Christus, quod spiritus, ideo deus.

Unde pater et filius et spiritus, non solum unum, sed et unus deus.

[ADVERSUS ARIUM LIBER QUARTUS].

1. Vivit ac vita unum ne, an idem, an alterum?

Unum? Et cur duo nomina? Idem? Et quomodo, cum sit aliud in actu esse, aliud ipsam actionem esse?

Ergo alterum? Sed quomodo alterum, cum in eo quod vivit, vita sit, et in eo quod vita est, vivat necesse est?

Non enim caret vita quod vivit, aut, cum sit vita, non vivit.

Alterum igitur in altero et ex hoc in quolibet altero duo et, si ut duo, non ut pure duo, quippe cum alterum in altero et id in utroque.

Idem ergo? Sed idem in duobus est a se alteris.

Ergo et idem est et alterum in quolibet horum aliquo.

At, si idem est et ad se utrumque idem est, utrumque idem et unum est.

Quolibet enim altero exsistente quod alterum est, neutrum ut geminum.

Ergo, si utrumque, hoc ipso quod est, et alterum est, erit apud se utrumque unum.

At, cum utrumque apud se unum est, in altero idem unum est.

At, cum idem unum est, vere unum est utrumque.

Nullo enim utrumque distat nec exsistendi virtute nec tempore, fortasse causa, et hoc altero prius est.

2. Hoc quo facilius iudicetur, sic ista melius retractabimus.

Vivere ac vita ita sunt, ut, et hoc quod est vivere vita sit, et hoc quod est vita sit vivere, non ut duplicatum alterum in altero sit, neque alterum cum altero est – haec enim est copulatio: nam et ex hoc, etiamsi inseparabiliter iunctum sit, unitum est, non unum – nunc vero cum ipso eodem opere vitam esse sit vivere et eodem modo vivere vitam esse sit.

De his enim loquimur duobus: de vivere et vita, non de eo quod adfectum vita habet et vivere, quamquam et ipsum tertium, et in eo quod vitam habet et ut alterum ex altero; sed ut unum utrumque.

Ex quo apparet, quid ipsa per se exsistentia in suis rebus valeant, cum, substantia una atque eadem manente, esse suum nulla sui innovatione custodiant.

Namque vitae esse suum est moveri.

Ipsum autem moveri, hoc est vivere.

Esse igitur et vivere est et esse vitam.

Una ergo eadem que substantia.

Namque unicuique in eo quod sit suum esse substantia est.

Etenim in supernis aeternis que, id est in intellectibilibus atque intellectualibus nihil accidens, nihil qualitas, nihil geminum, vel cum altero, sed omnia viventes sunt intellegentes que substantiae, purae, simplices, unius modi, hoc ipso quo sunt et vivunt et intellegunt, conversim que, quo vivunt, quo intellegunt, hoc ipso etiam sunt.

Vivit igitur ac vita una substantia est.

3. Sed, quoniam intellectus ita se pandit atque ita sermo processit, ut et in eo quod est vivere vita sit et in eo quod vita sit ideo sit vita qua vivit, quaerendum et intenta ratione quaerendum, utrum naturalis ista conplexio et bigemina, exsistentiae modo pura simplicitas, una ne sit an duae.

Si nihil interest vivere et vita, sit et vitam esse ut insit et vivere, iure ac merito unam istorum, non geminam, copulam ad exsistentiam sui esse dicemus.

Sin autem primum aliud est vivere, aliud vitam esse, et item, si distantia est, ut nunc vita causa sit ad vivendum, nunc ipsum vivere causa sit ut vita sit, duo sunt ista, sed gemina inter se atque apud se simpliciter unita; potentia enim g-logУi que suo atque divino refert ista geminari, ut eiusdem naturae ac potentiae alterum cuius sit id a quo hoc alterum.

Atqui est nonnulla distantia, parva illa sit licet, unde non est frustra geminatio.

Etenim non idem actio et agere nec potentia et operatio nec, ut verius dicam, idem causa est quod effectum.

Illa enim origo, hic partus est.

Unde cum duo ista, vivit ac vita, sit actio atque agere, quamquam in se simul que sint, tamen et alia vi atque natura exsistimanda sunt, ut alterum alterius causa sit, alterum exsistat effectum.

Sed, ut mihi intellegentia est ac probata sententia, cum in principali naturali que primae divinitatis exordio, primum sit quod est vivere, secundum vero quod vita – ita enim ratio docebit et ipsa veritas adprobabit – fit ut vivere causa sit vitae effectus que vivendi vita sit, quod tamen ipsum vivere et vita sit.

Simul enim ista et simul semper quod g-homoousion erit.

Aliud vita ad secunda tertia que vel deinceps quae vivunt ordinata causa atque principium, ita scilicet ut idem sit simul que vita quod vivere, sed hoc vivere secundum de vita cum vita est.

Illud primum ac principale vivere, simul et vita, causa est vitae et fons et origo viventium.

Scio hoc obscurum videri posse, non tam rerum quam eorundem repetitionem sermonum, quod duo ista tali copulatione nectantur ut, cum sit vivere, vita sit et, cum sit vita, sit vivere; unde, constituto quolibet uno, frustra alterius videbitur facta geminatio.

4. Audi lector, audi quod miraberis, lector, ista tam dura, tam tortuosa, tam clausa, tractatu de deo et de divinis, simplici disputatione pandemus.

Deum certe fatemur omnes, deum omnipotentem, deum supra omnia, deum ante omnia, deum a quo omnia.

Hunc cum fatemur, etiam esse sine dubio confitemur.

Esse huic quid credimus, quid putamus? Spiritus, inquit, deus est, lumen et verum lumen deus est.

Quid hoc esse creditur quod spiritus dicitur? Nempe spiritum intellegere cogimur quandam exsistentem, viventem, intellegentem que substantiam.

In supernis quidem et circa deum maxime quasi humilem et alienum et in posterioribus nomen non credunt convenire substantiam.

Sed cur a nobis fugiatur hoc verbum, cum esse cuique hoc ei sit esse substantiam?

Et in Hieremia deus loquens ita dicat: quod si in mea substantia staretis, videretis verbum meum.

Sic etiam ibi non multo post et aliis in locis multis.

Est igitur spiritus substantia, id est esse eius.

Colligamus igitur cata Iohannem dictum: spiritus deus est et adorantes eum in spiritu et veritate adorare oportet.

Deus, inquit, spiritus est, hoc est dei quod est esse.

Ergo substantia dei spiritus est.

Eadem substantia hoc est quod vivens, non ut aliud sit substantia, aliud vivens, sed ipsum vivens ut sit ipsa substantia.

Si enim dictum est ab eodem: spiritus est qui vivificat, utique is vivificat qui vivit et vitae potentia est.

Ergo vivit spiritus, vivit deus.

Porro autem, quia vivit, ut supra diximus, et vita est.

Spiritus ergo et vita est, ut idem Iohannes ait: spiritus vita est.

Ergo deus, cum est spiritus, et vivit, et vita est.

Paulus etiam ad Romanos: nulla ergo damnatio his qui sunt in Christo Iesu, et non iuxta corpus ambulant.

Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.

Spiritus vitae, inquit.

Tria enim ista spiritus sunt: deus, Iesus, spiritus sanctus.

5. Ac de deo probatum puto et spiritum esse, spiritum autem et vivere et vivere facere et vitam esse substantialiter, ut ista intellecta sint et simplex et una substantia, ut hoc sit spiritum esse quod vivere et vitam esse.

Sed non istud quod nostrum est vivere, quod animalium, quod elementorum, quod creatorum ex elementis, quod mundi, quod omnium in mundo, quod angelorum, daemonum, vel etiam eorum quos in mundo de mundo deos nominant, non, inquam, illud vivere in deo est, hoc deus est, quod est vivere animae, aut uniuscuiusque, aut illius universalis atque fontanae, non ut ibi angelorum, non ut ibi thronorum, gloriarum vel ceterorum in aeternis exsistentium, vel in intellectualibus vel in intellectibilibus, sed illud vivere, unde haec pro suo exsistendi genere vitam recipiunt et vivunt, illo quodammodo progrediente, et ista, prout capere possunt potentiam viventis vigoris, adflante, a se, sibi, per se, in se, solum, simplex, purum, sine exsistendi principio, a quo fusum magis vel progressum vel natum principium est, per quod crearetur vivere ceterorum.

Etenim vivere vitam parit.

Nam vi naturali prior actor quam actio.

Agens enim actionem genuit et quasi ex ipsa vocabulum, et rem cum ipse tribuerit, ipse suscepit.

Hoc cum rectum, etiam ratione admodum verum est.

Certe deus, cui ad omnipotentiam principalem que summitatem hoc nomen convenit, deus, deus, inquam, primum – si in dei operibus dicendum aliquid primum; sed intellegentia humani ingenii, ut se exerat, ut res capiat, rebus vel simul exsistentibus vel simul fusis et ortus et diversos ortus et quasi tempus adtribuit – deus, inquam, primo universalium universals exsistentias substantias que progenuit.

Has Plato ideas vocat, cunctarum in exsistentibus specierum species principales; quod genus in exemplo est: g-ontotИs, g-zУotИs, g-nootИs, et item g-tautotИs, g-heterotИs, atque hoc genus cetera.

Genera igitur generum profunduntur a deo et omnium potentiarum potentiae universaliter principales.

Ergo g-ontotИs, id est exsistentialitas vel essentitas, sive g-zУotИs, id est vitalitas, id est prima universalis vitae potentia, hoc est prima vita, fons que omnium vivendi, item g-nootИs, intellegendi vis, virtus, potentia vel substantia vel natura, haec tria accipienda ut singula, sed ita ut qua suo plurimo sunt, hoc nominentur et esse dicantur.

Nam nihil horum est quod non tria sit.

Esse enim hoc est esse, si vivat, hoc est in vita sit.

Ipsum vero vivere: non est vivere, quod vivat intellegentiam non habere.

Quasi mixta igitur et, ut res est, triplici simplicitate simplicia.

Quicquid enim, hoc ipso quo est, et alterum est, non aliquando dicendum geminum, sed semper unum.

Verum de his pluribus et alibi.

6. Deus igitur quod est vivere, quod summum, primum, fontaneum, principaliter principale, tria ista genuit, id est suo vivendi opere, ut exsisterent, procreavit.

Ista igitur opere provenerunt et haec proles, ista generatio est, ut, ab agente actus, ab eo quod est esse essentitas vel essentia, a vivente vitalitas vel vita, ab intellegente g-nootИs, intellegentiarum universalium universalis intellegentia, nasceretur.

Prius est igitur vivere quam vita, quamquam in eo quod est vivere, vita sit, sed vivere ut parens vitae est, vita et proles et quod gignitur, quippe a vivente generata.

Deus igitur est vivere, illud primum vivere, a semet ipso vivere, ante omnium vivere et ante ipsius vitae vivere.

Agens enim et semper agens et nullo principio agens, non ab actione agens est, ne actio vel fantasia principii sit ad agentem, sed, ut actio agentis opere vel progenita sit vel extiterit vel effusa sit; hoc utique agere in eo ponimus quod est vivere.

Deus ergo vivere est et principale vivere, vita autem ut genitum.

Vivere ergo pater est, vita filius.

Namque quod in eo factum est, vita est.

Et ipse filius ita dicit: ego sum via, ego veritas, ego vita.

Haec vita est quae orta est ab eo quod pater vivit.

Et hoc illud est: ego enim de deo exivi.

Item ipse de se ita dicit: qui sitit, veniat ad me et bibat: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.

Hinc et illud est quod Samaritanae respondit: si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu magis petisses eum et dedisset tibi aquam vivam.

Item postea: omnis qui biberit ex hac aqua sitiet iterum.

Samaritana aqua mundana est anima.

Qui autem biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in sempiternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

His atque huius modi innumerabilibus exemplis satis clarum fit Christum dei filium vitam esse et aeternam vitam, quippe qui et ipse ut pater spiritus sit.

De spiritu enim quod nascitur, spiritus est.

Spiritus vero spirat et a se spirat.

Spirare autem vivere est.

Porro quod a se spirat, a se vivit.

Quod a se vivit, ex aeterno et in aeternum vivit.

Numquam enim se deserit quod sibi causa est ut hoc ipsum sit quod exsistit.

Cum igitur pater sit quod est vivere – ut supra docuimus – vivere autem sit vitam esse, item que cum vita id sit quod gignitur ab eo quod est vivere, necessario id est vita quod est vivere.

Vivit enim et vita, hoc ipso quia vita est atque ex se vita est; ex se enim ei est vivere, verumtamen ex illo primo quod est principaliter vivere, quod est pater, ubi et unde exsistit vita cui inest et vivere et ex se vivere, quod esse filium Iesum Christum probamus, intellegimus et fatemur.

7. Ista omnia quae a me dicta sunt, quemadmodum in evangelio cata

Iohannem significata atque adserta per ipsa salvatoris verba, videamus: misit me vivus pater et ego vivo propter patrem.

Ac ne qui istum in carne Christum dixisse istud crederet, subiunxit statim: hic est panis qui de caelo descendit.

Deinde vitam se esse et aeternam vitam sic testatur, sic docet: nisi acceperitis corpus hominis sicut panem vitae et biberitis sanguinem eius, non habebitis vitam in vobis.

Qui autem edet carnem eius et bibet eius sanguinem habet vitam aeternam.

Omne ergo quod Christus est, vita aeterna est, vel spiritus, vel anima, vel caro.

Horum enim omnium ipse g-logos est. g-logos autem principalis vita est.

Ergo etiam ea quae induit vita sunt; unde ista et in nobis vitam aeternam merebuntur, per spiritum, quem Christus nobis dat, facta et ista spiritalia.

Ac ne qui crederet de Christo carnali Christum ista dicere et non de toto se qui est spiritus, anima, caro, quid ait?

Quid, si videritis filium hominis ascendentem? Quis est filius hominis?

Spiritus, anima, caro.

Haec enim habuit cum ascendit et cum quibus ascendit.

Quid ergo est quod adicit, ut spiritus intellegatur?

Ubi primum fuit.

Hoc est spiritus atque vita, quod pater, quod deus.

Unde haec g-homoousia, id est consubstantialia sunt, nullo tempore extra se exsistentia, principaliter principalia, una eadem que substantia, vi pari, eadem potentia, maiestate, virtute, nullo alterum prius, nisi quod causa est alterum alterius et idcirco alterum, sed idem alterum; verum quia idem, unus deus; quia vero alterum, idcirco primum et secundum; et quia causa alterum alterius, idcirco pater quod causa est, id vero quod ab altero, filius; in substantia vero nulla distantia, nulla temporis discretio, nulla significatio, unus motus, una voluntas et aliquando fantasia alterius voluntatis, sed semper eadem.

8. Haec ita esse sacra primum lectione doceamus, deinde, ut ordo poscit, ut rerum necessitas flagitat, et perspiciamus in his in quibus est una eadem que substantia, cur alter mittentis, alter missi potestatem gerant, imperantis alter, alter ministri, alter motu agendi a passionibus libero, alter, per infinitos actus in creandis saeculis infinitis et his quae sunt in saeculis, subierit usque ad mortem innumeras passiones.

Vivit quod primum est, vivit ex sese, vivit aeternum, et hoc deus est.

Quod ipsum vivit, ut docui, exsistentiae vel substantiae vim habet et naturam vitae et intellegentiae, immo ipse, in eo quod est ei esse, hoc est illud quod dicimus vivere et hoc quod intellegere, et hoc deus est.

Ergo quod est deo esse exsistentiae causa et pater est.

Et quoniam in ipso suo esse vita ei est et in eo etiam nosse qui sit, et vitae universalis et intellegentiae fons est.

De tribus enim istis, quae simplici exsistentia in deo sunt vel quae deus sunt, magis esse deus est, quod ex se habet vivere et vitam esse vel intellegere et intellegentiam esse – ut et supra docuimus et in pluribus – ut iam reliqua duo, vitam dico et intellegentiam, accipiamus ut genita ab eo quod est esse, suum esse habentia ab eo quod est primum esse, motu propriore exsistendi vim ac nomen vitae intellegentiam ve sortita.

Omnia enim in tribus terna sunt, quodam motus ordine nominata, non quo non in singulis suis tribus trina sunt, sed quod motu id operentur quod esse dicuntur.

Esse enim primus motus est qui cessans dicitur motus, idem intus motus; cum enim se ut exsistat operatur, recte et intus motus et cessans motus est nominatus.

Hunc nos motum id esse dicimus quod est vivit ac vivere.

Iam vero, cum ex eo quod est vivit ac vivere confecta quodammodo et genita in habitus speciem ipsius quod est vivit ac vivere forma formata sit, haec vita, haec filius nominatur.

Ut enim forma quaelibet, vel ibi posita ubi est, vel alibi, ducit nos ad cognoscendum eum cuius est, sic vita facit nos nosse quid sit vivere.

Actus enim est vivere et in actu momentis omnibus cursus, et ideo dictum: deum nemo vidit umquam.

Quis enim videat vivere quod deus est sine vita quae lineamentis agendis in quadam specie coit et exsistit, ut sit forma viventis?

Ergo eius quod est vivere forma est vita, per quam vel in qua quod est vivit ac vivere videtur, accipitur et agnoscitur.

Quod aperte significat dictum salvatoris: qui me vidit, vidit et patrem.

Filius enim dei forma dei est, id est vita quae est forma viventis.

Dictum enim a Paulo ad Philippenses: qui, cum in forma dei constitutus esset, non rapinam arbitratus est ut esset aequalis deo.

Item ad Colossenses: qui est imago invisibilis dei.

Ergo Iesus Christus et imago et forma dei.

Diximus autem quod in forma videtur id cuius forma; et eodem pacto et imagine videtur is cuius imago est, maxime si is, cuius imago est, invisibilis, sicut hic dictum: imago dei invisibilis; eodem modo dictum in evangelio cata Iohannem: deum nemo umquam vidit, nisi unigenitus filius qui de sinu eius exivit.

Et item sic Moysi dictum: faciem meam non videbis.

Quis enim faciem meam vidit et vixit? Promisit tamen posterganea sua videri, id est dorsum cetera que praeter faciem.

9. Quot hic mysteria, quot genera quaestionum, quot signa ad declarandum et deum et Iesum Christum et substantiam esse et unam ambo esse substantiam et simul utrumque unam esse substantiam et a patre filio esse substantiam! Quae cuncta atque huius modi alia nullo modo explicari, intellegi atque adprobari possunt, nisi superior tractatus manifestis perceptionibus inlucescat.

Sit igitur nobis fixa sententia quod deus spiritus sit et spiritus de quo et filius spiritus et spiritus spiritus sanctus.

De spiritu enim quod nascitur, spiritus est.

Spiritus autem vivificat.

Quod vivificat, utique ipsum vivit.

Et quod vivit, quia spiritus est, a se vivit.

Et quod a se vivit hoc ipsum est quod est vivit.

Et quia quod a se vivit, cum ipsum sit quod est vivit, nec aliud habet quod vivere dicatur – non enim vivificatum est, sed vivit ipsum, vivit vel vivere exsistens – et quia vivit ac vivere agere est, in eo quod a se vivit, numquam coepit: non enim expectavit alterum, ut numquam se deseruit aut deseret.

Ex aeterno igitur atque in aeternum vivit, principalis et universalis substantia vivendi, non ut substantia sit et sic vivens, sed ipsum quod est vivens hoc ipsum substantia est.

Neque enim, cum ipsum vivens ac vivit et vivere esse et quodammodo esse intellegatur, non suum sibi esse quod sit substantia est.

Hoc et lectione omni sacra et rerum ipsarum vocibus spiritus nominatur.

10. Spirat autem spiritus et a se spirat et deus spiritus est.

Spirat vero hoc est quod vivit.

Vivit ergo a se et semper spiritus qui deus est.

Vivit, inquam, atque in actu vivendi et ipso opere vitam, cum vivit, operatur.

Nata ergo est vivente deo vita et, deo ex aeterno atque in aeternum vivente, vita aeterna generata est.

Et quia vivit ipsum substantia est, et quod est ab eo quod vivit et vita ipsa substantia est, par, eadem, aequalis ac simul, quia ipsum vivit vita est atque ipsa vita vivendo exsistit, ut vita sit.

Spiritus ergo est vivere et vita spiritus est.

Conplectitur se utrumque et in utroque est et alterum, non ut geminum et adiectum, sed simplicitate ex se atque in se exsistentis quasi alterius substantiae duplicatum, numquam a se discretum, quia in singulis geminum.

Etenim vivere cum vita est et vita rursus cum eo est quod est vivere.

Vivere autem, ut docuimus, deus est, vita Christus et quia vivere ut generator est vitae – actu enim quod est vivere, ut quaedam prolis, vita generatur – fit vivere pater, filius vita; ista ipsa quidem, quia alterum ab altero, idcirco duo; unde enim duo nisi alterum ab altero et semper quod ab altero est, filius est, illud autem unde alterum, pater, sed nunc, non ita alterum ut discretum atque diversum, sed tantum alterum ab altero ut conficiens atque confectum et generans atque generatum, coniunctione substantiae utrumque unum, cum et vivere vita sit et vita ipsa vivere.

Hinc pater et filius unus deus.

Et quia conversio naturalis exsistentiae nonnisi una est – ut enim in eo quod est vivere inest vita et item in eo quod est vita inest vivere, una et sola conversio est – unde cum in eo quod vita est insit et vivere, idcirco unigenitus filius consubstantialis patri, unus et ipse filius, ut pater unus.

Unde una eadem que substantia et simul ac semper; hoc est enim g-homoousion: g-homou g-ousian g-echon, simul substantiam habens, parem que exsistendi vim atque virtutem eandem que substantiae naturam, nullo tempore praeeunte, quod nos consubstantiale dicimus, causativo priore quod est vivere ad id quod vita est, ut illud generans ac pater, hoc genitum ac filius et sit et esse dicatur.

Ergo, quia insunt sibi et licet, pater cum sit, filius non sit rursus que cum filius qui est eius cuius est filius, pater non sit, tamen vi rerum et substantiae parilitate, cum vivere vita sit et vita sit vivere, merito divina salvatoris voce pronuntiatum est: et ego in patre et pater in me; hinc et illud est: ego et pater unum sumus.

Etenim, cum rerum vi et natura ipsa duce nihil sint omnia si non vivant et motu vitali vacua nec molem hylicam aut exsistentiae vel imaginem vel speciem habere credantur – fluendi enim ac refluendi natura incondite, subsistendi non recipit vis lubrica inconstans nec formam recipit, ut aliquid esse dicatur;

11. unde, carens eo quod est aliquid esse, etiam esse suum non tenet, ut recte nullo modo esse dicatur; at nunc conprehensa et tota atque in partibus circumsistens et formata et hoc corporata et ad aliquid esse specie aliqua capta et esse creditur, quia motu vitali et ab infinito certis lineamentis septa in sensus certissimos promovetur – ergo hylica quae sunt, ut esse videantur, facit vis potentia que vitalis, quae defluens a g-logУi illo qui vita est, quem dicimus filium, per archangelos, angelos, thronos, glorias cetera que quae supra mundum sunt, primo in incorpora atque g-aula, naturali sua substantia munda atque puriora, cum currit ac labitur, lucem suam maiore sui communione partitur.

Mox in animam fontem que animae gradatim veniens, quia anima imago g-tou g-logou est, quasi quadam cognatione maiorem defluendi accipit cursum; et quia in animanda anima properat, fit ei in animanda eius petulantior adpetitus.

Hinc in hylen mersa et mundanis elementis et postremo carnalibus vinculis inplicata, corruptioni atque ipsi morti sese miscens, vivendi idolum materiae faecibus praestat.

Vivunt ergo cuncta, terrena, humida, aeria, ignea, aetheria, caelestia, non g-logУi illo priore nec vitae integro lumine, sed propter copulationem hylicam saucia luce vitali.

Vivunt supracaelestia et magis vivunt quae ab hyle et a corporeis nexibus recesserunt, ut puriores animae et throni et gloriae, item angeli atque ipsi spiritus, alii ut in alio, id est in sua substantia vitam habentes, alii ipsa vita sunt.

Iesus autem Christus et spiritus sanctus – nam et de hoc mox docebimus – simul cum deo, sed a deo tamen, vita sunt, sed universalis vita.

Vivunt et a se vivunt et non in altero habentes quod vivunt, sed ut hoc ipsum illis esse sit vivere et vitam esse et scientiam esse, patre tradente, hoc est principaliter exsistente eo quod est vivere.

Ergo cum haec omnia enumerata vivant et nihil sit vel in aeternis vel in mundanis aut hylicis quod non pro natura sua vivat, utique confitendum est esse vim quandam vel potentiam qua cuncta vivefiant et quasi vivendi fonte in vitales spiritus erigantur, ut ex hoc et vivant et, quia vivunt, esse sortita sint.

12. Quis est iste, unde in aeterna atque in mortalia vitalis spiritus spirat, quo vigent cuncta, quo subsistunt, quo actus proprios sumunt, quo et generata sunt et generatura proveniunt?

Deus, sine dubio, deus et, quod menti nostrae venerationi est, vivendi pater numen que vivendi.

Hunc, vel potentiam vitae, ut in aliis diximus, vel vitam summam principem que et generaliter generalem atque omnium viventium originem, causam, caput fontem que dicemus, principium exsistentium, substantiarum patrem, qui ab eo quod ipse est esse esse ceteris praestat, secundum vim ac naturam percipientium vivendi potentiam substantiam que moderatus.

Quid ipse aut in quo? Quippe vivus verus que vivus, ut nos de se loqui sinit.

Vivit et ex aeterno et in aeternum vivit, ex se habens istud ipsum quod ei substantia est vivit.

Non enim ei accedere actus aut debuit aut potuit, ne aliquando a se minus, sed semper perfectus, plenus ac totus; in eo quod est ei esse, inest etiam sic esse.

Cetera quae post deum sunt et potentiae sunt et actiones: potentiae, quae vi sua iam esse creduntur ut omnia et esse et habere videantur quae maturis processionis actibus exsistentia in suo opere hic habere provenit; actiones autem dicuntur, cum exsistendis processibus gignunt ac foras promunt quod esse possunt, ut semen iam potentia est et culmus et folia, vel mas aut femina veneriae cupiditatis effusio.

Sed haec in mundo atque sub luna.

Supra vero in aethere atque caelo actiones sunt atque actionibus vivunt, sed genita et iam, quod futurum fuerant, facta.

Ex ortu enim suo in operationes proprias suas que dimissa, suos actus naturae continentis contagione discurrunt.

13. Quod si haec, quae in mundo sunt, actus sunt, quanto magis illa, quae in aeternis ac supracaelestia sunt, actus sunt et actiones sunt, quae mundana ista genuerunt.

Item et anima et angeli ex animis et supra animas.

Nam et anima g-autogonУi, id est suo et a se sibi orto, motu fertur et g-autokinИtos dicitur, unde et g-aeikinИtos.

Ergo semper in motu est quod est semper agere et esse ipsam g-energeian ut sit ei substantia, ipse ille motus.

Dictum est enim: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Habet ergo g-autogonon g-kinИsin, id est motum a se ortum, ut deo est, ut

Christo, sed quia non est ille prior spiritus, idcirco alia substantia et facta, non a se exsistens, sed facta, ut a se haberet motum, quippe anima aliud, aliud vita.

Vita enim vivendi habitus est et quasi quaedam forma vel status vivendo progenitus, in se continens ipsum vivere atque id esse quod vita est utrumque sit una substantia.

Non enim vere alterum in altero, sed unum simplici suo geminum, et idcirco in se quia ex se, et ideo ex se quia aliquid operatur in se prima simplicitas.

Quies enim nihil gignit, motus vero et agendi operatio format sibi ex se quod sit vel potius quonam modo sit.

Namque esse vivere est, vitam autem esse modus quidam est, id est forma viventis confecta ipso illo cui forma est.

Illud autem quod est conficiens, id est vivere, quia numquam coepit – a se enim quod vivit, non incipit quia semper vivit – unde nec vita incipit.

Cum enim conficiens sine exordio, et id quod conficitur caret exordio.

Simul ergo ut utrumque, et consubstantiale.

Vivere autem deus est, vita Christus et in eo quod est vivere, vita est, et in eo quod est vita, vivere.

Hoc quidem modo, alterum in altero, quia confectum et conficiens, alterum in altero: ut enim conficiens in confecto, ita confectum in conficiente, maxime si semper ista.

Ergo et pater in filio et filius in patre.

Etenim conficiens confecti conficiens et confectum conficiente confectum.

Ergo una substantia, non una duobus et in una duo, sed quia in qua deus, in eadem filius, id est eius modi: ut enim vivit deus, ita vivit et filius, in quali substantia pater, in tali filius.

14. Sed, si vivit, inquiunt, pater, vivit et filius, et idcirco eadem tali que substantia ambo, substantia autem istius vivit, cum utrumque sit vivit, utrumque sine ortu est, utrumque sempiternum.

Sed hoc excluditur evangelistae sacratis verbis, loquente ipso filio domino nostro Iesu Christo: vivit pater; hic fons sine ortu est.

At ubi aliunde principium? Et ego, inquit, vivo propter patrem.

Si ergo propter patrem, a patre accepit, et si accepit, genitus ab ingenito, et si vivit exsistentia certa est vis que substantiae in utroque, cum isto unius modi vivit, eadem patri et filio, sed filio a patre substantia est.

Quod enim de spiritu nascitur, spiritus est.

Ergo de tali patris substantia, talis filii substantia.

Atque ut ostendatur magis et a patre data et substantia et eadem una que substantia, dictum quod vivit ac vita substantia est.

Ergo eadem deo et a deo Christo filio, substantia, hoc dicente evangelista: ut enim deus habet ex se vitam, ita et filio dedit ex se habere vitam. g-homoousios ergo Christus cum deo, id est consubstantialis, quod est eiusdem substantiae, id est primae, principalis, universalis, unde omnia quae sunt et vivunt, vitam habentia g-epakton, id est inlatam, non a se genitam, neque quo sit ipsorum vivere quod est dei et filii, tantum quippe omnibus est ceteris ex vita quantum largitur Christus.

In deo vero vivere ut principale conficiens est vitam, uno atque eodem exsistentiae fonte, nullo priore vel tempore vel potestate, dumtaxat circa substantiam.

Unde, sive hoc accipiamus esse g-homoousion quod eadem sit substantia, nulla dubitatio est eandem esse, quia et qui vivit iam vita est, quod est deus, et qui vita est vivit, quod est Christus, et utrisque a se vita est, sicuti dictum est: ut habet ex se vitam pater, ita et filio dedit ex se habere vitam.

Si autem hoc accipimus g-homoousion esse quod est g-homou g-ousian g-einai, simul eandem esse substantiam, facilius id et manifestius adprobatur: quae patrem dixi esse vel filium, vivere enim et vita, ita simul sunt et semper simul ut et in eo quod est vivere vita sit et rursus id sit vita quod vivere.

15. Etenim capiamus exemplum, quamquam quod dico, res ipsa est potius, non exemplum.

Deum nihil aliud esse diximus quam vivere, sed illud principale, illud unde omne vivere omnium ceterorum, actio ipsa in agendo exsistens atque in huius modi motu esse suum habens, quod est vel exsistentiam vel substantiam suam habens, quamquam ne habens quidem, sed exsistens ipsum quod sit principaliter et universaliter vivere.

Id autem quod conficitur ex isto actu et quasi forma eius est vita est.

Ut enim g-aiУn conficitur praesenti semper rerum omnium actu, ita vivendo et ipso vivendi semper praesenti opere vita conficitur et, ut ita fingamus, vitalitas, hoc est ut vitae forma, ad potentiam suam substantiam que generatur.

Sed et nostrum vivere constat ex praesenti semper tempore: non enim vivimus praeteritum aut vivimus futurum, sed semper praesenti utimur; hoc enim solum tempus est; quod ipsum solum, quia solum tempus est, imago esse dicitur g-tou g-aiУnos, id est aeternitatis.

Quomodo enim g-aiУn semper praesentia habet omnia et haec semper, nos quoque, quia per praesens tempus habemus omnia quae habere possumus, idcirco hoc tempus nostrum g-tou g-aiУnos imago est, quia nostrum praesens non in isdem neque idem semper est praesens.

Conficitur ergo vivendo vita ac simul exsistendo formatur.

At formatio apparentia est, apparentia vero ab occultis ortus est et ab occultis ortus et natalis est et eius natalis qui, et antequam sic oriretur, extiterit.

Hinc et in vivendo vita, antequam vita, et posterior tamen vita, quia vivendo vita, et semper atque ex aeterno vita, quia, in eo quod est vivit et ex aeterno vivit, est vita.

Cum igitur vivit deus sit, vita Christus, quia vita oritur exsistens ab eo quod est vivit, necessario vivit pater est, vita filius ita, ut supra docuimus, ut, et in eo quod est vivit, vita sit et, in vita, insit et vivere.

Ergo filius g-homoousios patri, ut supra docuimus cum exemplis.

16. Nunc illud sequitur quid sit cum his sanctus spiritus explicare.

De deo ista et dicta sunt et probata: deum esse, quod est esse, spiritum esse, quod est vivere, item lumen esse, quod est intellegentiam esse et scientiam; etenim lumen nihil occultum, nihil obscurum esse permittit; aperit, inlustrat, inluminat.

Est igitur deus.

Hoc ipsum quod deus est esse est, esse primum et principale, omnibus quae sunt pro modo percipientium esse praestans, ut ante docuimus; hoc id est vivere, hoc intellegere, id est hoc quod est esse, hoc est spiritus, hoc lumen.

Ista enim in uno ac simplici, immo unum ac simplex, hoc sunt quod est esse.

Hoc vel exsistentiam vel substantiam iure dicimus.

Verum cum principale istorum sit illud quod est esse, duo autem alia, vivere et intellegere, motus esse intellegantur, cum omnis motus a quiete nascatur – quies autem est id quod est esse; ab eo vero quod est esse nascitur motio, exin actio; motio autem primi illius quod est esse, vivere et intellegere; utrumque enim motus est et unus motus, duas virtutes praestans officio gemino – una eadem que substantia.

Nam substantia his motus est; non enim in his aliud est esse, aliud moveri.

Sic item non aliud est vivere, aliud intellegere, quantum ad substantiam pertinet.

Etenim viventis est intellegere et intellegentis vivere, per actus se vertente uno motu, ita tamen ut, manente opera actu que vivendi, intellegentiae actus agitetur.

Unde cum Christus vita sit, spiritus autem sanctus scientia et intellegentia, omnia tamen spiritus sanctus quae habet a Christo accepit,

Christus a patre, id est ab eo quod est esse extiterit vita et vivere, extiterit scientia et intellegere.

Nec mirum, cum illud esse primum ita sit ut, cum esse sit, sit et moveri,

17. quamquam dicatur quies, movetur, movetur autem intus motu unde vivit sibi et intellegit semet ipsum.

Ergo a motu interno extra et quod est foris natus est motus, ab eo quod est intus esse et foris esse, et ab eo quod est intus vivere foris vivere, ab eo quod est intus intellegere foris intellegere, movente se vita et intellegentia.

Sunt enim motus, eodem exsistente simul eo quod est esse, ut et intus esset et foris ista trinitas, intus, cum deus unus et solus, foris, cum

Iesus Christus, intus et foris, cum ambo deus unus.

Atque ex his, cum deus g-homoousion Christo, necessario et Christus g-homoousion spiritui sancto, ac per hoc et per Christum deo.

Et ipse enim de deo egressus est.

Si enim omnis motus qui foris est a dei motu qui intus motus est, ergo et iste a deo.

Etenim scientia et intellegentia exsistentia est virtus que ac potentia cognoscentiae id que hoc ipsum motus est, hoc ipso quod motus substantia.

Necessario igitur in Christo vel Christus est et ab ipso habet omnia, quia, a vita quod Christus est, substitit intellegentia.

Et ideo alter.

Hoc enim dictum: a me habet omnia.

Habet autem et a me duo sunt.

Ergo alter et alter.

Sed quia motus, et ipse spiritus sanctus motus et Christus.

Et quia vita vera Christus est et credentibus in se dat vitam veram, hoc est aeternam, et adest apud deum credentibus in se quod dei sit filius id que per fidem, idcirco per Christum, reconciliamur deo.

Propter vero hominum obrutam sui et dei memoriam opus est spiritus sanctus.

Si accesserit scientia et intellegere quae sit latitudo dei, quae longitudo, quae profunditas et altitudo, et confirmata fuerit caritas et fides in Christum per spiritum sanctum, qui scientia est, fiet salvus.

Plene namque ipse dicit testimonium de Christo et docet omnia et est interior Christi virtus, scientiam tribuens et ad salvationem proficiens, unde alter paraclitus.

Etenim mortuis per peccata hominibus vita prius danda fuerat, ut erigerentur in deum per fidem, quod erat iam vivere ex dei vita, quam adtulit Christus in carne, ut carni etiam subveniret.

Quare, confirmatis hominibus per fidem, per Christum filium dei, etiam scientia danda videbatur et de Christo et perinde de deo, item de mundo, ut eum argueret.

Quae cum intellexissent, facilius ad dei lucem homines sui divinorum que intellegentia liberarentur terrenorum mundanorum que contemptu et desiderio quod excitat scientia divinorum.

18. Venit ergo posterior, id est fides posterior operari coepit.

Recedente enim Christo, qui per miracula et per praecepta seminaverat fidem, quod ipse dei filius esset et vitam in se credentibus daret, conpleta sunt spiritu omnia et fides cognitione in Christum adulta succrevit, ipso Christo semper praesente.

Sic enim dixit: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur et futura adnuntiabit vobis.

Ille me honorificabit, quoniam de meo accipiet.

Ergo de vita intellegentia, et ipsa vita de vivendo, id est de patre filius, de filio spiritus sanctus.

Sic enim subiunxit: omnia quaecumque habet pater mea sunt; propterea dixi mea sunt quia, quae pater habet, filii sunt, esse, vivere, intellegere.

Haec eadem habet spiritus sanctus.

Omnia ergo g-homoousia.

Idem tamen.

Ut ostenderet suam praesentiam semper, cata Matthaeum sic loquitur: euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.

Et ecce ego vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Ex hoc ostenditur quodammodo idem Iesus, idem spiritus sanctus, actu scilicet agendi diversi, quod ille docet intellegentiam, iste dat vitam.

Etenim idem ipse et unus motus et primus motus est, quo contingit, ut qui vivit et vere vivat et intellegat et vere intellegat et qui vere intellegit vere vivat.

Atque ut idem manifestetur Iesus et spiritus sanctus, adtendamus istum.

Nempe spiritus sanctus doctrina est, intellegentia ipsa que sapientia et

Christo et deo sapientia datur atque hoc Christus nomine nuncupatur, quod est evangelium Christum esse dei filium, quod evangelium definitur: dei virtus atque sapientia, ut Paulus ad Romanos.

Item Salomon: omnis sapientia a deo est et cum eo fuit semper ante aevum.

Ecce g-homoousion apparet, cum sapientia et de deo datur et a deo datur, utique Christo et spiritui sancto.

Et cum dictum est quod cum deo semper fuerit, quod g-homoousion est ostenditur simul cum patre.

Deinde, cum dictum: ante aevum, non ergo cum in carne, tunc Christus.

Item: prior omnium creata est sapientia.

Si primogenitus Christus, sapientia Christus.

Deinde quod sequitur, spiritus sanctus: et intellectus prudentiae ab aevo.

Si spiritus sanctus prudentia est et intellectus et scientia et doctrina,

Christus est sine dubio, quia ipse est ab aevo, id est ex aeterno, et primigenitus et, quod est amplius, unigenitus.

Haec et alia in multis tractata libris a me g-homoousion probant non solum deum et Christum, sed etiam spiritum sanctum.

Demus igitur vel accipiamus deum id esse quod est primum et principale vivere quod est verum et principale esse.

Non enim est quod non vivit.

Hoc ipsum vivere operatione ipsa conficere et generare vitam apertum fecimus.

In eo vero quod vita est scientia et intellegentia inest.

Vivit ergo deus et vivendo vita est deus et, cum vita est, intellegentia est, sed haec tria ut unum ac simplex et in eo, ut principale sit, id est, hoc sint quod esse magis.

Exsistentia principalis est deus, vivens necessario et semet ipsam intellegens.

Hinc enim omnia intellegens, quia semet ipsam intellegit.

Omnium exsistentiarum causa ipsa est et ideo omnia.

Ergo vita et intellegentia, in id accepta quod est esse, intus semper operantur quod est vivere, vivere autem deo hoc est quod est esse.

Esse igitur cuncta unus et omnipotens deus est.

Quid igitur? Si intus in se operatur vel se potius operatur vita et intellegentia, quomodo ista veluti foras apparere potuerunt?

Et quid est foris aut intus? g-on et g-logon quaesierunt philosophi et docti ad legem viri, quid sint et ubi sint.

Quid sint, substantiam eorum vel exsistentiam ut explicemus, ubi sint, utrum in de an extra et in omnibus reliquis an in utroque et ubique?

19. Haec quidem nos in aliis libris exsequenter plene que tradidimus.

Verum nunc ista summatim breviter que dicemus.

Ante g-on et ante g-logon vis et potentia exsistendi illa est quae significatur hoc verbo quod est esse, graece quod est g-to g-einai.

Hoc ipsum esse duobus accipiendum modis, unum, ut universale sit et principaliter principale, unde in ceteris esse sit, alio que esse est ceteris quod est omnium post vel generum vel specierum atque huius modi ceterorum.

Verum esse primum ita inparticipatum est, ut nec unum dici possit, nec solum, sed per praelationem, ante unum et ante solum, ultra simplicitatem, praeexsistentiam potius quam exsistentiam, universalium omnium universale, infinitum, interminatum, sed aliis omnibus, non sibi, et idcirco sine forma; intellectu quodam auditur et praeintellegentia potius quam intellegentia accipitur, cognoscitur, creditur.

Hoc illud est quod diximus vivere vel vivit, illud infinitum, illud quod supra universalium omnium vivere est, ipsum esse, ipsum vivere, non aut aliquid esse aut aliquid vivere.

Unde nec g-on.

Certum enim et iam quiddam est g-on, intellegibile, cognoscibile.

Ergo si non g-on, nec g-logos. g-logos enim et definitus est et definitor; sive enim est ratio, sive exsistentiae ipsius potentia, sive res illae quas intellegentia accipit, ut uniuscuiusque sit ei esse cognoscat; [quod] non cognoscit, nisi animadvertat et capiat quae sint illa quae praestant unicuique substantiam.

Et hic g-logos rerum, per quem creata sunt omnia, universalis potentia, continens universaliter omnium res et praestans ad exsistentiam unicuique sua et propria.

Ergo quia sua unicuique et propria praestat, definit et determinat et iam illud g-on facit.

Inponendo enim infinito terminum rebus ad exsistentiam sui unicuique format rem et intellegentiae, infinitate sublata, subicit.

Est ergo in eo quod rerum est potentia ad pariendas efficiendas que exsistentias g-logos.

Ex eo autem quod definit atque concludit, unumquidque formam tribuens, g-on est, iam exsistens, cum fuerit eius quod est esse certa forma.

20. Hoc cum ita sit, videamus an illius primi quod est esse, sit g-logos?

Si diximus infinitum, si dicimus inmensum, indiscretum, res quibus eius esse consistit non capimus, non tenemus.

Ergo g-logos eius nullus est.

Sed quoniam fieri non potest, ut sit quoquo modo et sine g-logУi suo sit hoc ipsum exsistens quod est infinitus, est sine dubio ei g-logos suus, est, sed latitans et occultus, ut sit in eo quod est esse ipsum g-logon esse, vel potius ipsum g-logon nihil aliud esse quam ipsum esse.

Hoc autem est quod dixi vere primum illud et universaliter universale vivere.

Et quamquam, ut docuimus, sit ipsum vivere et vita et intellegentia – definita ac definientia, nam potentiae sunt g-tou g-logou; etenim vita definitum quiddam atque formatum est, intellegentia vero et definiens – tamen, quia ista intus sunt et in se conversa sunt, omnia g-agnУsta, g-adiakrita, incognita et indiscreta sunt; ita et deus, quod est esse, id est vivere, incognitus et indiscretus est et eius forma, id est vitae intellegentia, incognita et indiscreta est; sunt enim ista nihil aliud quam esse quod est vivere.

Quod cum infinitum, et forma eius infinita est, ibi manens et nihil aliud quam esse exsistens.

Cum autem foris esse coeperit, tunc forma apparens imago dei est, deum per semet ostendens et est g-logos, non iam in deo, g-pros g-ton g-theon g-logos inquam, vita et intellegentia, iam g-on, quia certa cognitio et exsistentia quae intellectu et cognitione capiatur.

Sed quemadmodum foris extiterunt ista? Et utrum ipsa forma, quae intus est, emissa foras est an se ipsa eiecit?

Sed cum illa intus forma indiscreta et infinita sit, quomodo et in ea quae foris est illa cognoscitur?

An alia est haec? Sed, si alia, non ergo ab illa nata vel emissione vel sua motione.

Et si ita ut alia, non par, nec eadem, nec omnino g-homoousios.

Et deinde, unde haec apparuit?

21. De altero?

Ergo duo principia? An de nihilo? Nihilum non est sub deo g-tУn g-ontУn.

Deinde, si dei potentia vel voluntate extitit, non est nihilum dei potentia vel voluntas.

Etenim si omnipotens deus, omnipotentia eius et causa omnibus et ipsa exsistentia est.

Num ergo quod reliquum est dicere audemus? A se orta haec forma est.

Et quomodo, cum esset in patre? Inscio patre an iubente?

Si iubente, non ergo a se? An insciente?

Est ergo aliquid quod non potentia dei fiat?

Aut est quod sine illo fiat, cum de g-logУi, qui eius dicitur forma, ita dictum sit: per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil?

Quid istud est? Tantarum confusionum quae separatio? Quae, si non veritas vel, u ita est, veritatis adsit spiritus sanctus, quid inspiratum nobis sit, modo auditor adtendat; pura exponentis simplicitate pandemus.

Interea unum moneo, sine tempore haec accipi convenire, ex aeterno semper, nullo temporis principio, sed ut sit unum utrumque principium et generator et genitum.

Primum in rebus aeternis divinis maxime que primis manentia quieta et in eo quo sunt exsistentia nulla sui per motum mutatione generarunt, primus deus, deinde g-logos vel g-nous, vel quicquid alter est, vel uterque, ut spiritus, ut vivere vel vita, ut intellegentia vel cognoscentia.

Anima vero sola mota generationes habet.

Haec omnia sic docemus. g-tridunamos est deus, id est tres potentias habens, esse, vivere, intellegere, ita ut in singulis tria sint sit que ipsum unum quodlibet tria, nomen, qua se praestat, accipiens, ut supra docui et in multis.

Nihil enim esse dicendum nisi quod intellegit.

Triplex igitur in singulis singularitas et unalitas in trinitate.

Ista vero tria progressu suo, ut exponemus, 22. omnium quae sunt quae que esse possunt aut esse potuerunt, exsistentiam, vitam, intellegentiam, qu< a >e pro rerum ac substantiarum captu et participatione praestant, sortita sunt.

Est enim in omnibus esse suum, vivere suum, intellegere suum suum que sentire, ut sint ista umbra vel imago trium omnium superiorum.

Ergo deus cum sit, ut ab omnibus dicitur, unum et solum unum, nonnulli autem dixerunt deum esse unum omnia et nec unum; omnium enim principium, unde non omnia, sed illo modo omnia.

Istud autem hac de causa: et primum quidem deum esse unum et solum, quod illa tria, quia non copulatione consistunt, sed exsistendo quod sunt ipso et quod alterum credimus sunt, necessario unum sunt et solum unum, nec ullo modo alterum, sed de hoc saepe dictum.

Quod vero dictum: unum omnia et nec unum, omnium enim principium satis aperte dilucide que declarat patrem rerum omnium et principium deum, qui, cum unum non est, magis omnia est, quia et omnium causa est atque principium et in omnibus omnia.

Quae cum ita sit, erit deus omnia exsistens, omnivivens, omnividens et omniintellegens.

Et quoniam diximus confici ab actu potentiam – sic enim se prima habent, ut cum sint omnia divina energia, id est actus et operationes – necessarium est ut a deo principio omnium potentiarum universaliter universalium fons et origo nascatur.

Iste namque rerum progressus est ut, cum omnia a deo et potentiae et actus, a deo, qui supra potentias et actus accipitur, orta haec esse credantur.

23. Verum cum a nobis dictum sit deum actum quemdam esse quod est vivere, sed hoc vivere quod supra omne est vivere et ex aeterno atque in aeternum vivere, simul intellectu acceptis et eo quod est esse et eo quod intellegere, sed sic simul, ut ne fantasia quidem copulationis sit, necessario autem vivendi actu, uti docui, conficitur atque exsistit forma quam universalem potentiam nominamus, per singula illa formata, ex

omniexsistentia, ex omniviventi omniviventia, ex omnividenti omnividentia, haec singula potentiae ut nota et determinata.

Sed cum in uno omnia vel unum omnia aut cum unum omnia vel nec unum nec omnia, fit infinitum, fit incognitum, indiscernibile, incognoscibile et quod vere dicitur g-aoristia, id est infinitas et indeterminatio.

Etenim cum omnium esse sit et omnium vivere et omnium intellegere et id unum et sine fantasia alterius unum, unde nec unum?

Quia omnium principium, unde et ipsius unius.

Ex hoc cogimur iam necessario et illa de eo dicere, ut eius inconprehensibile sit et esse et vivere et intellegere, nec solum ut inconprehensibile eius sit esse vivere et intellegere, ut nec esse quidem ista videantur, quod ille supra omnia sit.

Quare et g-anuparktos et g-anousios et g-anous et g-azУn, sine exsistentia, sine substantia, sine intellegentia, sine vita dicitur, non quidem per g-sterИsin, id est non per privationem, sed per supralationem.

Omnia enim quae voces nominant post ipsum sunt, unde nec g-on, sed magis g-proon.

Eodem modo praeexsistentia, praeviventia, praecognoscentia, haec quae conficiuntur; ipse autem praeexsistens, praevivens, praecognoscens, sed haec omnia, apparentibus secundis, et intellecta sunt et nominata.

Postquam enim apparuit cognoscentia, et intellecta et appellata est praecognoscentia; eodem modo et praeexsistentia et praeviventia; erant quidem haec, sed nondum animadversa, nondum nominata.

Unde et incognoscibile omne quod deus est.

Sed quoniam tunc cognoscibile et habetur et dicitur, cum est cognoscentia – relativa sunt enim et se invicem tenent et pariunt aut invicem interimunt – nondum cognoscibile illud non fuit, quia non fuit cognoscentia, non quo non fuit illud quod cognoscibile sibi fecit cognoscentia, sed quia erat quidem quod cognoscibile esse posset, non quo cognoscibile esset.

Quod tunc fit et accipitur, cum adintellegitur, quod et intellegentia esse possit.

Hoc modo igitur et in deo et esse poterat et erat ex hoc cognoscibile, quia et esse poterat ex hoc erat cognoscentia.

24. Quid ergo ex his? Quoniam si haec postea nata sunt, fuerunt in deo et, si fuerunt, quia deus unum et ista unum, et id quod deus et ista unum, quia deus ista.

Idem ergo cognoscibile et cognoscentia, sed ita ut cognoscibile quod sit hoc sit cognoscentia.

Etenim cum virtus horum trium una sit – esse enim nihil aliud est quam vivere atque ipsum vivere, intellegere cum sit et intellectum esse – tota vis singulorum in eo est quod est cognoscere vel esse cognoscentiam.

Sed esse cognoscentia non potest, nisi sit cognoscibile.

In his autem primis ubi quod esse est, id est quod vivere et quod intellegere, esse cognoscibile non potest, nisi ipsa cognoscentia nondum apparens, sed se intus tenens, manens que quieta, cessans atque in se versa, sibi se cognoscibile praebens.

Cum enim ipsa cognoscentia lateat atque apud se sit ne forinsecus in se intrans, sed naturaliter mersa in eo in quo ei esse est manens, eius formae est, ut cognoscibile esse possit; cum excita cognoscentia, velut egressa, se circuminspiciens, cognoscentiam se fecerit, cognoscendo se, fit cognoscibile, cognoscibile suum facta.

Hoc igitur si fas est dicere, hoc, inquam, modo, illud primum, illud unum, illud solum, illud deus vel spiritus vel spirans vel lumen vel luminans vel exsistens vel omniexsistens vel exsistentia vel omniexsistentia vel vivens vel omnivivens vel vita vel viventia vel omniviventia vel intellegens atque cognoscens vel omniintellegens, omnicognoscens, vel omniintellegentia, omnicognoscentia, omnipotens, omnimodis perfectus, interminatus, inmensus, sed ceteris, sibi terminatus et mensus, super omnia et idcirco nullum de omnibus ac magis ex quo omnia, ergo unum et solum unum, principium enim omnium, unde non unum omnia, manens in se neque in se, ne duo, auditor, accipias, sed ipsum manens vel mansio, quies, quietus, quiescens magis, quia a quiescente quies, ut supra docuimus; unde dictus est et sedere quasi in centro g-tУn g-pantУn g-ontУn, id est omnium quae sunt, unde universali oculo, id est lumine substantiae suae, qua vel esse est vel vivere vel intellegere, ideas g-tУn g-ontУn non versabili aspectu videt, quia et quies est et a centro simul in omnia unus est visus.

Haec deus.

Sed quomodo deus pater et quis filius? Aut quomodo filius et postea quomodo Iesus filius?

Omnium esse principium ante omnia esse est; omnium esse principium non tam quietum esse est quam ipsam quietem esse.

Omnia enim quae genita facta ve sunt, ex motu genita facta ve sunt.

Motus autem ipse, quo motus est, antequam moveatur, quies est.

Contrariis enim ortus contrariorum fiunt ita ut, contrario ortu, contrarium unde hoc ortum est pereat, ut ex vita mors et ex morte vita; item ex eo quod est esse non esse et ex eo quod non esse esse; et item ex quiete motus et ex motu quies.

25. Sed advertamus acrius atque audaci intellegentia rerum vim altitudinem que videamus, ut proposita ista sunt.

Si diligens circuminspector advertat, reperiet esse exsistentiam quandam et in his quorum fantasia quadam est interire.

Namque cum vita sit cui adest esse ex qua mors nascitur, est etiam morti esse, si ex morte nascitur vita; item que, si ex eo quod est esse efficitur non esse, necessario erit etiam ipsum non esse, si ex eo nascitur quod est esse; item que, si cessatio est motus, esse cessationem necesse est, si motus ex cessatione nascetur.

Quid igitur? Nonne ortu contrariorum contraria aut mori aut non esse creduntur?

Videtur ita, sed contra est.

Nam utraque manent nec intereunt aeterna substantiali sua qualitate.

Quomodo istud sit, dicam.

Adsit deus, fiet facilius explicatio.

Esse in aeternis hoc est esse quod vivere, quod intellegere – saepius haec et diximus et probavimus.

Id autem esse ita ibi est, ut sint ibi viventes intellegentes que substantiae.

Has accipiamus pro modo exsistentium res tres praestare et participatione sui cuncta retinere et in noetis et in noeris vigere, sola esse simplicia, divina, aeterna; in mundanis vero et hylicis inesse quidem, sed carnalibus variis ac mortalibus sustineri.

Hic ergo mors si est, corporum mors est et, si plenior adhibeatur intentio, nec corporum, id est in eo quod hyle sunt, sed horum corporum in ea specie quae nunc est effecta quodam interitu dissolutio.

Sola igitur corporis species dissoluta, cum in elementa dispergitur; manent ac sunt, unde victura reparentur.

Etenim, cum in mundo et hyle sit, quae elementis certis semper exsistit et cum imagines illorum trium hic quoque, id est in mundo, se praebeant, quid mors agit, illa cum et in suis imaginibus aeterna sint?

Imagines dico potentias per omnia lineis animae defluentes.

Cum igitur aeterna sint ista, aeterna et in hyle elementa, mors, si sola conposita solvit, nihil funditus interit.

Unde recte dicitur quod ex vita mors efficiatur, quod ex vigore vivendi conpositi cuiuslibet corporis fiat usque ad certa resolutio et rursus in aliam conpositionem, isdem conductis, fiat ex morte reparatio.

Hoc modo et esse in mundo accipiendum, hoc modo hic et quies et motus.

At in divinis, quia nulla sunt corpora, mors nulla, sed et vita alio modo, quippe illa principalis et vera.

Et idcirco ibi progressio, non natalis aut, si placet, natalis, magis apparentia et manifestatio.

Item illa alio modo esse et non esse et alio modo motus atque cessatio.

Etenim deus vivit.

Id autem est esse et intellegere, quae ista unum tria conficiunt potentias tres, exsistentiam, vitam, intellegentiam, 26. sed quia illa tria unum – quomodo sunt, docui: ut unum quodlibet tria sit, sic et ista tria unum sunt, sed in deo haec tria esse sunt, in filio vivere, in spiritu sancto intellegere – ergo esse, vivere, intellegere in deo esse sunt, exsistentia autem, vita, intellegentia forma sunt, actu enim interiore et occulto eius quod est esse, vivere, intellegere.

Intus enim ista sunt et occulta magis que supra esse et supra vivere et supra intellegere deus est, unde et g-anousios vel g-anuparktos et item g-azУn et g-anous dicitur, praeintellegentia quadam inventus ista, et magis per formam suam cognitus, sed inherentem et consubstantialem sibi; et hoc est quod est quod in patre est filius.

Quod cum ita sit, est idem filius quod pater.

Unde et filius deus, quia hoc est forma, quia id est quod est is cuius forma.

Etenim cum esse vivere intellegere deus sit, forma autem sit exsistentia vita intellegentia, ista me dicere sic accipias velim, ut supra ista sit deus.

Quod si ita est, fit idem forma quod substantia.

Eodem enim modo valent et sunt ista habentia vel exsistentia esse, vivere, intellegere; ita, cum duo g-logoi sint, unus per quem unumquidque sit, alius per quem quomodo sit, tamen, quia eadem vi valet quomodo et quidque sit, necessario fit unus g-logos, idem valente forma quod substantia.

Ergo si idem valet et idem est forma, istius tamen substantiae, quod ipsa substantia – substantialis enim forma est – idem erit filius quod pater, aut neque pater neque filius ante egressum foras, sed unum ipsum solum.

27. Hoc cum ita sit, cum sit ei intellegere et intellegentia, fit idem intellegentia quod vita et quod est esse.

Cum autem magis agendi virtus sit intellegere quam esse, quam vivere, et cum hoc esse sit intellegere quod sit, et cum hoc sit vivere intellegere quod vivat, necessario, si intellegere vel intellegentia deus est, cum intellegit deus, se ipsum intellegit.

Cum autem se ipsum intellegit, non ut alter alterum, fit ut intellegentia ipsa se intellegat.

Quod cum est, se esse efficit atque in exsistentiam provenit fit que sibi quod est esse atque eodem modo intellegendo exsistit et suum vivere.

Quibus cunctis a se natis vel magis a se exsistentibus, ingenitus deus est exsistens ex ingenitis.

Quae unum cum sint, unum et simplex unus deus est.

Et haec est ut intus intellegentia, quae sine aliquo motu se intellegit, quippe quae, cum intellegit, exsistit et, cum exsistit, intellegit, et hoc est deus, et utique haec ex aeterno atque in aeternum.

28. Verum quoniam imaginem dei filium dicimus dei – genita est enim forma, ut ab eo quod est esse vivere intellegere, gigneretur exsistentia vita intellegentia; quaedam enim in his forma est per quam, ut per imaginem, intellegatur quid sit esse, vivere et intellegere – necessario per formam intellegitur deus.

Nam ipsum nemo vidit umquam.

Ergo forma dei, cum accipitur in deo, deus est.

Cum autem intellegit se deus, per formam se intellegit.

Sed et ipsa forma intellegat necesse est.

Est enim intellegens ac vivens exsistentia, cum nihil aliud intellegat quam quod ista deus sunt; et haec saepe iam docui.

Cum autem ipsa intellegentia intellegit quod sit intellegentia – necessario enim sequitur, ut et se intellegat intellegentia – veluti exiens a semet ipsa, se intellexit fecit que se extra, quod foris est intellegendo se, id est motu suo.

Unde est haec foris intellegentia.

Et hic est filius, hic est g-logos, natus filius, quia alius a deo, de deo tamen, id est de eo quod est exsistens et vivens intellegentia, quae deus est atque intus, intellegendo se intellegentia foras se protulit atque extitit, patris, in quo et ipsa fuit atque est semper, imago exsistens per intellegentiam internam quae esse est atque exsistere ac propterea imago imaginis genita.

29. Duae igitur intellegentiae, una intus exsistens, quod est illi esse, alia exsistens, quod est illi intellegendo esse.

Haec foris, haec filius.

Quoniam vero intellegendo se intellegentia deum intellexit, utique intellegentiam internam – illa autem deus est – intellexit, et verum esse et verum vivere et verum intellegere intellegendo, extitit et ipsa verum esse, verum vivere, verum intellegere.

Etenim qui unum intellegit, et habet unum et est unum secundum eius apud se intellegentiam.

Sic ergo filius, id est intellegentiam intellegendo se genita intellegentia, intellexit deum et omnia illa quae ingenita deus sunt, et intellegendo, g-plИrУma quaerendo et g-plИrУma intellegendo.

Unde idem extitit quod pater.

Etenim, cum g-plИrУma pater sit, necessario g-chУrИma suum habet infinitum, licet et sibi finitum, ubi g-plИrУma suum tenet et capit, eodem que modo filius, recipiendo et quaerendo – hoc est enim recipere, g-chУrИma exsistere – intellegendo autem totum quod pater est, g-plИrУma extitit genitus et ipse totus ex toto.

Et quia intellegentia est intellegens intellegentiam, cum lumen verum sit intellegentia, exsistit lumen ex lumine et, quia intellegentia utraque, verum lumen ex vero lumine.

Item que cum deus sit intus intellegentia, ista intellegendo se intellegentia deus ex deo est. g-homoousion ergo in omnibus, in eo quod est esse et vivere et intellegere; item in eo quod uterque g-chУrИma et g-plИrУma est; item in eo quod imago et imago; dictum est enim: ad imaginem nostram; et in eo quod lumen et lumen; et in eo quod verum lumen et verum lumen; et in eo quod spiritus et spiritus; et in eo quod motus et motus; sed pater motus quiescens, id est interior et nihil aliud quam motus, non motione motus, filius autem motione motus est, uterque tamen motus; item uterque actio et opera; uterque vita et uterque a se habens vitam; voluntas et voluntas eadem; virtus; sapientia; verbum; deus et deus; deus vivus et deus vivus; ex aeterno et ex aeterno; invisibilis et invisibilis; nam dictum a

Matthaeo: nemo novit filium nisi pater, neque patrem nisi filius.

Simul ambo; et hoc enim significat g-homoousion, praeter eandem g-ousian.

Haec cuncta illo pleno intellegi possunt: omnia quae habet pater, mihi dedit et omnia quae habet pater et ego habeo.

Omnia, inquit.

Si omnia, g-homoousios filius patri.

Idem ergo; et si idem, par; et si par, recte Paulus de filio, de Iesu

Christo dixit: qui, cum esset in dei forma, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis deo.

30. Multa hic divina et magnifica mysteria continentur.

Primum quod Christus forma dei est in quo ostenditur omnia habere quae deus habet.

Hoc enim est forma quae et imago dicitur, sicuti de ipso dictum, qui est imago dei.

Habet igitur et deus imaginem suam et filius imago dei est.

Etenim si dictum: faciem dei nemo umquam vidit, et dictum: posterganea mea videbis, est sine dubio facies deo, est filio, vel potius est et filius imago dei, ut dictum est: qui, cum in forma dei fuisset.

Unde iure dictum: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Est ergo filius et, si est, alter est.

Non enim idem pater, idem filius, illis rebus omnibus supra a me positis idem; idem autem, hoc est eadem habens, exsistentia sua propria.

Unde et idem et alter.

Etenim cum hic dictum: cum fuisset in forma dei, utique aliud accipiendum quod forma est, aliud deus.

Sed videris sit calumniae locus, ut forma dei sit in ipso deo forma, ut sit una et indiscreta substantia.

Quid? Sequentia quemadmodum intellegemus: non est arbitratus rapinam se aequalem deo?

In sua exsistentia positi est se cum altero credere vel dicere aequalem.

Quid vero illud est: se exinanivit et formam servi suscipiens?

De Christo accepimus quod mortuus est.

An de deo? At hoc nullus dixit umquam.

Deinde cum dicitur de patre: qui filium suum excitavit a mortuis, nonne satis clarum est alium esse patrem, alium filium, alium esse suscitantem, alium esse suscitatum?

Ergo forma dei, aliud forma, aliud deus est.

Et est quidem deo forma, sed filius dei forma in manifesto, dei vero in occulto.

Sic enim omnia et exsistentia et vita et cognoscentia, dei intus in occulto, filio in manifesto; sic cetera: g-chУrИma, g-plИrУma, imago, lumen verum, veritas, spiritus, motus, actio, operatio, vita, et a semet ipso vita, voluntas, virtus, sapientia, verbum, deus, deus vivus et cetera alia omnia.

Sed haec veluti foris et in manifesto, illa in se atque circa exsistentiam vel ipsa[m] potius quod est exsistentia, haec autem in actu agente quod est in manifesto.

Postremo haec omnia filius habet, sed patre dante, quod vehementer expressum in eo quod cum filius habeat a se vitam, a se, inquit, sed adiunxit: pater ei dedit ut haberet a se vitam.

Vera igitur imago atque exsistentia in omnibus eadem, sed patre dante.

Ergo g-homoousion et pater et filius, sed patre dante.

De eo enim quod diximus patrem, esse vivere intellegere, exsistentia genita est ut vita, intellegentia.

Et haec est dei forma, haec est filius.

Sed filius cum in patre est, unum totum, intus deus agens, operans, se utens, se fruens, fons atque in se plenitudo omnium.

31. Sed quoniam, uti docuimus, intellegentia vi potentiae suae necessario, dum in semet sese vertit, intellexit semet ipsam, hoc quodam modo gemina facta, velut intus et foris, filius est genitus ab exsistentia patris.

Nam exsistentia est intellegentia quae et vita est.

Apparens ergo et exsistens est deus de deo.

Et quoniam in quolibet uno de tribus cuncta sunt, esse, vivere, intellegere, cum intellegentia intellegentiam genuerit, genitus est filius, et omnia habet filius quae pater et habet a patre.

Item, quoniam haec omnia sunt per quae creantur omnia – quaecumque enim sunt, accipiunt suum esse, suum vivere, suum intellegere – filius, cum haec omnia sit, quippe imago patris, et actu actuoso sit, id est ut hoc praestet ceteris pro natura exsistentium, est necessario universis totis que cunctis g-logos, id est vis et potentia per quam quae sunt ut sint esse provenit, per quem deus fecit et facit omnia et sine quo nihil fit.

Hoc appellant alii motum activum, verbum activum, rationem operantem.

Quoniam tamen, cum a patre operetur, inest in illo vis patria, in se operatur.

Unde multa ita dicuntur ut, cum ipsius sit quod facit, tamen ipse in patrem refert omnia, ut pater me misit et non meam, sed patris facio voluntatem.

Et mille talia.

Adtendamus tamen istum locum, inveniemus quasi ipsum per se facere ut sua sponte: non est arbitratus rapinam se aequalem deo; et item: se exinanivit et formam servi sumens, qui habebat domini.

Ista omnia sunt sua voluntate facientis.

Sed potest credi ipse facere, cum in ipso pater sit, ex quibus sunt et illa: ego do vitam in aeternum et ego sum ianua, ego vita, ego veritas; item: sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat.

Haec vera, haec varia et in omnibus magis vera intellegentia facit et filium in patre esse et in filio patrem, et tamen ut alter et alter sint et unum tamen duo sint.

Quoniam autem alter pater, alter filius, quippe cum pater filii fons, filius ut flumen quod excurrit ex fonte – in fonte autem ut manens aqua et quieta est, pura, immaculata, sine scatendi specie, sibi occulto motu plenitudinem suam suggerens; item ut flumen motu apertiore per diversa discurrens, terrarum quas sulcat qualitatibus et adficitur et quodammodo patitur, sic et filius aqua sua sua que substantia, quae patris est, semper purus, inmaculatus, inpassibilis, regionibus per quas discurrit locis que vel supracaelestibus vel caelestibus vel intracaelestibus, nunc spumat ut occurrentibus saxis quae sunt ex generibus animarum, campis quietus excurrit – recipit igitur passiones, non in eo quod substantia est, sed in actu atque operatione.

Nam cum mysterium adventus sui conpleret, tum iam passionem sustinuit, ut se exinaniret, ut personam servi susciperet.

Sic et reliqua, in quibus omnibus actus est et operatio, quamquam et in primo exsistentiae suae actu, sicuti in multis libris docuimus, passio extiterit recessionis a patre; unde tenebrae, id est hyle, consecuta est, non creata.

Sed haec plenius alibi.

32. Nunc quid adsertum est, quid probatum? Deum patrem, filium deum, g-homoousion esse; esse tamen et patrem in substantia et filium in ea quidem substantia, sed sibi exsistentem actum agente; in actu passiones extitisse; numquam separatum a patre ex aeterno et esse et fuisse et futurum esse; actu, quia ita natura agendi est, et cum patre vel in patre esse et extra; hoc dici et intus et foris, cum ipse agat, quia de patre ei actus est, patre agente; agere dicitur et tamen omnia patrem per illum agere; hunc esse g-logon, omnium et universaliter universalium et generum et specialium et partilium g-logon, et, quia omnium et incorporalium, ergo et corporalium pro sua vi ad id quod esse possunt, ut sint, g-logon.

Unde et mysterii ordinatione novissimis saeculis g-logos, quia omnium exsistentium, adumbrata per spiritum sanctum Maria virgine, incarnatus est, ipse ille, quem supra demonstravimus, filius, eodem modo ut esset in corpore, quo spiritus sanctus in nobis, non totus – nam ut deus ubique est – sed ut pars eius.

Omnium enim divinorum pars hoc semper est quod est totum, ut est anima in corporibus, ut virtus ac disciplina in animis, ut sol aut eius lux in oculis.

Ipsum autem g-logon ipsum que illum, quem demonstravimus, filium fuisse in corpore omnia evangelia declarant, apostolus omnis, omnes prophetae.

Cum enim praedixerunt futurum Christum, in carne futurum praedixerunt, quippe cum ante carnem dicant et visum et apparuisse, ut Abrahae, ut

Iacob, et ipse in carne dixerit: Abraham vidit diem meum et gavisus est.

Et apostolus in sacro isto ac mysteriis pleno loco declarat maxime filium dei ante carnem et ipsum postea sumpsisse carnem: hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesus, qui, cum in forma dei constitutus fuisset, utique hoc quando ante carnem fuit.

Ergo et ante carnem et fuit.

Qualis et quantus? Forma, inquit, dei.

Quid istud est? Forma idem quod pater.

Quid est forma? In quo pater cernitur.

Qui me vidit, vidit et patrem.

Utique, non in eo quod videbatur, sed in eo quod ipse deus, divina substantia, g-logos, vita, hoc igitur fuit ante carnem.

Namque quid adiungit? Non arbitratus est rapinam, ut esset aequalis deo.

De se ergo cogitat et de deo.

Facit igitur, ut non sit aequalis deo.

Ergo aequalis fuit.

Quid deinde adicit? Sed se exinanivit.

Quid exinanivit aut unde, si non fuit? Adicit adhuc: et servi et sumpsit formam, in similitudinem hominum factus et habitu inventus tamquam homo; humiliavit se ipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis.

Quid hic non ex omni parte declarat Iesum Christum et filium dei?

Nam sic dictum: deus misit filium suum et missum, suae potentiae ac suae etiam voluntatis arbitrio cuncta facientem, ut se nollet aequalem, ut se exinaniat, ut induat servi formam.

Fuit ergo qui fuit dei forma.

Fuit qui se exinanivit.

Is autem ipse est Iesus qui sumpsit imaginem servi et inventus homo est, qui se subdidit usque ad mortem – designetur plenius Iesus Christus – usque ad mortem crucis.

33. Haec viris et fidelibus satis probata sunt et ante carnem fuisse et in carne eundem filium fuisse, illum qui ante saecula et genitus, illum qui ascendit in caelum et inde descendit, illum qui nobis de caelo panis est, illum qui in carne dicit: redde mihi pater honorem meum quem habui apud te, utique supra caelos et ante carnem, illum qui g-logos est et in principio g-logos et iuxta deum g-logos et qui[a] g-logos deus est et per quem g-logon facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, illum qui inluminat hominem in hunc mundum venientem, illum qui g-logos caro factus est.

Audisti in principio g-logon, audisti quod g-logos ipse caro factus est, audi quod ipse dei filius sit et de patre genitus, ut sit illa, quam diximus supra, generatio.

Dicit evangelista: deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus solus filius qui est in sinu patris; melius autem dicemus gremio, Graeci g-en g-kolpУi id est in gremio; sed vel hoc verbum vel illud significat et genitum filium quod est foris esse et tamen cum patre esse, cum dictum est: qui est in sinu patris.

Omnibus lectionibus ista esse diligens et fidelis quaesitor intelleget.

Iam vero spiritum sanctum alio quodam modo ipsum esse Iesum Christum, occultum, interiorem, cum animis fabulantem, docentem ista intellegentias que tribuentem, et a patre per Christum genitum et in Christo, quippe cum unigenitus filius Christus sit, multis nos libris exposuimus, et quod exemplis plurimis adprobavimus satis clarum est.

Hoc modo atque hac intellegentia, ut pater et deus cum filio g-homoousion et filius, quod ipse vita est, cum eo, quia autem ipse intellegentia est,

Christus et spiritus sanctus g-homoousion intellegitur.

Unde iuncto patri filio que accepto quod sit idem quod spiritus sanctus – eo quidem modo quo filius idem est quod pater, ita tamen ut, quomodo pater et filius unum cum sint, sit tamen pater pater, sit etiam filius, exsistentia unusquisque sua, sed ambo una eadem que substantia, sic

Christus et spiritus sanctus, cum ambo unum sint, exsistit tamen Christus sua, et spiritus sanctus sua exsistentia, sed ambo una substantia – ex quo omnes, id est tota trinitas, una atque eodem modo, iuncto patre cum filio filio que cum spiritu sancto atque ista ratione patre cum spiritu sancto per Christum iuncto, singulis quidem exsistentibus, unum omnis trinitas sit atque exsistat illud g-homoousios, cum sit omnibus una eadem que simul ex aeternitate substantia.

Haec nobis salus est, haec liberatio, haec totius hominis plena salvatio, sic patrem omnipotentem deum credere, sic Iesum Christum filium, sic spiritum sanctum. Amen.


Источник: Opera Theologica / Ed. P. Henry, P. Hadot. Louvain, 1971. (CSEL; 83. 1). / Marius Victorinus. Aduersus Arium (Russian Translation with Comments). 54–277 p.

Комментарии для сайта Cackle